Questa risorsa digitale è liberamente accessibile per uso personale o scientifico. Ogni uso commerciale è vietato
Tutti i materiali paratestuali della fonte cartacea non riconducibili alla responsabilità dell'autore dell'opera sono stati soppressi nella versione digitale
Livello medio: controllo a video con collazione con edizione di riferimento
I simboli di citazione e di discorso diretto presenti sulla fonte cartacea sono stati rappresentati sulla versione digitale
I trattini di sillabazione a fine riga sono stati soppressi e le parole ricomposte
Plato philosophorum pater annos unum et octuaginta etatis natus, septimo Novembris die, quo ortus fuerat, discumbens in convivio remotis dapibus expiravit. Hoc autem convivium, quo et natalitia et anniversaria Platonis pariter continentur, prisci omnes Platonici usque ad Plotini et Porphyrii tempora quot annis instaurabant. Post vero Porphyrium mille ac ducentos annos solennes he dapes pretermisse fuerunt. Tandem nostris temporibus Vir clarissimus Laurentius Medices, platonicum convivium innovaturus, Franciscum Bandinum architrichlinum constituit. Cum igitur septimum Novembris diem colere Bandinus instituisset, regio apparatu, in agro Charegio novem Platonicos accepit convivas: Antonium Allium, episcopum Fesulanum, Ficinum medicum, Christophorum Landinum, poetam, Bernardum Nutium, rhetorem, Tommam Bencium, Iohannem Cavalcantem familiarem nostrum, quem propter virtutem animi et egregiam indolem, heroem convive nuncupaverunt, Marsupinos duos, Christophorum Charolumque Charoli poete filios. Me denique nonum Bandinus esse voluit, ut Marsilio Ficino superioribus addito Musarum numerus impleretur.
Remotis dapibus Bernardus Nutius Platonis accepit librum qui
Gratissima mihi, o optimi convive, sors ista hodie obtigit qua effectum est ut personam Phedri Myrrinusii gererem. Phedri, illius, inquam, cuius familiaritatem tanti fecit Lysias thebanus summus orator, ut oratione lugubrationibus multis composita eum sibi conciliare contenderit; cuius indolem Socrates usque adeo ammiratus est, ut eius splendore quandoque iuxta Ilisum fluvium concitus altiusque sublatus mysteria divina cecinerit, qui antea non solum celestium sed inferiorum quoque omnium se inscium predicaverat; cuius ingenio adeo delectatus est Plato, ut primitias studiorum suorum Phedro dicaverit. Ad hunc epigrammata, ad hunc elegie Platonis, ad hunc primus eius de pulchritudine liber qui
Tria in omni re, o viri optimi, philosophus quisque Platonis imitator considerat. Que rem antecedunt, que comitantur, et que secuntur. Hec si bona sint, rem ipsam laudat; sin mala, vituperat. Ea igitur perfecta laudatio est, que precedentem rei recenset originem, presentem formam narrat, sequentes ostendit eventus. Ab antecedentibus res queque laudatur ut nobilis, a presentibus ut magna, a sequentibus utilis. Quare ex tribus illis tria hec in laudibus concluduntur: nobilitas, magnitudo atque utilitas.
Ideo Phedrus noster imprimis presentem amoris
excellentiam contemplatus
Orpheus in Argonautica, cum de rerum principiis
coram Chirone heroibusque cantaret, Mercurii
Trismegisti theologiam secutus, chaos ante mundum
posuit, et ante Saturnum, Iovem ceterosque deos
amorem in ipsius chaos sinu locavit his verbis:
In his utique mundis tribus, tria et chaos considerantur. Principio deus mentis illius creat substantiam, quam etiam essentiam nominamus. Hec in primo illo creationis sue momento informis est et obscura. Quoniam vero a deo nata est, ad deum sui principium ingenito quodam appetitu convertitur. Conversa in deum, ipsius radio illustratur. Radii illius fulgore ille suus appetitus accenditur. Accensus appetitus deo totus inheret. Inherendo formatur. Nam deus, qui potest omnia, in mente sibi inherente creandarum rerum naturas effingit. In ea igitur spiritali quodam modo pinguntur, ut ita loquar, omnia que in corporibus istis sentimus. Illic celorum elementorumque globi, sidera, vaporum nature, lapidum, metallorum, plantarum, animalium forme gignuntur. Huiusmodi rerum omnium speties, dei fomento quodam in superna illa mente conceptas, ideas esse non dubitamus. Et formam illam ideamque celorum sepe deum celum vocamus; formam planete primi Saturnum, secundi Iovem, atque in sequentibus planetis eodem pacto. Ignis quoque huius ideam illam, Vulcanum deum, aeris Iunonem, aque Neptunum, terre Plutonem. Quare dii omnes certis inferioris mundi partibus assignati idee illarum partium sunt in superne illa mente collecte. Sed eam idearum conceptionem a formante deo perfectam precessit illa mentis ad deum appropinquatio. Hanc precessit appetitus incendium; hoc infusio radii; hanc prima illa appetitus conversio; hanc informis mentis essentia. Porro essentiam istam nondum formatam chaos esse volumus. Primam ipsius in deum conversionem, amoris ortum. Radii infusionem, amoris pabulum. Incendium sequens, amoris dicimus incrementum. Appropinquationem, amoris impetum.
Formationem, amoris perfectionem. Formarum
omnium idearumque complexionem,
Quis igitur dubitabit quin amor statim chaos
sequatur precedatque mundum et deos omnes qui
mundi partibus distributi sunt? Cum mentis ille
appetitus ante sui formationem sit, et in mente
formata dii mundusque nascantur. Merito igitur
Sed de origine eius et nobilitate hactenus. De utilitate iam arbitror disserendum. Singula quidem amoris beneficia generi humano collata referre supervacuum est, presertim cum summatim comprehendi omnia possint. Omnia enim in eo consistunt ut vitatis malis bona sequamur. Mala hominis et turpia eadem sunt, bona item eadem atque honesta. Profecto nihil aliud leges et doctrine omnes contendunt, quam ita homines instituere, ut declinent a turpibus, agant honesta. Hoc autem ipsum quod innumerabiles pene leges et artes vix tandem longo tempore assecuntur, amor ipse unus brevi tempore perficit. Nam a turpibus pudor absterret, ad honesta excellendi studium provocat. Duo hec nihil aliud facilius ac citius quam amor hominibus exhibet.
Cum amorem dicimus, pulchritudinis desiderium intelligite. Hec enim apud omnes philosophos amoris definitio est. Pulchritudo autem gratia quedam est, que ut plurimum in concinnitate plurium maxime nascitur. Ea triplex est. Siquidem ex plurium virtutum concinnitate in animis gratia est; ex plurium colorum linearumque concordia in corporibus gratia nascitur; gratia item in sonis maxima ex vocum plurium consonantia. Triplex igitur pulchritudo: animorum, corporum atque vocum. Animorum mente cognoscitur; corporum oculis, vocum auribus solis percipitur. Cum ergo mens, visus, auditus sint, quibus solis frui pulchritudine possumus, amor vero sit fruende pulchritudinis desiderium, amor semper mente, oculis, auribus est contentus. Quid olfactu? Quid gustu vel tactu opus est? Odores, sapores, calorem, frigus, mollitiem et duritiem horumque similia sensus isti percipiunt. Istorum nullum humana pulchritudo est, cum forme simplices sint; humani autem corporis pulchritudo membrorum requirat diversorum concordiam. Amor, tamquam eius finem, fruitionem respicit pulchritudinis. Ista ad mentem, visum, auditum pertinet solum. Amor ergo in tribus his terminatur; appetitio vero, que reliquos sequitur sensus, non amor sed libido rabiesque vocatur.
Preterea si amor erga hominem pulchritudinem ipsam desiderat, humani autem corporis pulchritudo in quadam concinnitate consistit, concinnitas temperantia est, sola que temperata, modesta, decora sunt exigit amor. Voluptates itaque gustus et tactus, que usque adeo vehementes furioseque sunt, ut mentem e suo statu dimoveant hominemque perturbent, amor non modo non cupit, sed abhominatur et fugit, utpote que propter intemperantiam pulchritudini sint contrarie. Rabies venerea ad intemperantiam trahit, ideoque ad inconcinnitatem. Quare ad deformitatem similiter videtur allicere; amor autem ad pulchritudinem. Deformitas et pulchritudo contraria sunt. Motus igitur huiusmodi, qui ad ea rapiunt, inter se videntur esse contrarii. Quapropter libido conitus, id est, coeundi, et amor, non modo non iidem motus sed et contrarii esse monstrantur. Testantur hoc et theologi veteres, qui amoris nomen deo tribuerunt. Quod etiam posteriores theologi summopere confirmarunt. Nullum vero deo congruum nomen, cum rebus turpibus est commune. Ideo sane mentis quisque cavere debet, ne amorem, divinum nomen, ad insanas perturbationes temere transferat. Erubescat Dicearcus, et si quis alius platonicam maiestatem, quod amori nimium indulxerit, carpere non veretur. Nam decoris, honestis, divinis affectibus, nec nimium, nec satis umquam possumus indulgere. Hinc efficitur ut omnis amor honestus sit, et omnis amator iustus. Pulcher enim est omnis atque decorus, et decorum proprie diligit. Turbulentus autem ardor, quo ad lasciviam rapimur, cum ad deformitatem trahat, amori contrarius iudicatur.
Ut igitur ad amoris utilitatem aliquando redeamus, pudor que a turpibus nos absterret et studium quod ardentes efficit ad honesta, ab amore facile citoque proficiscuntur. Primo quoniam amor, qui pulchra petit, decora semper appetit atque magnifica, et qui odit deformia, necessario turpia obscenaque fugit. Deinde si duo aliqui se mutuo diligunt, alterutrum se observant, et placere sibi invicem cupiunt. Prout alter ab altero observatur, utpote qui teste numquam careant, a turpibus abstinent. Prout sibi invicem placere conantur, magnifica semper ardenti studio aggrediuntur, ne contemptui amato sint, sed amoris vicissitudine digni putentur.
Sed hanc rationem copiosissime explicat Phedrus et exempla ponit amorum tria. Unum amoris femine ad masculum, ubi de Alceste Admeti uxore loquitur, que pro marito mori voluit. Alterum amoris masculi ad feminam, ut Orphei ad Eurydicem. Tertium amoris masculi ad masculum, ut Patrocli ad Achillem. Ubi ostendit nihil fortiores homines reddere quam amorem. Allegoriam vero vel Alcestis vel Orphei in presentia perscruptari non est consilium. Vehementius enim ista vim amoris et imperium exprimunt, si tamquam historia gesta narrentur, quam si per allegoriam dicta putentur. Ergo amorem esse deum magnum atque mirandum, nobilem preterea et maxime utitlem sine controversia fateamur; atque ita amori indulgeamus, ut fine suo, qui pulchritudo ipsa est, contenti simus. Hac vero ea parte fruimur qua cognoscimus. Cognoscimus mente, visuque et auditu. His itaque fruimur. Ceteris sensibus, non pulchritudine, quam desiderat amor, sed quovis alio potius quo corpus indiget, utimur. Igitur his tribus venabimur pulchritudinem, et per eam que in vocibus corporibusque elucet, tamquam per vestigia quedam, animi decorem investigabimus. Illam laudabimus quidem; istum probabimus ac semper id servare conabimur, ut tantus amor sit quanta fuerit pulchritudo. Et ubi corpus quidem pulchrum, animus minime, tamquam umbratitlem et fluxam imaginem pulchritudinis vix et leviter diligamus. Ubi solus animus pulcher, stabilem hunc decorem animi ardenter amemus. Ubi vero utraque pulchritudo concurrit, vehementius ammiremur. Atque ita ex platonica familia revera nos esse testabimur. Ea quippe nihil novit, nisi festum, letum, celeste, supernum.
Sed hec iam de Phedri oratione sufficiant. Ad Pausaniam veniamus.
Deus est bonitas, pulchritudo, iustitia, principium, medium, finis
Trinitatem Pythagorici philosophi rerum omnium
mensuram esse voluerunt, ob eam arbitror rationem,
quod deus ternario numero res gubernat, atque etiam
res ipse ternario numero terminantur. Hinc Maronis
illud:
Nempe summus ille auctor primo singula creat,
secundo rapit, tertio perficit. Singula quoque
imprimis ab illo perrenni fonte effluunt, dum
nascuntur, deinde in eumdem refluunt, dum suam
illam originem repetunt, postremo perficiuntur,
postquam in suum principium redierunt. Hoc
vaticinatus Orpheus, Iovem principium mediumque
et finem universi vocavit. Principium, ut producit;
medium, ut producta retrahit ad seipsum; finem,
prout redeuntia perficit. Hinc regem illum
universorum, bonum, pulchrum, iustum, quod sepe
apud Platonem dicitur, possumus nuncupare.
Bonum, inquam, ubi creat; ubi allicit, pulchrum; ubi
pro cuiusque merito perficit, iustum. Pulchritudo
igitur, cuius allicere proprium est, inter bonitatem
iustitiamque locatur. A bonitate quidem effluit,
profluit ad iustitiam.
Quo pacto divina pulchritudo amorem parit
Divina vero hec speties in omnibus amorem, hoc
est, sui desiderium procreavit. Quoniam si deus ad
se rapit mundum mundusque rapitur, unus quidam
continuus astractus est a deo incipiens, transiens in
mundum, in deum denique desinens, qui quasi
circulo quodam in idem unde manavit iterum
remeat. Circulus itaque unus et idem a deo in
mundum, a mundo in deum, tribus nominibus
nuncupatur. Prout in deo incipit et allicit,
pulchritudo; prout in mundum transiens ipsum rapit,
amor; prout in auctorem remeans ipsi suum opus
coniungit, voluptas. Amor igitur in voluptatem a
pulchritudine desinit. Id sibi voluit Hierothei et
Dionysii Aeropagite hymnus ille preclarus; ubi sic
hi theologi cecinerunt:
Sol profecto corpora visibilia et oculos videntes procreat, oculis, ut videant, lucidum infundit spiritum, corpora, ut videantur, coloribus pingit. Neque tamen proprius oculis radius, propriive corporibus colores ad visionem perficiendam sufficiunt, nisi lumen ipsum unum supra multa, a quo multa et propria lumina oculis et corporibus distributa sunt, adveniat, illustret, excitet atque roboret.
Eodem modo primus ille actus omnium, qui deus
dicitur, spetiem actumque rebus singulis
producendo largitus est. Qui sane actus, cum
in re creata et in subiecto patiente susceptus fuerit,
debilis est et ad operis executionem impotens, sed
divini solis perpetua et invisibilis lux una semper
omnibus adstat, fovet, vivificat, excitat, complet et
roborat. De quo divine Orpheus:
.
Ut est actus omnium roboratque, bonum dicitur. Ut
vivificat, lenit, mulcet et excitat, pulchrum. Ut in
obiectis que noscenda sunt, tres illas cognoscentis
anime vires, mentem, visum, auditum allicit,
pulchritudo. Ut in cognoscente potentia, eam
applicat cognito, veritas. Denique ut bonum,
procreat, regit et complet. Ut pulchrum, illuminat
gratiamque infundit.
Pulchritudo est splendor divine bonitatis et deus est centrum quatuor circulorum
Neque ab re theologi veteres bonitatem in centro, pulchritudinem in circulo posuerunt. Bonitatem quidem in centro uno, in circulis autem quatuor pulchritudinem. Centrum unum omnium deus est, circuli quatuor circa deum, mens, anima, natura, materia. Mens stabilis circulus. Anima per se mobilis. Natura mobilis in alio, non ab alio. Materia ab alio et in alio mobilis. Ceterum cur deum quidem centrum, quatuor illa cur circulos apellemus, breviter sic exponimus.
Centrum circuli puntum est, unum, indivisibile, stabile. Inde linee multe, dividue, mobiles, ad earum similem circumferentiam deducuntur. Que sane circumferentia divisibilis circa centrum quasi cardinem volvitur. Atque ea est centri natura, ut licet unum, individuum, immobile sit, in multis tamen, immo in omnibus lineis dividuis et mobilibus ubique reperiatur. Ubique enim est in linea puntum. Quoniam vero a dissimili suo attingi nihil potest, linee a circumferentia ad centrum usque deducte, medium huiusmodi puntum singule sui quodam punto uno simplici et immobili coguntur attingere. Quis neget deum centrum omnium merito nominari, cum omnibus insit, unus penitus simplex atque immobilis? Cuncta vero ab ipso producta multa composita et quodammodo mobilia sint, atque ut ab eo manant, ita in eum instar linearum et circumferentie refluant.
Ita mens, anima, natura, materia procedentes a deo in eumdem redire nituntur, seque undique pro viribus in illum circumferunt. Atque ut centrum puntum ubique in lineis et in toto circulo reperitur, perque puntum suum singule linee medium circuli tangunt puntum, ita deus omnium centrum qui unitas simplicissima est actusque purissimus, sese inserit universis, non ob id solum quia cunctis est presens, verumetiam quia omnibus a se creatis partem aliquam vel potentiam intimam, simplicissimam, prestantissimam indidit, que rerum unitas nominatur; a qua et ad quam tamquam a centro et ad centrum suum rei cuiusque partes et potentie relique pendent. Ad hoc plane suum centrum, ad hanc propriam unitatem se colligant creata prius oportet quam suo hereant creatori, ut per proprium centrum, quod iam sepe repetimus, centro omnium hereant. In apicem suum caputque mens angeli ante consurgit quam ascendat in deum. Anima quoque et reliqua eodem pacto. Atque illorum invisibilium circulorum, mentis scilicet, anime, nature, visibilis mundi circulus est imago. Corpora enim animarum mentiumque umbre et vestigia sunt. Umbra vero et vestigium figuram eius, cuius umbra est et vestigium, refert. Quapropter quatuor illa non iniuria circuli quatuor apellantur. Sed mens, immobilis orbis, propterea quod tam operatio eius quam substantia semper eadem permanet et similiter operatur, intelligit semper eodem modo vultque similiter. Mobilis autem quandoque mens ex eo solum dici potest quod quemadmodum cetera omnia a deo procedens in eumdem se vertit. Anima mundi et alia quevis, circulus mobilis. Hec enim sua natura discurrendo cognoscit et temporum curriculis operatur; discursio autem ab alio in aliud et operatio temporalis motus proculdubio nominantur. Si qua vero in anime cognitione stabilitas est, mentis constat potius quam anime beneficio. Natura etiam mobilis est circuitus. Cum animam dicimus, priscorum more theologorum, vim anime in ratione et sensu positam intelligimus; cum naturam, vim anime in generando locatam. Vim illam in nobis hominem proprie vocaverunt, istam hominis idolum et simulacrum. Hec sane generandi facultas, ideo mobilis dicitur quia temporis spatiis suum opus exequitur. Verum in hoc ab illa anime proprietate discrepat quod anima per se et in se movetur. Per se, inquam, quia principium motus existit. In se etiam, quia in ipsa anime substantia rationis et sensus remanet operatio. Ex his opus nullum necessario resultat in corpore. Generandi vero vis illa, quam vocamus naturam, per se quidem movetur, cum anime per se mote vis quedam sit. Moveri autem in alio dicitur, quia in mole corporis, omnis eius operatio terminatur. Corpus enim nutrit augetque et generat. Materia vero et corporis moles orbis est ab alio et in alio mobilis. Ab alio quidem, quoniam ab anima necessario agitatur. In alio autem, quia in loci spatio motus corporis agitur.
Iam igitur quam ob causam bonitatem in centro, in circulo pulchritudinem theologi collocent, aperte intelligere possumus. Bonitas siquidem rerum omnium unus ipse est deus, per quem cuncta sunt bona; pulchritudo autem, dei radius quatuor illis insitus circulis circa deum quodammodo revolutis. Huiusmodi radius omnes rerum omnium speties in quatuor illis effingit. Speties illas in mente ideas, in anima rationes, in natura semina, in materia formas apellare solemus. Iccirco quatuor in circulis, quatuor splendores esse videntur. Idearum splendor in primo, Rationum in secundo, in tertio seminum, formarum in ultimo.
Quomodo Plato de rebus divinis exponatur
Hoc mysterium in epistola ad Dionysium regem
Plato significavit, cum deum affirmavit pulchrorum
omnium causam, quasi totius pulchritudinis
principium et originem.
Ceterum ut paucis multa comprehendamus, bonum quidem ipsa supereminens dei existentia dicitur. Pulchritudo actus quidam sive radius inde per omnia penetrans; primo in angelicam mentem, secundo in animam totius et reliquos animos, tertio in naturam, quarto in materiam corporum. Mentem idearum ordine decorat. Animam rationum serie complet. Naturam fulcit seminibus. Materiam formis exornat. Quemadmodum vero solis radius unus corpora quatuor, ignem, aerem, aquam terramque illustrat, sic unus dei radius mentem, animam, naturam, materiamque illuminat. Atque ut in quatuor iis elementis quicumque lumen inspicit, solis ipsius aspicit radium, perque ipsum ad supernam solis lucem intuendam convertitur. Ita quisquis decorem in quatuor istis, mente, anima, natura, corpore contemplatur amatque, dei fulgorem in iis, perque fulgorem huiusmodi, deum ipsum intuetur et amat.
De passionibus amantium
Hinc efficitur ut corporis nullius aspectu vel tactu amatoris impetus extinguatur. Non enim corpus hoc aut illud desiderat, sed superni numinis splendorem per corpora refulgentem ammiratur, affectat et stupet. Quapropter quid cupiant aut querant amantes ignorant, deum namque ipsum ignorant, cuius sapor occultus odorem quemdam sui dulcissimum operibus suis inseruit. Quo quidem odore quotidie excitamur. Odorem quidem sentimus, saporem proculdubio ignoramus. Cum igitur odore manifesto illecti saporem latentem desideremus, merito quid cupiamus patiamurque nescimus.
Hinc etiam semper accidit, ut amantes amati aspectum timeant quodammodo atque venerentur. Quod etiam fortes, dicam equidem, et si vereor ne quis vestrum hec audiens erubescat, et sapientes inquam viri coram inferiore quovis amato pati consueverunt. Nempe non humanum est quod eos terret, quod frangit, quod occupat. Humana enim vis in fortioribus sapientioribusque semper est excellentior. Sed divinitatis fulgor ille in formosis emicans, quasi dei simulacrum, amantes obstupescere, contremiscere et venerari compellit. Eadem ratione propter amati presentiam amator divitias et honores contemnit et pro nihilo habet. Par enim est ut divina humanis anteponantur. Illud quoque evenire sepenumero solet ut se in amati personam quisque transferre cupiat. Nec immerito, deus namque pro homine fieri cupit atque conatur. Quis autem pro deo hominem non commutet? Fit etiam ut amore illaqueati vicissim suspirent et gaudeant. Suspirant quod seipsos amictunt, quod perdunt, quod perimunt. Gaudent quod in melius quiddam se transferunt. Calent quoque vicissim et frigent instar eorum quos tertiana febris invadit. Merito frigent, quia calore proprio deseruntur, nec non et calent, cum superni radii fulgoribus accendantur. Frigiditatem timiditas, caliditatem audacia sequitur. Ideo timidi quoque vicissim et audaces apparent. Ebetissimi preterea quique acutiores amando redduntur. Quis enim celesti radio aspirante non acutissime videat? Verum de amore ipso et pulchritudine, eius origine, amantiumque affectibus ista sufficiant.
De duobus amoris generibus ac de duplici Venere
Deinceps de duobus amorum generibus breviter disputandum. Cupidinem, Veneris comitem, esse apud Platonem Pausanias asserit. Totidemque esse cupidines quot sint et veneres necessarium arbitratur. Veneres autem duas commemorat, quas itidem gemini cupidines comitentur. Venerem, alteram quidem celestem ponit; alteram vero vulgarem. Celestem illam celo sine matre natam. Vulgarem ex Iove et Dione genitam.
Celum Platonici summum deum ideo vocant, quia sicut celum istud sublime corpus omnia corpora regit et continet, sic summus ille deus omnes spiritus supereminet. Mentem vero pluribus nominibus nuncupant. Saturnum enim modo, modo Iovem, modo Venerem vocant. Est namque mens illa, vivit, intelligit. Essentiam suam Saturnum, vitam, Iovem, intelligentiam Venerem apellare consueverunt. Animam preterea mundi Saturnum similiter et Iovem vocamus et Venerem. Prout superna intelligit, Saturnum; prout celestia movet, Iovem; ut inferiora generat, Venerem.
Venus prima, que in mente est, celo nata sine matre dicitur, quoniam mater apud Physicos materia est. Mens autem illa a materie corporalis consortio est aliena. Secunda Venus, que in mundi anima ponitur, ex Iove est et Dione genita. Ex Iove, id est, ex ea virtute ipsius anime que celestia movet. Ea siquidem istam creavit potentiam que inferiora hec generat. Matrem quoque illi ideo tribuunt, quia materie mundi infusa cum materia commertium habere putatur. Denique ut summatim dicam, duplex est Venus. Altera sane est intelligentia illa, quam in mente angelica posuimus. Altera, vis generandi anime mundi tributa. Utraque sui similem comitem habet amorem. Illa enim amore ingenito ad intelligendam dei pulchritudinem rapitur. Hec item amore suo ad eamdem pulchritudinem in corporibus procreandam. Illa divinitatis fulgorem in se primum complectitur; deinde hunc in Venerem secundam traducit. Hec fulgoris illius scintillas in materiam mundi transfundit. Scintillarum huiusmodi presentia singula mundi corpora, pro captu nature, spetiosa videntur. Horum spetiem corporum humanus animus per oculos percipit, qui rursus vires geminas possidet. Quippe intelligendi vim habet, habet et generandi potentiam. He gemine vires, due in nobis sunt Veneres, quas et gemini comitantur amores. Cum primum humani corporis speties oculis nostris offertur, mens nostra que prima in nobis Venus est, eam tamquam divini decoris imaginem veneratur et diligit perque hanc ad illum sepenumero incitatur. Vis autem generandi, secunda Venus, formam generare huic similem concupiscit. Utrobique igitur amor est. Ibi contemplande hic generande pulchritudinis desiderium. Amor uterque honestus atque probandus. Uterque enim divinam imaginem sequitur.
Quid igitur in amore Pausanias improbat? Dicam equidem. Si quis generationis avidior contemplationem deserat aut generationem preter modum cum feminis vel contra nature ordinem cum masculis prosequatur aut formam corporis pulchritudini animi preferat, is utique dignitate amoris abutitur. Hunc amoris abusum vituperat Pausanias. Quo qui recte utitur, corporis quidem formam laudat, sed per illam, excellentiorem animi mentisque et dei spetiem cogitat eamque vehementius ammiratur et amat. Generationis autem et congressus officio eatenus utitur, quatenus naturalis ordo legesque civiles a prudentibus statute prescribunt. De iis diffusius Pausanias.
Exhortatio ad amorem. De amore simplici ac de mutuo
Vos autem, o amici, hortor et obsecro, ut amorem, rem profecto divinam, totis viribus complectamini. Neque vos illud deterreat, quod de amante quodam Platonem dixisse ferunt. Ille, inquit, amator animus est proprio in corpore mortuus, in alieno corpore vivens. Neque vos etiam turbet, quod de amara miseraque amantium sorte cecinit Orpheus. Hec enim quomodo accipienda sunt, et qua via iis succurrendum, queso deinceps si placet, diligenter attendite.
Amorem Plato rem amaram vocat. Nec
iniuria, quia moritur quisquis amat. Hunc et
Orpheus
Amoris due sunt speties, amor alter simplex, mutuus alter. Simplex amor, ubi amatus non amat amantem. Ibi omnino mortuus est amator. Nam nec vivit in se, ut satis iam demonstravimus, nec in amato etiam, cum ab eo reiciatur. Ubi ergo vivit? Numquid in aere vel aqua aut igni vel terra, aut aliquo bruti corpore? Nequaquam. Animus enim humanus non in alio vivit corpore quam humano. An forte in alio quodam corpore hominis non amati vitam ducet? Nec istud quidem. Nam si in eo non vivit, ubi vivere vehementissime concupiscit, quonam pacto vivet in alio? Nusquam ergo vivit qui amat alium, ab alio non amatus. Propterea omnino mortuus est non amatus amator. Nec reviviscet umquam, nisi indignatio suscitet. Ubi vero amatus in amore respondet, in eo saltem vitam agit amator. Hic certe mira res fit.
Quotiens duo aliqui mutua se benivolentia
complectuntur, iste in illo, ille in isto vivit. Vicissim
huiusmodi homines se commutant et seipsum
uterque utrique tribuit, ut accipiat alterum.
Quomodo seipsos tribuant, dum sui obliviscuntur,
video. At quomodo accipiant alterum, non intelligo.
Nam qui seipsum non habet, multo minus alium
possidebit. Immo vero habet seipsum uterque et
habet alterum. Iste quidem se habet sed in illo. Ille
quoque se possidet, sed in isto. Equidem
dum te amo, me amantem in te de me cogitante me
reperio, et me a me ipso negligentia mea perditum
in te conservante recupero. Idem in me tu facis.
Mirum rursus et hoc apparet. Nam ego postquam
me ipsum amisi, si per te me redimo, per te me
habeo; si per te habeo, te prius ac magis habeo
quam me ipsum, tibi propinquior quam mihi sum,
quippe cum mihi non aliter quam per te medium
inherescam. In hoc utique vis cupidinis a Martis
discrepat violentia. Nempe imperium sic amorque
differunt. Imperator per se alios possidet, amator per
alium se complectitur et uterque amantium longior a
seipso fit, propinquior alteri, ac in se mortuus in alio
reviviscit. Una vero duntaxat in amore mutuo mors
est, reviviscentia duplex. Moritur enim qui amat in
se ipso semel, cum se negligit. Reviviscit in amato
statim, cum amatus eum ardenti cogitatione
complectitur. Reviviscit iterum, cum in amato se
denique recognoscit et amatum se esse non dubitat.
O felicem mortem, quam due vite secuntur! O
mirum commertium, quo quis se ipsum tradit pro
alio, alium habet nec habere se desinit! O
inestimabile lucrum, quando duo ita unum fiunt, ut
quisque duorum pro uno solo duo fiat et tamquam
geminatus, qui unam habuerat vitam, una
interveniente morte duas iam habeat! Nam qui
semel mortuus bis reviviscit, pro una vita geminam,
pro se uno se duos est consecutus.
Iustissima certe est in mutuo amore vindicta.
Homicida morte plectendus est. Quis eum
homicidam esse neget qui amatur, cum animam ab
amante seiungat? Quis iterum mori similiter
eumdem neget, cum similiter amet amantem?
Debita nimium hec restitutio est, quando hic illi et
ille huic reddit animam quam accepit. Uterque
amando suam tradit et redamando per suam restituit
alienam. Quapropter iure ipso amare debet quisquis
amatur. Qui vero non amat amantem, homicidii reus
est habendus. Immo vero fur, homicida, sacrilegus.
Pecunia a corpore possidetur, corpus ab animo. Qui
ergo animum arripit, a quo tam corpus quam
pecunie possidentur, animum simul corpusque et
pecunias arripit. Quo fit ut tamquam fur, homicida,
sacrilegus triplici morti sit obnoxius, ac velut
informis penitus atque prophanus impune a
quo libet interfici possit, nisi ipsemet sponte sua
legem illam impleat, amet videlicet amatorem. Ubi
cum semel moriente, semel ipse similiter moritur,
cum bis reviviscente, bis itidem reviviscit.
Superioribus rationibus ostensum est amatum
vicissim amatorem amare debere. Non solum vero
debere sed cogi, sic ostenditur. Amorem procreat
similitudo. Similitudo natura quedam est in pluribus
eadem. Nam si ego tibi similis sum, tu quoque mihi
est necessario similis. Eadem ergo similitudo, que
me ut te amem compellit, te quoque amare me cogit.
Preterea amator se sibi aufert deditque amato. Hunc
ergo amatus tamquam rem suam curat. Carissima
enim sua cuique sunt. Accedit quod amans amati
figuram suo sculpit in animo. Fit itaque amantis
animus speculum in quo amati relucet imago.
Iccirco amatus cum in amante se recognoscat, amare
illum compellitur. Vicissitudinem amoris inter illos
precipuam esse astrologi arbitrantur, in quorum
genesi luminum, id est, Solis et Lune commutatio
fuerit. Videlicet si me nascente, Sol in Ariete, Luna
in Libra, te nascente Sol in Libra, Luna in Ariete.
Aut quibus signum idem simileve idemque planeta
similisve adscenderit. Aut benigni planete similiter
angulum orientis aspexerit. Aut Venus in eadem
nativitatis domo eodemque gradu fuerit constituta.
Addunt Platonici, quorum vitam
Quid querant amantes
Ceterum quid isti querunt, cum se mutuo diligunt? Pulchritudinem querunt. Amor enim fruende pulchritudinis desiderium est. Pulchritudo autem splendor quidam est, humanum ad se rapiens animum. Nempe corporis pulchritudo nihil aliud est quam splendor ipse in colorum linearumque decore. Animi quoque pulchritudo, fulgor in doctrine et morum concinnitate. Lucem illam corporis, non aures, non olfatus, non gustus, non tactus, sed oculus percipit. Si oculus solus agnoscit, solus fruitur. Solus igitur oculus corporis pulchritudine fruitur. Cum vero amor nihil aliud sit nisi fruende pulchritudinis desiderium, hec autem solis oculis comprehendatur, solo aspectu amator corporis est contentus. Tangendi vero cupido non amoris pars est nec amantis affectus, sed petulantie speties et servilis hominis perturbatio. Lucem preterea illam et pulchritudinem animi sola mente comprehendimus. Quare solo mentis intuitu contentus est qui animi pulchritudinem expetit. Pulchritudo denique inter amantes pro pulchritudine commutatur. Iunioris amati pulchritudine vir oculis fruitur. Viri pulchritudinem iunior mente consequitur. Et qui solo corpore formosus est, hac consuetudine fit et animo spetiosus. Qui solo animo est decorus, corporis oculos explet corporis pulchritudine. Mirifica plane commutatio est. Utrique honesta, utilis et iocunda. Honestas quidem par in utroque. Eque enim honestum est et discere et docere. Iocunditas in seniore maior, qui aspectu et intelligentia delectatur. In iuniore vero maior utilitas. Quo enim prestantior est animus corpore, eo pretiosior est pulchritudinis animi quam corporis consecutio!
Amor est in omnibus et ad omnia
Pausanie hactenus, nunc Eryximaci orationem interpretemur. Tria nobis deinceps ex nostri Eryximaci mente tractanda videntur. Primum, quod amor omnibus insitus per cuncta porrigitur. Alterum, quod omnium que secundum naturam sunt operum effector est atque servator. Tertium, quod artium singularum est magister et dominus. Tres profecto rerum gradus in natura considerantur. Superiora, inferiora, equalia. Que supra sunt, inferiorum sunt cause; que infra, superiorum opera; que equalia, eadem inter se natura sunt predita. Cause vero opera sua tamquam sui partes et imagines diligunt. Opera quin etiam causas tamquam sui conservatrices expetunt. Que autem in eodem ordine locata sunt, ad se se invicem quasi unius et eiusdem similia membra mutua caritate afficiuntur. Ideo deus angelos, et angeli cum deo simul animas, anime cum illis una corpora benivolentia quadam regunt atque gubernant. In quo superiorum ad inferiora dilectio plane conspicitur. Rursus, corpora animis suis et iunguntur avidissime et ab eis molestissime seiunguntur. Animi nostri celestium beatitudinem cupiunt. Celestes superni numinis maiestatem feliciter venerantur. Atque hic inferiorum ad superna est amoris affectus. Item omnes ignis partes libenter invicem coherescunt. Terre rursus, aque et aeris partes invicem et in qualibet animalium spetie, eiusdem spetiei animalia sese mutua consuetudine semper adsciscunt. Ubi amor ad equalia similiaque conspicitur. Cui nam igitur dubium erit, quin amor omnibus ad omnia sit ingenitus? Atque id est quod Dionysius Areopagita in libro
Amor est auctor omnium et servator
Secundum vero illud nostre orationis membrum,
quo amor effector omnium et servator est dictus, ita
probatur. Cupiditas perfectionis proprie propagande
amor quidam est. Absoluta perfectio, in summa est
dei potentia. Eam divina intelligentia contemplatur.
Atque inde voluntas eamdem cupit extra se
propagare. Ex quo propagandi amore creata ab eo
sunt omnia. Iccirco Dionysius noster:
,
inquit,
. Idem propagationis
instinctus omnibus ab illo primo auctore est inditus.
Per hunc sancti illius spiritus celos movent et
sequentibus omnibus sua munera largiuntur. Per
hunc sidera lumen suum in elementa diffundunt. Per
hunc ignis sui caloris communione aerem movet,
aer aquam, aqua terram. Ac versa vice terra ad se
trahit aquam, hec aerem, ille ignem, herbe queque et
arbores cupide sui seminis propagandi sui similia
gignunt. Animalia quoque bruta et homines eiusdem
cupiditatis illecebris ad procreandam sobolem
rapiuntur.
Quod si amor omnia facit, servat etiam omnia. Eiusdem enim semper est effectionis et conservationis officium. Nempe similia similibus conservantur. Amor autem simile ad simile trahit. Terre partes singule amore mutuo copulante ad partes alias terre sui similes sese conferunt. Tota etiam terra ad simile sibi mundi centrum illius aviditate descendit. Aque partes ad sese invicem similiter et ad locum sibi convenientem cum toto aque corpore perferuntur. Idem partes aeris ignisque faciunt. Ac etiam duo hec elementa ad supernam regionem sibi congruam et similem regionis illius amore trahuntur. Celum etiam, ut Plato in libro
Monos gartouton panton oigeka kratuneis Solus horum omnium tu regis habenas.
Amor est magister artium et gubernator
Restat post hec ut quo pacto magister artium omnium et gubernator sit exponamus. Magistrum quidem artium esse intelligemus si modo considerabimus neminem umquam artem aliquam aut invenire aut discere posse, nisi investigationis oblectatio et inveniendi desiderium incitet, et qui docet, discipulos diligat ac discipuli eam doctrinam avidissime sitiant. Gubernator preterea merito nominatur. Artis enim opera diligenter exequitur atque exacte consumat, quicumque et artificia ipsa et personas quibus illa fiunt, maxime diligit. Accedit ad hec quod artifices in artibus singulis nihil aliud quam amorem inquirunt et curant. Eas in presentia nos artes breviter percurramus, quas Eryximachus apud Platonem commemorat. Quid enim aliud medicina considerat quam quo modo humores quatuor corporis amici invicem fiant atque permaneant, quos cibos ac potus ceterosque vivendi aut medendi usus amet natura atque requirat? Duos illos hic quoque amores celestem et vulgarem, quos Pansanias supra distinxerat, per similitudinem quamdam Eryximachus adinvenit. Temperata enim affectio corporis, moderatum atque ad res moderatas convenientesque habet amorem. Intemperata contrarium et ad contraria continet. Illi quidem indulgendum, huic numquam obtemperandum. In gymnastica etiam exercitatione investigandum qui corporis habitus, quos exercendi modos, quos gestus amet et postulet. In agricultura quod solum, que semina qualemve culturam exigat quisve colendi modus a singulis arboribus diligatur.
Idem in musica observatur. Cuius artifices qui numeri, quos numeros aut magis aut minus diligant investigant. Hi inter unum ac duo atque unum et septem minimum amorem inveniunt. Inter unum vero, tria, quatuor, quinque, sex amorem vehementiorem reperiunt. Inter unum et octo vehementissimum. Hi voces acutas et graves, natura diversas, certis intervallis et modulis sibi invicem magis amicas faciunt. Ex quo harmonie compositio et suavitas nascitur. Tardiores etiam motus et velociores ita invicem temperant, ut amici potissimum fiant et rhytmum concinnitatemque exhibeant. Musice autem melodie genera duo traduntur. Est enim grave quoddam et constans. Est et aliud molle atque lascivum. Illud utentibus utitle, hoc noxium in libris de
Vatum postremo sacerdotumque facultas in hoc
potissimum versari videtur, ut que hominum officia
deo amica sint, qua ratione homines deo amici fiant,
nos doceat. Quis amoris caritatisque modus ad
deum, ad patriam, ad parentes, ad alios, tam ad
vivos quam ad defunctos sit adhibendus.
Idem in ceteris artibus coniectari licet, atque
summatim concludere amorem in omnibus ad
omnia esse. Omnium auctorem servatoremque
existere et artium universarum dominum et
magistrum. Hunc merito divus Orpheus apellavit.
Quo modo enim gemine nature sit a Pausania
primum, deinde ab Eryximaco audivistis. Qua etiam
ratione claves mundi tenere dicatur ab Orpheo, ex
superioribus satis comprehendere possumus. Quippe
sicut ostendimus, desiderium hoc perfectionis proprie
propagande cunctis ingenitum, latentem et implicatam
cuiusque fecunditatem explicat, dum semina in
germen pululare compellit, et vires cuiusque eius
educit sinu fetusque concipit et quasi clavibus
quibusdam conceptus aperiendo perducit in lucem.
Quamobrem omnes mundi partes quia unius artificis
opera sunt eiusdem machine membra inter se in
essendo et vivendo similia, mutua quadam caritate sibi
invicem vinciuntur, ut merito dici possit amor nodus
perpetuus et copula mundi partiumque eius immobile
substentaculum ac firmum totius machine
fundamentum.
Nullum mundi membrum odit aliud membrum
Quod si ita est, nulla operis huius membra inimica esse inter se ullo pacto possunt. Non enim ignis aquam, aque odio fugit, sed sui ipsius amore, ne ab aque frigore extinguatur. Neque ignem aqua odio ignis extinguit, sed quodam amplificandi proprii frigoris appetitu trahitur ad aquam sibi similem ex ignis corpore procreandam. Nam cum omnis appetitio naturalis ad bonum nullaque ad malum tendat, aque propositum est non ignem extinguere, quod est malum, sed aquam sui similem, quod bonum est, generare. Quod si absque ignis interitu explere posset, ignem utique non consumeret. Eadem de ceteris que contraria et inimica videntur ratio assignatur. Porro agnus lupi vitam figuramque non odit, sed sui pernitiem que a lupo infertur exhorret. Neque lupus agni odio, sed amore sui eum lacerat atque devorat. Neque homo hominem sed vitia hominis horret. Neque potentioribus aut acutioribus dotes suas, illorum odio, sed nostri benivolentia invidemus, metuentes ne illis penitus succumbamus. Quapropter nihil obstat quin amor in omnibus sit, perque omnia penetret. Hunc igitur tantum deum, quia ubique est et omnium insidet penetralibus tamquam potentem dominum, cuius imperium effugere non valemus, tamquam sapientissimum iudicem, quem cogitationes nostre latere non possunt, proculdubio metuamus. Hunc quia creator est omnium atque servator, tamquam patrem veneremur, tamquam tutorem presidiumque colamus. Hunc quia artes singulas edocet, tamquam preceptorem sequamur. Quo auctore sumus et vivimus. Quo servatore perpetui permanemus. Quo preside et iudice gubernamur. Quo preceptore ad bene beateque vivendum instruimur et formamur.
Narratur textus Platonis de antiqua hominum natura
His dictis familiaris noster verbis finem imposuit. Eum Christophorus Landinus, vir doctrina excellens, quem potissimum cognovimus nostris temporibus orphicum platonicumque poetam, secutus est in hunc modum obscuram et implicatam Aristophanis sententiam explicaturus.
Quamquam Iohannes Cavalcantes sua nos diligentia longis disputationum ambagibus liberavit, Aristophanis tamen sententia, verbis obscurissimis involuta, enodationem adhuc aliquam lucemque requirit. Est, inquit Aristophanes, armor pre ceteris diis summopere generi humano beneficus, curator et tutor hominum atque medicus. Oportet primum, qualis hominum quondam natura fuerit, queve illius passiones animadvertere. Neque enim qualis nunc est, olim erat, sed longe diversa. Principio tria hominum erant genera, non solum que nunc duo, mas et femina, verum etiam tertium quoddam aderat ex utrisque compositum. Preterea, integra erat cuiusque hominis speties atque rotunda, dorsum et latera circulo habens, manus quatuor et paria manibus crura, vultus item duos tereti cervice connexos et omnino consimiles. Masculinum genus sole genitum erat, femininum terra, luna promiscuum. Unde elato erant animo robustoque corpore. Quare cum diis pugnare tentabant et in celum adscendere. Ideo Iupiter singulos in longum secuit, duosque fecit ex uno, instar eorum qui ova in longum capillo secant. Atque iterum si fastu in deos insanire videantur, minatus est eos rursus se similiter partiturum. Postquam natura hominum ita divisa fuit, quisque sui dimidium cupiebat. Igitur concurrebant iactisque circum brachiis se invicem complectebantur, redigi in priorem habitum affectantes. Propterea fame et torpore defecissent, nisi deus congressui modum imposuisset.
Hinc utique mutuus hominibus innatus est amor, prisce nature conciliator, annitens unum ex duobus efficere hominumque nature mederi. Est enim quisque nostrum dimidium hominis utpote sectus, quemadmodum pisciculi qui psecte et aurate vocantur scissi ex uno duo efficiuntur. Querit autem sui quisque dimidium. Quotiens itaque dimidium suum alicui cuiuscumque sexus avidus sit occurrit, vehementissime concitatur, ardenti inheret amore neque momentum quidem patitur ab illo seiungi. Totius itaque reficiendi cupido nixusque amoris nomen accepit. Qui nos presenti in tempore summopere iuvat, dum in sui dimidium olim amissum quemque conducit et in posterum spem summam inicit nobis deum pie colentibus in veterem figuram restituendo medendoque se nos beatissimos effecturum.
Hec Aristophanes et alia narrat per multa, monstris portentibusque similia, sub quibus quasi velaminibus quibusdam divina mysteria latere putandum. Mos enim erat veterum theologorum sacra ipsorum puraque arcana, ne a prophanis et impuris polluerentur, figurarum umbraculis tegere. Nos autem que in figuris superioribus et aliis describuntur singula exacte ad sensum pertinere non arbitramur. Nam et Aurelius Augustinus non omnia inquit, que in figuris finguntur, significare aliquid putanda sunt. Multa enim propter illa que significant ordinis et connexionis gratia sunt adiuncta. Solo vomere terra proscinditur sed, ut hoc fieri possit, cetera quoque huic aratri membra iunguntur. Que igitur nobis exponenda proponitur, hec est summa.
Homines quondam tres sexus habebant, masculinum, femininum, promiscuum, solis, terre, luneque filios. Erant et integri. Sed propter superbiam, cum deo equare se vellent, scissi in duo sunt, iterum si superbiant, bifariam discindendi. Sectione facta, dimidium amore ad dimidium trahitur, ut integritatis restitutio fiat. Qua completa, beatum genus hominum est futurum.
Summa vero nostre interpretationis erit huiusmodi.
Corpus cum ex materia constet et quantitate et ad materiam suscipere, ad quantitatem dividi extendique pertineat atque ipsa susceptio et divisio passiones sint, consequens est ut suapte natura passioni tantum sit et corruptioni subiectum. Si qua vero actio corpori competere videatur, non in quantum corpus est agit, sed in quantum illi vis quedam quodammodo incorporea et qualitas inest, ut ignis mole caliditas, in aque materia frigus, in corpore nostro complexio. Ex quibus certe qualitatibus operationes corporum proficiscuntur. Non enim quia longus aut latus aut profondus est ignis, sed quia calidus calefacit. Neque qui extensior ignis calefacit magis, immo propter dispersionem minus, sed qui calidior. Cum igitur virium et qualitatum beneficio operationes proveniant ac vires ipse et qualitates ex materia et quantitate non constent, licet in materia quantitateque sint, sequitur ut pati ad corpus, agere ad aliquid incorporale pertineat. Vires utique iste instrumenta quidem sunt operandi. Ipse vero per se nequaquam sufficiunt ad operandum, quia non sufficiunt ad existendum. Quod enim in alio iacet seque ipsum substentare non potest, ab alio certe dependet. Quo fit ut qualitates, quia a corpore necessario substinentur, ab aliqua superiori substantia que neque corpus sit neque in corpore iaceat, fiant atque regantur. Huiusmodi anima est, que corporibus presens et insidens, ipsa se substinet et qualitatem vimque complexionis corporibus tribuit, per que tamquam instrumenta in corpore et per corpus varias operationes exercet.
Hinc generare, nutrire, augere, currere, stare, sedere, loqui, artis opera fabricare, sentire, intelligere homo asseritur. Omnia vero hec anima ipsa facit. Ideoque anima erit homo. Si generare, augere nutrire hominem dicimus, anima tamquam pater et artifex corporis ipsum gignit, auget atque nutrit. Si stare, sedere, loqui, anima corporis membra substinet, flectit et vibrat. Si fabricare, currere, anima manus porrigit et pro arbitrio torquet, pedes agitat. Si sentire, anima per sensum instrumenta quasi phenestras et foramina exteriora corpora percipit. Si intelligere, anima per se ipsa sine aliquo corporis instrumento veritatem assequitur. Omnia igitur quecumque homo facere dicitur animus ipse facit, corpus patitur. Quapropter homo solus est animus; corpus autem hominis opus et instrumentum. Eo maxime quod animus operationem eius potissimum, intelligentiam scilicet, sine ullo corporis instrumento exercet, cum res per illam incorporales intelligat, per corpus vero sola corporalia cognoscantur. Itaque si animus per se agit quicquam, per se certe est et vivit; vivit autem sine corpore, quod sine corpore operatur. Si per se est, esse sibi quiddam proprium convenit corpori non commune; propterea potest proprium sibi seorsum a corporis mole sortiri hominis cognomentum. Quod sane nomen, quia de unoquoque nostrum per omnem vitam dicitur, quisque enim in omni etate vocatur homo, ideo aliquid significare videtur quod stabile permanet. Corpus iugiter fluit crescendo, decrescendo, resolutione continua, liquefactione, calore vicissim et frigore permutatum. Anima semper eadem permanet, quod liquido nobis ostendit veritatis inquisitio, bonique voluntas semper eadem et firma memorie conservatio. Quid ergo usque adeo demens erit, ut hominis apellationem in nobis firmissimam corpori fluenti semper et undique permutato potius quam animo stabilissimo tribuat? Ex his perspicuum esse potest, cum homines Aristophanes nominavit, more platonico animas nostras significavisse.
Porro anima statim ex deo nata, naturali quodam instinctu in eum, parentem suum, convertitur, quemadmodum ignis in terra superiorum vi genitus confestim nature impetu ad superiora dirigitur. Conversa in eum, eius radiis illustratur. Sed primus hic fulgor in anime substantia per se prius informi receptus, fit obscurior, atque ad illius tractus capacitatem proprius ipsi et naturalis evadit. Ideoque per eum utpote sibi equalem se ipsam et que infra se sunt, id est, corpora omnia, anima videt quidem, deum vero et alia superiora non videt. Sed per primam hanc scintillam deo facta propinquior, aliud iterum clarius accipit lumen quo etiam superna cognoscat. Lumen igitur habet geminum. Naturale alterum sive ingenitum, divinum alterum et infusum. Quibus una coniunctis ceu duabus alis per sublimem pervolare valeat regionem. Ac si divino illo semper uteretur, semper divinis hereret, terra rationalibus esset animalibus vacua.
Ceterum divina providentia decretum est, ut anima sui ipsius sit domina possitque tum utroque simul lumine uti tum altero. Hinc fit ut, natura duce, ad proprium sui lumen conversa pretermisso divino seipsam viresque suas que ad fabricam corporis spectant, animadvertat cupiatque vires huiusmodi in fabricandis corporibus exequi. Hac, ut aiunt, cupiditate gravata descendit in corpus, ubi generandi, movendi et sentiendi vires exercet suaque presentia terram, infimam mundi sedem, exornat. Que ideo ratione carere non debuit, nequa pars mundi esset rationalium viventium presentia destituta, quemadmodum et illius auctor, ad cuius similitudinem mundus factus est, totus est ratio. Cecidit autem animus noster in corpus, cum, pretermisso divino, solo suo usus est lumine ac se ipso cepit esse contentus. Solus deus cui deest nihil, supra quem nihil est, se ipso contentus, permanet, sibi sufficiens.
Quapropter deo se parem fecit tunc animus cum se solo voluit esse contentus, quasi non minus quam deus sibi ipsi sufficeret.
Hanc plane superbiam, causam fuisse Aristophanes
inquit, ut animus qui natus est integer secaretur, id est
ex geminis luminibus, altero post hac uteretur, alterum
vero negligeret. Hic in corporis barathrum ceu
Letheum flumen immersus suiquemet ad tempus
oblitus sensibus et libidine, quasi satellitibus et
tyranno, raptatur. Verum adulto corpore, purgatis
sensuum instrumentis, conferente doctrina, paulum
resipiscit. Ubi naturalis emicat fulgor, naturaliumque
rerum ordinem indagat. Qua investigatione
architectum ingentis huius machine aliquem esse
persentit. Eum et videre cupit et possidere. Ille solo
divino splendore conspicitur. Ideo mens proprie lucis
indagine ad divinam lucem recuperandam
vehementissime instigatur. Instigatio vero appetitioque
huiusmodi verus est amor, quo duce dimidium
hominis alterum, alterum eiusdem dimidium
concupiscit, quia naturale lumen quod animi dimidium
est, lumen illud divinum, quod alterum eiusdem
dimidium dicitur, olim neglectum, accendere rursus in
animo nititur. Atque id est quod in epistola ad
Dionysium inquit Plato:
Verum cum deus lucem suam infudit in animum, ad id potissimum eam accommodavit ut homines ad beatitudinem que in ipsius possessione consistit perduceret. Ad hanc quatuor virtutibus ducimur: prudentia, fortitudine, iustitia, temperantia. Prudentia primo beatitudinem nobis ostendit. Tres ille virtutes relique, quasi vie tres ad beatitudinem ducunt. Scintillam itaque suam in variis animis deus ad finem huiusmodi varie temperat, ita ut prudentia duce, alii per fortitudinis, alii per iustitie, alii per temperantie officia suum repetant auctorem. Nempe alii huius muneris gratia, pro dei cultu, pro honesto, pro patria pericula mortemque forti animo subeunt. Alii sic vitam iuste instituunt ut nec iniuriam cuiquam inferant neque inferri pro viribus sinant. Alii vigilia, inedia, labore libidines domant. Hi tribus quidem procedunt callibus, sed ad eumdem beatitudinis finem, prudentia hunc illis monstrante, pervenire conantur. Proinde tres iste virtutes in dei quoque ipsius prudentia continentur. Harum desiderio accensi hominum animi per earum officia ad eas cupiunt pervenire. Illis herere perpetuoque potiri. Fortitudinem hominum masculam propter robur et audaciam nuncupamus. Temperantiam, feminam, propter remissum quemdam et frigidiorem desiderii habitum miteque ingenium. Iustitiam, promiscuam. Feminam quidem prout innocentia sua iniuriam infert nemini. Masculam vero prout aliis inferri non sinit et severiori censura in homines iniquos animadvertit. Quia vero maris dare, femine suscipere proprium est, iccirco solem qui lumen a nullo accipiens exhibet omnibus, marem vocamus. Lunam, que accipiens a sole, dat elementis, a dando et accipiendo, promiscuam. Terram, cum accipiat quidem ab omnibus, tribuat nulli, feminam nuncupamus. Quamobrem sol, luna, terra, Fortitudo, Iustitia, Temperantia, merito maris, promiscui, femine signantur cognomine. Atque ut excellentiorem Deo apellationem exhibeamus, virtutes istas in illo, solem, lunam, terram, in nobis masculinum sexum dicimus, promiscuum, femininum. Quibus autem lux illa divina a dei sole cum fortitudinis affectu in sui ortu fuit infusa, iis masculam dicimus lucem fuisse concessam. Quibus a dei luna cum affectu iustitie, promiscuam. Quibus a dei terra, cum affectu temperantie, feminam. Lucem illam infusam atque divinam statim ad naturalem reflexi negleximus. Altera ergo posthabita, servavimus alteram. Ubi dimidium nostri tenemus, dimidium pretermisimus. Certo vero etatis tempore a naturali lumine ducti, divinum affectamus quidem omnes, sed diverso modo diversi ad eius adeptionem procedimus. Per fortitudinem, qui a dei fortitudine illud olim cum affectu fortitudinis acceperunt. Per iustitiam alii temperantiamve similiter. Denique suum illud dimidium quisque, ut acceperat, querit, et alii per masculam quidem dei lucem amissam olim, iam recuperatam dei volunt mascula fortitudine perfrui, alii per promiscuum lucem similiter virtute promiscua, alii per femininam eodem pacto. Munus profecto tantum hi consecuntur qui, postquam adulta etate scintilla in ipsis naturalis eluxit, eam non esse ad divina iudicanda sufficientem existimant, ne scintille naturalis inditio aut animarum aut corporum affectus divine tribuant maiestati putentque illam non esse corporibus animisve prestantiorem. In quo sane plerique errasse traduntur. Qui in divinorum investigatione ingenio naturali confisi aut deum non esse dixerunt, ut Diagoras, aut dubitaverunt ut Protagoras, aut corpus iudicaverunt, ut Epicurei, Stoici, Cirenaici aliique permulti, aut animam quamdam, ut Marcus Varro, M. Manilius, aliique nonnulli. Hi tamquam impii non modo divinum lumen olim neglectum non recuperaverunt, sed et naturale propter eius abusum depravavere. Quod depravatum est, fractum non iniuria scissumque putatur. Ideo illorum animi, qui tamquam superbi et fastu tumidi suis confidunt viribus, secantur, ut ait Aristophanes, iterum, cum etiam naturale lumen, quod illis erat reliquum, opinionibus falsis obscurant et moribus iniquis extinguunt. Itaque naturali lumine recte utuntur quicumque mancum illud et mutilatum esse recognoscentes ad naturalia iudicanda sufficere quodammodo arbitrantur. Ad ea vero que supra naturam sunt, sublimiori lumine opus esse putantes, exactissima quadam animi purgatione ita se preparant ut divina lux iterum illis effulgeat, cuius radiis recte de deo sentient et in pristinam illam integritatem restituentur.
Hunc vos, convive o prestantissimi, deum, quem pre ceteris diis generi humano beneficum esse Aristophanes ait, omni sacrificiorum genere vobis propitium facite. Hunc piis precibus invocate, hunc toto corde capessite. Hic animos sua beneficentia primum ad celestem ducit mensam ambrosia et nectare abundantem, deinde singulos singulis accommodat sedibus, postremo suaviter detinet in eternum. Nulli enim celum repetunt, nisi qui celorum regi placuerunt. Placent illi, qui eum summopere diligunt. Cognoscere quidem illum vere omnino presenti in tempore impossibile est. Vere autem amare quoquomodo cognitum et possibile est et facile. Qui deum cognoscunt non dum illi placent nisi cognitum diligant. Qui cognoscunt et diligunt, non quia cognoscunt sed quia diligunt amantur a deo. Nos enim non eos qui noverint, sed qui nos amaverint caritate complectimur. Multos namque qui nos cognoscunt hostes habemus. Quod ergo nos celo restituit non dei cognitio est, sed amor.
Discumbentium preterea ordo in mensa celesti diversos sequitur gradus amantium. Nam qui deum excellentius dilexerunt dapibus excellentioribus ibi vescuntur. Nempe qui per opera fortitudinis, dei fortitudinem coluere ea ipsa fruuntur. Qui iustitiam vero, iustitia. Temperantia similiter, qui temperantiam. Atque ita variis divine mentis ideis et rationibus varii animi pro vario amoris raptu fruuntur. Toto autem deo fruuntur omnes, quia totus in singulis est ideis. Sed deum totum prestantius possident, qui eum in prestantiori idea conspiciunt. Quisque vero ea dei virtute potitur quam dilexit. Ideo livor, ut Plato inquit in
Quapropter amoris beneficio factum est ut in diversis felicitatis gradibus portione sua quilibet sine ulla invidia sit contentus. Fit etiam ut sine ulla sacietate animi iisdem vescantur dapibus in eternum. Ut enim oblectentur convive, non epule, non vina sufficiunt, nisi fames sitisque ad vescendum alliciant ac tam diu oblectatio quam diu et aviditas permanet. Aviditatem vero quis amorem quemdam esse negaverit? Eternus igitur amor, quo semper in deum afficitur animus, efficit ut deo semper tamquam novo spectaculo gaudeat. Amorem hunc eadem dei bonitas semper accendit in animo que et beatum facit amantem. Tria igitur ut brevi complectar amoris beneficia collaudabimus: quod nos olim divisos in integrum restituendo reducit in celum, quod suis quemque collocat sedibus facitque omnes in illa distributione quietos, quod omni expulso fastidio, suo quodam ardore oblectamentum quasi novum iugiter accendit in animo redditque illum blanda et dulci fruitione beatum.
Carolus Marsupinus, Musarum dulcis alumnus, Landinum poetam secutus, Agathonis orationem sic aggreditur. Amorem deum noster Agathon beatissimum, quia pulcherimus sit et optimus, arbitratur. Que ad hoc ut sit pulcherimus, que item ut optimus exiguntur diligenter enumerat. In quibus enumerandis amorem ipsum effingit. Postremo postquam qualis est enarravit, beneficia ab eo generi humano tributa connumerat. Atque hec disputationis illius est summa. Nostra vero interest in primis inquirere, quam ob causam, ut beatum ostenderet, pulchrum valde esse dixit et bonum, quodve sit inter bonitatem pulchritudinemque discrimen. Beatum in
Per hec satis ostensum arbitror tantum inter bonitatem et spetiem quantum inter semen et flosculum interesse atque, ut flores arborum seminibus orti semina ipsi quoque producunt, ita spetiem hanc bonitatis florem, ut ex bono pululat, sic et ad bonum amantes producere. Quod quidem noster hic heros abunde in superioribus demonstravit.
Post hec diffusius enumerat Agathon, quot ad huius
dei formosam spetiem requiruntur.
Ideo tres ille ad corpus potius declinantes corpori
magis quam animo congruunt. Et ea que ab illis
percipiuntur, cum corpus sibi congruum
moveant, vix ad animam usque perveniunt minimeque
illi tamquam minime similia placent. Tres vero
superiores, a materia remotissime, anime multo magis
conveniunt resque eas capiunt que corpus quidem
parum admodum animam vero vehementissime
moveant. Quippe odores, sapores, calor atque similia
corpori aut nocent plurimum aut prosunt; paulum quid
ad animi aut ammirationem aut iudicium conferunt ac
modice ab illo desiderantur. Ratio autem incorporee
veritatis, colores figureque et voces corpus aut nihil
aut vix et minimum movent. Animi vero aciem ad
indagandum potissimum acuunt atque eius ad se
desiderium rapiunt. Animi cibus est veritas. Ad eam
inveniendam oculi, ad discendam aures magnopere
conferunt. Igitur que ad rationem, visum, auditum
pertinent gratia suiipsius affectat, quasi proprium
alimentum. Que vero sensus tres alios movent, corpori
vel nutriendo vel fovendo vel generando magis
necessaria sunt. Ea itaque animus non sui sed alterius,
id est, corporis causa querit. Amare autem ea dicimur
que propter nos metipsos desideramus, que autem
propter aliud quiddam cupimus, minime. Merito igitur
amorem ad scientias, figuras et voces dumtaxat
volumus pertinere. Atque iccirco gratia illa solum que
in tribus iis reperitur, animi virtute, figura, voce, quia
maxime animum provocat a
Splendorem vocat gratiam illam et pulchritudinem
animi que in veritatis et virtutis claritate consistit.
Viriditatem vero, figure colorisque suavitatem. Hec
enim summopere in iuventutis viriditate florescit.
Letitiam denique sincerum illud et salubre et
perpetuum, quod in musica melodia sentimus
oblectamentum.
Cum hec ita se habeant, necessarium est pulchritudinem esse aliquid virtuti, figure, vocibusque commune. Non enim quodlibet istorum trium pulchrum similiter vocaremus, nisi una iis tribus inesset pulchritudinis definitio. Quo fit ut ipsa pulchritudinis ratio corpus esse non possit, quoniam virtutibus animi que incorporee sunt pulchritudo, si esset corporea, minime conveniret. Atque tantum abest ut corpus sit pulchritudo, ut non modo que virtutibus animi sed ea etiam que corporibus et vocibus inest nequeat esse corporea. Quamvis enim corpora quedam spetiosa dicamus, non tamen sunt ex ipsa sui materia spetiosa. Siquidem corpus hominis unum atque idem hodie formosum, cras autem casu aliquo fedante deforme, quasi aliud sit esse corpus, aliud esse formosum. Neque etiam sunt ex ipsa quantitate formosa. Quandoquidem grandia nonnulla atque item brevia quedam formosa videntur. Ac sepe magna deformia, parva formosa. Et contra, parva turpia, magna gratissima. Nonnumquam etiam accidit ut similis sit in magnis quibusdam et parvis corporibus pulchritudo. Si itaque, stante sepenumero eadem quantitate, casu quodam pulchritudo mutatur et, mutata aliquando quantitate, permanet pulchritudo ac similis in magnis parvisque videtur, certe duo hec, pulchritudo et quantitas, omnino debent esse diversa. Quin etiam si corporis cuiusque formositas in ea ipsa sui corporis crassitudine quodammodo corporea esset, non tamen ut corporalis esset intuenti placeret. Placet animo persone alicuius speties, non prout in exteriori iacet materia, sed prout eius imago per visum ab animo capitur vel concipitur. Imago illa in visu et animo, cum isti sint incorporei, corpus esse non potest. Quo enim pacto celum, ut ita loquar, totum parva oculi pupilla caperetur si modo corporali reciperet? Nullo profecto. Sed spiritus in punto onmem corporis amplitudinem spiritali modo et incorporea imagine suscipit. Placet utique animo ea dumtaxat speties que ab illo suscipitur. Hec autem licet exterioris corporis simulacrum sit in eo tamen est incorporea. Ergo speties incorporea placet. Quod placet, id cuique gratum. Quod gratum, hoc denique pulchrum. Quo efficitur ut amor ad incorporeum aliquid referatur atque ipsa pulchritudo spiritale quoddam potius rei simulacrum sit quam corporea speties.
Sunt autem nonnulli qui certam membrorum omnium positionem sive, ut eorum verbis utamur, commensurationem et proportionem cum quadam colorum suavitate esse pulchritudinem opinentur. Quorum nos opinionem proterea non admictimus quia, cum huiusmodi partium dispositio in solis sit rebus compositis, nulla essent simplicia spetiosa. Nunc autem puros colores, lumina, vocem unam, fulgorem auri et argenti candorem, scientiam, animam, que omnia simplicia sunt, pulchra vocamus nosque ita mirifice tamquam revera sint pulchra delectant. Accedit ad hec quod proportio illa cuncta includit corporis compositi membra neque est in singulis, sed in cunctis. Singula itaque membra per se pulchra non erunt. Ex singulis autem particulis totius compositi proportio nascitur. Unde non nihil sequitur absurdissimum ut que suapte natura spetiosa non sunt, pulchritudinem pariant. Sepenumero etiam accidit ut, manente eadem membrorum proportione atque mensura, corpus eque ut ante non placeat. Eadem porro hodie que et anno superiori corporis vestri figura, gratia vero non eadem. Nihil tardius quam figura. Nihil citius senescit quam gratia. Ex quo liquido constat non idem esse pulchritudinem et figuram. Sepe quoque videmus rectiorem in uno quodam quam in alio dispositionem partium memsuramque membrorum. Alius tamen nescimus qua de causa nobis formosior iudicatus, amatur ardentius. Quo satis ammoneri videmur ut aliud quiddam formositatem quam dispositionem partium censeamus. Eadem nos ratio ammonet ne formam suspicemur esse colorum suavitatem. Plerumque enim color in seniore clarior, in iuniore gratia maior. Et in equalibus fit nonnumquam ut qui colore superat alterum gratia tamen ab illo et pulchritudine superetur. Neque tamen audeat quispiam mixtionem quamdam ex figura coloribusque pulchritudinem affirmare. Sic enim neque scientie neque voces, que colore et figura carent, neque colores et lumina, que certam nullam figuram habent, amore digna iudicarentur. Preterea cuiusque cupiditas eo habito quod volebat expletur. Nempe fames et sitis cibo potuque sedantur. Amor nullo impletur aspectu corporis vel amplexu. Nullam igitur naturam corporis ardet, pulchritudinem certe sectatur. Quo fit ut ea corporeum aliquid esse non possit.
Ex omnibus iis colligitur eos qui amore accensi pulchritudinem sitiunt, si modo velint liquore hoc hausto ardentissimam sitim extinguere, alibi quam in materie fluvio, aut quantitatis aut figure aut colorum quorumlibet rivulis dulcissimum pulchritudinis huius humorem, quo sitis eorum accenditur, querere oporteret. Quo vos tandem, o miseri, vertetis amantes? Quis vestri cordis flammas accendit acerimas? Quis tantum sedabit incendium? Hoc opus, hic labor. Dicam protinus, sed attendite.
Divina potestas omnia supereminens statim a se natis angelis atque animis, suum illum radium in quo fecunda vis inest omnium creandorum, tamquam filiis, clementer infundit. Hic in eis utpote sibi propinquoribus totius mundi dispositionem et ordinem multo pingit exactius quam in mundi materia. Quamobrem hec mundi pictura quam cernimus universa in angelis et animis lucet expressior. In illis enim sphere cuiusque figura, solis lune et siderum reliquorum, elementorum quoque lapidum, arborum, animalium singulorum. Picture huiusmodi in angelis, exemplaria et idee, in animis, rationes et notiones, in orbis materia, forme atque imagines a Platonicis nominantur. Clare quidem in orbe, clariores in animo, in angeli mente clarissime. Unus igitur dei vultus tribus deinceps per ordinem positis lucet in speculis: angelo, animo, corpore mundi. In illo tamquam propinquiore clarissime. In isto remotiore obscurius. In hoc remotissimo, si ad cetera compares, obscurissime. Proinde sancta mens angeli nullo impedita corporis ministerio, in seipsam reflectitur. Ubi dei vultum illum sinu suo insculptum introspicit. Inspectum illico ammiratur. Avidissime illi semper inheret. Vultus illius divini gratiam pulchritudinem dicimus. Aviditatem angeli, dei vultui penitus inherentem vocamus amorem. O utinam nobis idem contingeret! Sed enim animus noster, ea conditione genitus ut terreno corpore circumdetur, ad officium generandi declinat. Qua inclinatione gravatus, thesaurum penetralibus suis absconditum negligit. Deinde terreno corpore involutus, diutissime servit corporis usui. Ad hoc opus, sensum quidem semper, rationem quoque diutius quam decet, accommodat. Hinc efficitur ut divini vultus illius candorem in se perpetuo enitentem non prius animadvertat quam, adulto iam corpore et ratione expergefacta, dei vultum in mundi machina refulgentem et oculis manifestum cogitatione consideret. Qua quidem consideratione provehitur ad eum qui intus emicat intuendum. Quoniam vero parentis vultus gratus est filiis, necesse est animis dei patris vultum esse gratissimum. Vultus huius, ut idem sepius repetam, nitor et gratia sive in angelo, sive in animo, sive in mundi materia pulchritudo universalis est apellanda. Impetusque ad illam universalis dicendus est amor.
Ubique incorpoream esse hanc pulchritudinem non ambigimus. In angelo enim et animo eam corpus aliquod non esse nemini dubium. In corporibus etiam eam esse incorporalem et supra monstravimus et ad presens ex eo potissimum intelligimus quod oculus nihil aliud nisi solis aspicit lumen, figure namque et colores corporum numquam nisi lumine illustrata prospiciuntur. Neque ipsa cum materia sua ad oculos veniunt. Necessarium tamen esse videtur ea in oculis esse ut ab oculis videantur. Unum itaque solis lumen corporum omnium ab eo illustratorum coloribus figurisque depictum sese oculis offert. Sic affectum lumen oculi suo quodam radio adiuvante percipiunt; perceptum ipsum et que in eo sunt omnia vident. Quare totus hic mundi qui conspicitur ordo non eo modo quo in materia corporum sed quo in luce oculis infusa est cernitur. In ea luce cum a materia secretus sit, necessario est corporis expers.
Quod ex hoc etiam evidenter apparet quod lumen ipsum corpus esse non potest, cum momento ab oriente in occidentem totum impleat orbem, aeris et aque corpus sine ulla offensione undique penetret sordibusque immixtum nusquam inficiatur. Hec vero corporum nature nullo pacto conveniunt. Corpus siquidem non momento movet sed tempore. Neque alterum absque sui vel alterius offensione aut utriusque dissipatione penetrat alterum. Ac duo invicem corpora mixta mutua se contagione inficiunt. Quod in aque et vini, ignis et terre confusione conspicimus. Cum igitur solis lumen incorporeum sit, quicquid suscipit nature sue suscipit modo. Propterea colores et figuras corporum modo suscipit spiritali. Eodemque pacto ipsum ab oculis susceptum inspicitur. Quo factum est ut totus hic mundi decor, qui tertius est dei vultus, per incorpoream solis lucem incorporeum sese oculis offerat.
Ex his omnibus sequitur ut omnis divini vultus gratia, que universalis dicitur pulchritudo, non in angelo solum et animo incorporea sit, sed in aspectu etiam oculorum. Neque faciem hanc simul totam solummodo, verum etiam partes eius ammiratione commoti diligimus, ubi particularis amor ad particularem pulchritudinem nascitur. Sic et ad hominem aliquem ordinis mundani membrum afficimur, presertim cum in illo perspicue divini decoris scintilla refulget. Affectus huiusmodi duabus ex causis nascitur. Tum quia paterni vultus nobis placet imago, tum etiam quia hominis apte compositi speties et figura cum ea humani generis ratione, quam animus noster ab omnium auctore suscepit et retinet, aptissime congruit. Unde hominis exterioris imago per sensus accepta transiensque in animum, si hominis figure quam possidet animus, dissonat, e vestigio displicet et odio tamquam deformis habetur. Si consonat, illico placet et tamquam formosa diligitur. Quo fit ut nonnulli nobis obvii continuo placeant vel displiceant nosque affectus huiusmodi causam nesciamus, quippe cum animus corporis ministerio impeditus, intimas illas sui formas nequaquam respiciat. Verum naturali et oculta quadam incongruitate vel congruitate fit ut forma rei exterior, imagine sua eiusdem rei formam in animo pictam pulsans, dissonet aut consonet atque oculta hac offensione vel blanditie motus animus rem ipsam aut oderit aut amet.
Integram sane creandi hominis configurationem vis illa divina in angelo animoque ingenuit. In mundi vero materia utpote ab illo opifice remotissima, hominis constitutio ab integra illa sui figura degenerat. In materia tamen melius affecta similior, in alia dissimilior provenit. Que similior provenit, ut dei vi angelique idee sic animi rationi quadrat et congruit. Animus hanc probat congruitatem. In ipsa profecto congruitate pulchritudo, in ea probatione amoris consistit affectus. Quoniam vero idea et ratio sunt a materia corporis aliena, hominis constitutio illis non ex materia vel quantitate sed ex aliquo potius incorporeo similis iudicatur. Ut similis illis, congruit. Ut congruit, pulchra est. Iccirco diversa sunt corpus et pulchritudo.
Quo si quis quesiverit quo nam pacto corporis forma animi mentisque forme et rationi similis esse queat is, oro, consideret edificium architecti. Principio architectus edificii rationem et quasi ideam animo concipit. Deinde qualem excogitavit domum, talem pro viribus fabricat. Quis neget domum corpus exsistere eamque idee artificis incorporee, ad cuius similitudinem effecta est, esse persimilem? Porro propter incorporalem ordinem quemdam potius quam propter materiam est architecto similis iudicanda. Age igitur materiam subtrahe si potes, potes autem cogitatione subtrahere, ordinem vero relinque. Nihil tibi restabit corporis, nihil materie. Immo vero idem erit penitus qui ab opifice provenit ordo et qui remanet in opifice. Idem in quovis hominis corpore facias. Reperies illius formam, animi rationi quadrantem, simplicem esse materiesque expertem.
Quid tandem est corporis pulchritudo? Actus, vivacitas et gratia quedam idee sue influxu in ipso refulgens. Fulgor huiusmodi in materiam non prius quam aptissime sit preparata descendit. His vero tribus, ordine, modo, spetie, constat viventis corporis preparatio. Ordo, partium intervalla, modus quantitatem, speties lineamenta coloremque significat. Imprimis enim oportet ut membra queque corporis naturalem situm habeant, suo aures loco sint oculique et nares et cetera, ac paribus intervallis oculi naso sint proximi, paribus item aures utreque distent ab oculis. Neque hec intervallorum ad ordinem pertinens parilitas sufficit, nisi partium modus accedat, qui mediocrem, debita totius corporis proportione servata, membris singulis tribuat magnitudinem, ut nasi tres in longum dispositi vultus unius impleant longitudinem, aurium utrarumque semicirculi una coniuncti oris aperti circulum faciant, idem quoque coniunctio superciliorum efficiat longitudo nasi, longitudinem labii compleat, aurisque similiter, gemini oculorum orbes unum equent oris hiatum, capita octo proceritatem corporis comprehendant, eamdem quoque monstret brachiorum in latus extensio crurumque similiter atque pedum. Necessariam preterea spetiem ducimus, ut et linearum tractus artificiosi rugeque et colorum splendor ordinem illum modumque partium decorent.
Atque tria hec, licet in materia sint, pars ulla corporis esse non possunt. Ordo membrorum membrum quidem est nullum. Ordo enim membris omnibus inest. Nullum vero membrum in membris omnibus reperitur. Accedit quod ordo nihil est aliud quam decens partium intervallum. Intervallum vero quid aliud dicemus quam distantiam partium? Distantia denique aut nihil est et vacuum prorsus inane aut tractus aliquis linearum. Lineas autem que latitudine profunditateque carent, que corpori necessaria sunt, quis corpora dixerit? Modus item non quantitas est sed terminus quantitatis. Termini vero superficies sunt lineeque et puncta que, cum profunditatis crassitudine careant, corpora non putantur. Spetiem quoque in luminum, umbrarum, linearum iocunda concordia non in materia collocamus. Ex his omnibus patet pulchritudinem usque adeo esse a mole corporis alienam ut numquam ipsi materie se communicet, nisi tribus illis incorporalibus preparationibus quas narravimus sit affecta. Harum vero fundamentum est elementorum quatuor temperata complexio, ut corpus nostrum celo, cuius est temperata substantia, sit similimum neque aliquo humorum excessu ab animi formatione desciscat. Sic enim et celestis fulgor facile lucebit in corpore celo persimili et forma hominis illa perfecta quam habet animus, in pacatam obedientemque materiam resultabit expressior. Ad pulchritudinem preterea suam accipiendam voces ferme similiter disponuntur. Ordo namque illarum est a gravi voce ad octavam adscensus atque inde descensus. Modus, debita per tertias, quartas et quintas, sextas voces, tonos item et semitonos progressio. Speties canora clare vocis intensio. His utique tribus ceu quibusdam elementis corpora ex membris multis composita ut arbores et animalia ac vocum plurium congregatio ad suscipiendam pulchritudinem disponuntur. Corpora vero simpliciora ut elementa quatuor, lapides et metalla itemque voces singule interiori quodam nature sue temperie, fecunditate et claritate ad eamdem sufficienter aptantur. Animus autem eo potissimum ad illam est natura sua accomodatus quod et spiritus est et quasi speculum deo proximum, in quo quemadmodum in superioribus diximus divini vultus elucet imago. Igitur quemadmodum auro ut appareat spetiosum nihil prorsus addendum, sed terre sordes, si que inheserint, secernende, ita nullis adiunctionibus indiget animus ut formosus appareat, sed deponenda corporis cura et solicitudo tam anxia, cupiditatis et timoris perturbatio depellenda: confestim naturalis animi speties emicabit. Ceterum ne longius digrediatur oratio, ex supradictis breviter concludamus pulchritudinem esse gratiam quamdam vivacem et spiritalem, dei radio illustrante, angelo primum infusam, inde et animis hominum, corporumque figuris et vocibus, que per rationem, visum, auditum animos nostros movet atque delectat, delectando rapit, rapiendo ardenti inflammat amore.
Agathon vero poeta, veterum poetarum more, deum
istum humana vestit imagine pingitque ipsum
hominum instar formosum.
Physici temperate corporationis inditium, tenere carnis
lenem et firmam equalitatem demonstravere. Ubi calor
excedit nimium, aridum et hirsutum corpus; ubi frigus,
rigidum; ubi siccitas, durum et asperum; ubi
humiditas, fluxum, lapsum, inequale, contortum.
Equalis igitur et firma corporis teneritudo, affectionem
eius indicat in quatuor humoribus moderatam. Hanc
ob causam Agathon
He quinque partes in hominis quidem figura, ita ut
diximus, in amoris autem potentia aliter intelligende
videntur. Eius enim vim et qualitatem ostendunt.
Iuvenis ideo dicitur quia iuvenes utplurimum
amore irretiuntur eiusque insidiis irretiti etatem
appetunt iuvenilem.
Ea etiam que de quatuor virtutibus ab Agathone
dicuntur ad amoris bonitatem significandam sic
accipienda sunt ut
Quid amor sit ex nostra illa discursione apparuit. Qualis sit ex verbis superioribus Agathonis. Que munera largiatur facile ex dictis elicitur. Est enim amor alter simplex, mutuus alter. Simplex ille quemcumque comprehenderit, prudentem reddit ad previdendum, acutum ad disserendum, facundum ad eloquendum, ad res gerendas magnanimum, ad iocos facetum, ad ludos promptum, ad seria queque fortissimum. Mutuus, periculis pulsis securitatem, submota dissensione concordiam, vitata miseria prestat felicitatem. Ubi enim mutua caritas, ibi nulle insidie. Ibi communia omnia. Ibi lites et furta, homicidia cessant et prelia. Tranquillitatem huiusmodi non animalibus solum sed celis etiam elementisque ab amore mutuo tribui, et hic tangit Agathon, et supra in Eryximaci oratione diffusius est ostensum. In orationis huius calce dicitur amor cantu suo mentes deorum hominumque mulcere, quod plane intelliget quisquis meminerit in superioribus demonstratum fuisse amorem in omnibus esse atque ad omnia porrigi.
Sed antequam finem faciam, o optimi, tres, pro ingenii viribus, questiones, que in Agathonis disputatione suboriuntur, absolvam. Primo enim queritur, cur Phedrus seniorem Saturno et Iove amorem, Agathon vero dixerit iuniorem, secundo quid apud Platonem, regnum Necessitatis significet, quid amoris imperium, tertio qui dii quas artes regnante amore reppererint. Pater omnium deus mentes illas sui ministras, que Saturnum Iovem ceterosque planetas movent, amore quodam sui seminis propagandi et benignitate providentie genuit. Mentes iterum e vestigio nate parentem suum recognitum diligunt. Amorem illum, quo creantur celestes, seniorem illis, eum vero, quo creati creatori suo afficiuntur, dicimus iuniorem. Preterea Saturni planete et aliorum ideas angelica mens a patre suo non prius accepit quam ad eius faciem amore ingenito flecteretur. Ea rursus postquam illas accepit, flagrantius parentis munus amavit. Sic ergo angeli illius in deum dilectio, partim antiquior est ideis que dii dicuntur, partim etiam iunior. Igitur amor principium est et finis, deorum primus atque novissimus.
Verum ut questio secunda solvatur, hic ante Necessitatem ideo regnare dicendus quoniam divinus amor omnibus ex se natis dedit originem, in quo nulla necessitatis violentia ponitur. Nam cum nihil supra se habeat, non coactus sed sponte quodlibet operatur. Mens autem que illum sequitur, serente illo, necessario pululat. Ille igitur amore producit, hec necessitate procedit. Ibi amoris, hic necessitatis incipit dominatio. Hec, licet a summa dei bonitate nascatur ideoque sit bona, tamen quia extra deum processit, necessario ab infinita parentis perfectione degenerat. Numquam enim effectus totam suscipit cause bonitatem. In hac utique necessaria effectus tum processione, tum etiam degeneratione, necessitatis consistit imperium. Sed mens e vestigio genita suum, ut diximus, diligit auctorem. Ubi regnum resurgit amoris. Nam et illa amore in deum erigitur et deus amore eam ad se conversam illuminat. Verum hic rursus necessitatis potentia surrepit. Quippe cum lumen illud a deo descendens non tanta claritate recipiatur a mente natura sua obscura, quanta a deo tribuitur. Cogitur enim pro nature sue capacitate recipere. Ideo violentia nature suscipientis fit lumen obscurius. Huic necessitati amoris succedit iterum principatus. Illa, siquidem primo hoc dei fulgore accensa, ardentius in eum reflectitur et, hac quasi scintilla luminis instigata, totam expetit luminis plenitudinem. Hinc et deus providentie sue benignitate ultra primum illud naturale lumen, divinum quoque largitur. Atque ita sibi invicem alterne succedit amoris necessitatisque potentia. Que quidem successio in divinis, nature origine fit; in aliis, temporis intervallis. Ita tamen ut amor primus sit omnium atque novissimus. De animo quoque et ceteris que a deo fiunt, quoad duo hec imperia similiter iudicandum. Iccirco, si absolute loquamur, antiquius est amoris quam necessitatis imperium, cum illius in deo, huius in rebus creatis potestas incipiat. Si de rebus a deo creatis intelligamus, necessitatis tyrannis regnum antecedit amoris, cum res ipse prius necessitate procedant atque degenerent procedendo quam ad patrem suum amore se vertant.
Duo hec imperia duobus hymnis cecinit Orpheus.
Necessitatis imperium ita in Noctis hymno:
Amoris autem regnum ita in Veneris hymno:
Divine Orpheus duo regna posuit et ea invicem
comparavit preposuitque amorem necessitati, cum
dixit illum tribus satis, in quibus consistit necessitas,
imperare.
Quo autem pacto dominante necessitate sequentes dii parentes suos aut castrare aut ligare hic ab Agathone dicantur, ex dictis facile intelligimus. Non enim hec ita accipienda sunt ut mens angeli deum ipsum, sed minus sibi a deo tributum in se ipsa dividat et discerpat. Satis paulo ante monstravimus munera dei in recipiente spiritu necessario a summa sui perfectione decidere. Quo fit ut fecunditas illa nature in deo quidem integra, sed in angelo cominuta et quodammodo mutilata, merito castrata fuisse dicatur. Quod quidem regnante necessitate contingere dicitur, quia neque dantis neque accipientis voluntate, sed ea necessitate qua effectus cause sue equari non potest, necessario accidit. Sic enim Saturnus, id est, angelus, celum, summum deum castrare videtur. Iupiter quoque, id est, anima mundi ligare Saturnum, id est, vim ab angelo acceptam in seipso nature sue defectu augustioribus limitibus coarctare. Amplior enim est illius quam huius potentia. Ideo potentia, que in illo expedita propter amplitudinem et soluta, in hoc propter angustiam ligata iam et coarctata censetur. Ut obmicto quod astrologi opinantur, Planete Saturni malignitatem, Iovis coniunctione vel receptione vel oppositione, aut aspectu sextili aut trino sepissime coherceri.
Sed de hiis hactenus. Ad questionem tertiam descendamus.
Artes a diis propter amorem humano generi traditas Agathon arbitratur. Regnum ab Iove, sagiptandi, divinandi, medendi artem ab Apolline, fabricam aerariam a Vulcano, texendi artificium a Minerva, a Musis denique musicam. Duodecim Zodiaci signis numina presunt duodecim. Arieti Pallas, Tauro Venus, Apollo Geminis, Cancro Mercurius, Leoni Iupiter, Virgini Ceres, Libre Vulcanus, Scorpio Mars, Diana Sagiptario, Vesta Capricorno, Aquario Juno, Piscibus vero Neptunus. Ab iis artes omnes generi nostro traduntur. Signa illa in corpus, numina que in illis presunt, in animam vires suas ad singulas artes infundunt. Ita Jupiter per Leonem hominem ad gubernationem deorum et hominum, id est, ad res tam divinas quam humanas preclare gerendas reddit aptissimum. Apollo per Geminos vaticinium, medicinam et arcus industriam exhibet, Pallas per Arietem texendi peritiam, Vulcanus per Libram, erariam fabricam et artes reliquas alii. Quia vero providentie benignitate sua nobis munera magnifice largiuntur, amore instigante dicimus elargiri. Preterea velocissima illa et ordinatissima celorum conversione musicam nasci consonantiam arbitramur atque octo circulorum motibus tonos octo, ex cunctis autem nonum quemdam produci concentum. Novem itaque celorum sonos a musica concordia musas novem cognominamus. Huius musice ratione noster olim donatus est animus. Cui enim est origo celestis, merito celestis innata dicitur harmonia. Quam deinde variis instrumentis et cantibus imitatur. Idque munus similiter, divine providentie nobis est amore concessum. Hunc ergo nos, o viri clarissimi, deum, quia pulcherimus est, amemus, quia optimus, imitemur, quia beatissimus, veneremur, ut sua nobis clementia et largitate concedat pulchritudinis, bonitatis, beatitudinis sue possessionem.
Hactenus Carolus Marsupinus. Tommas autem Bencius Socratis diligens imitator ad socraticorum verborum commentationem libenti animo et ilari vultu se contulit.
Socrates, inquit, noster, grecorum omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus, amandi artem pre ceteris profiteri solebat, quasi ob artis huius peritiam potissimum et Socrates, et alius quivis esset sapientissimus iudicandus. Artem huiusmodi, non ab Anaxagora, Damone, Archelao physicis, non a Prodico Chio et Aspasia rhetorice professoribus, non a Conno musico a quibus multa didicerat, sed a Diotima fatidica muliere, divino afflata spiritu, se accepisse dicebat, mea quidem sententia, ut ostenderet sola divinitatis inspiratione quid vera pulchritudo sit, quid legitimus amor, qua ratione amandum, homines intelligere posse. Tanta est amatorie facultatis potentia! Tanta sublimitas! Ergo procul ab iis celestibus epulis abeste, procul, inquam, abeste, o profani, qui terrenis obruti sordibus, et Bacco Priapoque prorsus emancipati, amorem, celeste munus, in terram, porcorum ritu, cenumque prosternitis. Vos autem, o convive castissimi, et alii omnes Diane et Palladi consecrati, qui animi purissimi libertate perpetuoque mentis gaudio exultatis, adeste feliciter divinaque mysteria Socrati a Diotima revelata diligenter audite. Sed antequam Diotimam audiatis, solvenda est controversia quedam inter eos qui de amore in superioribus tractaverunt et eos qui tractaturi sunt orta. Superiores namque amorem, pulchrum, bonum, beatum, deum vocaverunt. Socrates et Diotima negant , atque illum inter pulchrum et turpe, bonum et malum, beatum et miserum, deum et hominem, medium collocant. Nos utramque sententiam, licet alia ratione, veram existimamus.
Ferro magnes lapis suam quamdam inserit qualitatem, qua ferrum magneti factum persimile ad hunc lapidem inclinatur. Inclinatio huiusmodi, prout a lapide orta, vergit in lapidem, lapidea certe inclinatio dicitur, prout in ferro est, et ferrea est pariter et lapidea. Est enim in ferri materia non pura illa quidem, sed per qualitatem lapidis iam formata. Ideo utriusque retinet proprietatem. Ignis etiam, ut loquamur apertius, qualitate sua, id est, calore linum accendit, linum caloris qualitate suspensum ad supernam ignis evolat regionem. Volatum huiusmodi, prout ab igne excitus, vergit ad ignem, igneum plane cognominamus, prout in lino est, non mero quidem, sed iam ignito, ab utriusque tam lini quam ignis natura, lineum eque atque igneum dicimus.
Figura hominis sepenumero propter bonitatem interiorem feliciter a deo concessam aspectu pulcherima splendoris sui radium per oculos intuentium transfundit in animum. Hac utique scintilla tamquam hamo quodam tractus animus properat ad trahentem. Hunc nos tractum, qui et amor est, quoniam a pulchro, bono, felici dependens in idem reflectitur, pulchrum, bonum, beatum, deum, Agathonis ceterorumque superiorum sententia nominare non dubitamus. Quoniam vero in animo est per radii illius pulchri presentiam iam accenso, affectum inter pulchrum et non pulchrum medium cogimur nominare. Quando quidem animus qui nullam adhuc pulchre rei suscepit imaginem, rem illam tamquam incognitam nondum amat. Et qui totam possidet pulchritudinem amoris stimulis non vexatur. Quis enim que habet affectat? Restat ut tunc ardenti flagret amore, quando spetiosum aliquod rei pulchre simulachrum nactus, ea pregustatione ad plenam possessionem pulchritudinis instigatur. Cum igitur amantis animus rem ipsam pulchram partim habeat quidem, partim vero non habeat, non iniuria partim pulcher est, partim non pulcher. Atque ita amorem ex huiusmodi mixtione medium quemdam affectum esse volumus inter pulchrum et non pulchrum utriusque participem. Ob hanc utique rationem, Diotima, ut ad eam iam veniamus, amorem demonem apellavit. Quia sicut demones inter celestia et terrena sunt medii, sic amor inter informitatem et formam medium obtinet. Mediam hanc eius regionem inter informem formosamque naturam Iohannes in prima et secunda eius oratione satis aperuit.
Sed quomodo mediam plagam celum inter et terram demones habitent, ex verbis Diotime in hoc Convivio, Socratis in
Bonos autem nostri custodes proprio nomine angelos inferioris mundi gubernatores Dionysius Areopagita, quod a Platonis mente minime discrepat, vocare solet. Quin etiam quos deos et sperarum siderumque animos Plato nuncupat, angelos dei ministros, Dionysii more, possumus apellare, quod etiam a Platone ob eam causam non dissentit, quia huiusmodi animos, ut decimo
Rerum omnium ideis, quas divina mens continet, sequentes dii deorum muneribus demones subservire dicuntur. A summo namque ad imum omnia per media transeunt, ita ut idee ille divine mentis conceptiones per deos et demones sua hominibus munera largiantur. Horum sunt precipua septem: contemplationis acumen, gubernandi potestas, animositas, claritas sensuum, amoris ardor, interpretandi subtilitas, fecunditas generandi. Horum vim deus primo in se continet. Deinde septem diis, qui planetas septem movent, angelique a nobis vocantur, horum potentiam tribuit, ita ut singuli singula pre ceteris capiant. Illi septem demonum ordinibus eis subservientibus singulis precipue singula exhibent. Isti tradunt hominibus.
Profecto deus hec animis statim a se natis infundit. Hi ex orbe lacteo per Cancrum labentes in corpus celesti quodam lucidoque corpore involvuntur, quo circumdati terrenis corporibus includuntur. Ordo enim nature requirit ut purissimus animus in corpus hoc impurissimum, non prius quam medium quoddam et purum tegmen accepit, decidere valeat. Quod cum animo crassius sit, hoc autem corpore purius et subtilius, commodissima a Platonicis iudicatur anime cum terreno corpore copula. Hine itaque fit ut planetarum animi nostris animis, corpora vero corporibus nostris septem illorum munerum vires a deo datas statim ab initio atque assidue confirment et roborent. Eidem officio presunt nature demonum totidem inter celestes et homines medie. Contemplationis donum Saturnus per Saturnios demones roborat. Gubernandi et imperandi potentiam Iupiter Iovialium demonum ministerio. Magnitudinem animi Mars per demones Martiales. Sensuum opinionisque claritatem, unde vaticinium sequitur, Sol demonum solarium adiumento. Amorem per Venereos Venus inspirat. Pronuntiandi et interpretandi solertiam, Mercurialibus intercedentibus Mercurius adiuvat. Luna postremo lunaribus demonibus conferentibus fovet generationis officium. Horum facultatem, licet hominibus cunctis impertiant, illis tamen precipue in quorum conceptione et ortu ex celi dispositione possunt plurimum. Que quidem, licet infusa divinitus honesta sint, possunt tamen in nobis quandoque propter abusum videri deformia; quod est in gubernationis, animositatis, amoris, generationis usu perspicuum.
Amoris instinctum, ne longius disgrediamur, a deo summo et a Venere que dea dicitur et a demonibus Venereis habuimus. Quoniam a deo descendit, deus, quoniam a demonibus confirmatur, demon est apellandus. Quapropter iure apud Agathonem deus, apud Diotimam demon est dictus, demon, inquam, venereus.
Demon autem venereus triplex est amor. Primus in
Venere celesti a Platonicis ponitur, in ipsa scilicet
angelice mentis intelligentia. Secundus in vulgari
Venere, in ea videlicet potentia quam habet mundi
anima generandi. Qui duo propterea demones
apellantur quia inter informitatem et formam sunt
medii, ut et supra tetigimus et paulo post latius
explicabimus. Tertius ordo demonum planetam
Veneris comitantium. Horum quoque triplicem
ordinem ponimus. Alii ignis, alii purissimi aeris, alii
crassioris et nebulosi aeris elemento sunt assignati.
Omnesque a greco vocabulo,
Primi in eos homines amoris aculeos iaculantur in quibus bilis, humor colericus et igneus dominatur. Secundi in eos in quibus sanguis humor aereus. Tertii vero in eos in quibus pituita et atrabilis aqueus et terreus imperat humor. Cupidinis autem sagiptis cum omnes homines, tum quatuor maxime illorum genera vulnerantur. Nam animas Iovis, Phebi, Martis, Iunonis, id est, Veneris pedissequas vulnerari potissimum Plato in Phedro significavit. Easque ab ipsis generationis primordiis ad amorem pronas, eos summopere homines amare solere, qui sub iisdem sint orti sideribus. Hinc Ioviales Iovialibus. Martialibus Martiales atque aliis similiter alii vehementer afficiuntur.
Quod de uno dicam exemplo de tribus aliis intelligite. Quicumque animus sub Iovis imperio in terrenum corpus delabitur certam quamdam in ipso descensu sibi concipit hominis fabricandi figuram Iovis astro convenientem. Hanc in ethereo sui corpore, tamquam optime affecto, exprimit exactissimam. Si nactus in terris semen fuit similiter temperatum, in eo quoque tertiam figuram pingit prime et secunde similimam, sin contra, non ita persimilem. Sepenumero accidit ut duo quidam animi, licet diversis temporum intervallis, Iove tamen regnante descenderint, alterque illorum semen in terra nactus idoneum corpus secundum priores ideas illas rectissime figuraverit, alter vero propter materie ineptitudinem idem opus inchoaverit quidem, sed non tanta ad sui exemplar fuerit similitudine executus. Corpus illud isto formosius. Ambo sibi propter quamdam nature similitudinem mutuo placent, sed placet magis qui inter eos formosior iudicatur. Quo fit ut non formosissimos quosque, sed suos, id est, similiter natos, etiam si minus quam alii multi formosi sint, quilibet maxime diligant. Proinde qui, ut diximus, eodem sub astro sunt orti, ita se habent, ut pulchrioris eorum simulacrum, per oculos in alterius animum permanans, consimili cuidam simulacro tam in corpore ethereo quam in animi penetralibus ab ipsa generatione formato quadret et undique consonet. Ita pulsatus animus obvium illud simulacrum tamquam suum aliquid recognoscit. Quod quidem tale est pro viribus quale et ipse iam olim intra se possidet, et suo in corpore cum vellet effingere, minime potuit. Illud suo interiori protinus admovet et, si quid illi deest ad perfectam corporis Iovialis effigiem, instaurat reformando. Ipsum deinde reformatum simulacrum tamquam opus proprium diligit. Hinc accidit ut amantes ita decipiantur, ut formosiorem quam sit amatum existiment. Nam procedente tempore amatum non in mera eius imagine per sensus accepta perspiciunt sed in simulacro iam ab anima ad idee sue similitudinem reformato, quod ipso corpore pulchrius est, intuentur. Desiderant insuper corpus illud, unde primo manavit simulacrum, quotidie intueri. Quamvis enim animus, etiam absente corpore, illius apud se conservet imaginem idque sibi ferme sit satis, spiritus tamen anime instrumentum oculusque non servant. Tria profecto in nobis esse videntur, anima, spiritus atque corpus. Anima et corpus natura longe inter se diversa spiritu medio copulantur, qui vapor quidam est tenuissimus et perlucidus per cordis calorem ex subtilissima parte sanguinis genitus. Inde per omnia membra diffusus anime vires accipit, et transfundit in corpus. Accipit item per organa sensuum corporum externorum imagines, que in anima propterea figi non possunt, quia incorporea substantia, que corporibus prestantior est, formari ab illis per imaginum susceptionem non potest. Sed anima ubique spiritui presens imagines corporum in eo tamquam in speculo relucentes facile inspicit perque illas corpora iudicat. Atque hec cognitio sensus a Platonicis dicitur. Dum eas inspicit, similes illis imagines multo etiam puriores sua vi concipit in se ipsa. Huiusmodi conceptionem imaginationem phantasiamque vocamus. Hic concepte memoriter servantur imagines. Per has animi acies sepenumero incitatur ad universales rerum ideas, quas in se continet, intuendas. Ideoque dum unum quemdam hominem et sensu cernit et imaginatione concipit, intellectu rationem definitionemque hominibus omnibus communem per innatam illi humanitatis ideam communiter contemplatur et que fuerit contemplata conservat. Animo igitur formosi hominis simulacrum conceptum semel apud se reformatumque memoriter conservanti satis esset amatum quandoque vidisse. Oculo tamen et spiritui que veluti specula presente corpore ipsius imagines capiunt, absente dimictunt, perpetua formosi corporis presentia opus est, ut eius illustratione continue lucescant, foveantur et oblectentur. Igitur et isti, propter indigentiam suam, presentiam corporis exigunt et animus iis ut plurimum obsecutus eamdem cogitur affectare.
Sed iam ad Diotimam redeamus. Hec igitur cum
amorem in demonum numerum, ob eas quas
enarravimus causas, retulisset, eius hunc in modum
originem Socrati demonstravit.
Quemadmodum vero se habet ad deum angelus, ita ad angelum deumque anima mundi. Ea enim ad superna se flectens, ab illis similiter et radium accipit et accenditur gignitque amorem affluentie inopieque participem. Hinc formis rerum omnium exornata, ad earum exemplar celos movet perque potentiam generandi similes illis formas in elementorum materia generat. Venerem hic geminam rursus aspicimus. Alteram sane vim anime huius ad superna cognoscenda; alteram vero vim eiusdem inferiorum procreatricem. Illa quidem non est anime propria, sed contemplationis angelice imitatio, hec autem nature anime propria. Ideo quotiens unam in anima Venerem ponimus, vim eius peculiarem et Venerem eius propriam intelligimus. Quotiens duas, alteram communem cum angelo, alteram ipsius anime propriam. Sint igitur due in anima Veneres: prima celestis, seconda vero vulgaris. Amorem habeant ambe, celestis ad divinam pulchritudinem cogitandam. Vulgaris ad eamdem in mundi materia generandam. Qualem enim videt illa decorem, talem vult ista pro viribus mundi machine tradere. Immo vero utraque fertur ad pulchritudinem generandam sed suo utraque modo. Celestis Venus intelligentia sua effingere in seipsa exactissimam supernorum pulchritudinem nititur, vulgaris divinorum seminum ubertate conceptam, apud se divinitus pulchritudinem in mundi materia parere. Amorem illum quandoque deum iccirco vocamus quoniam ad divina dirigitur, utplurimum demonem, quoniam inter inopiam copiamque est medius. Amorem alterum semper demonem, quoniam affectum aliquem ad corpus habere videtur et ad inferiorem mundi plagam esse proclivior. Quod quidem a deo alienum est, demonum nature conveniens.
Gemine autem Veneres iste geminique amores non solum in anima mundi, verum etiam in sperarum, siderum, demonum hominumque animis insunt. Cumque anime omnes ad primam illam competenti naturalis ordinis serie referantur, necesse est amores quoque omnium ad illius amorem ita referri ut aliquo modo ab illo dependeant. Propterea hos quidem simpliciter demones, illum vero magnum demonem apellare Diotima consuevit. Qui per universum mundum omnibus imminens, torpere corda non sinit sed passim suscitat ad amandum.
In nobis autem non duo tantum sed quinque amores
reperiuntur. Duo quidem extremi, demones. Medii
tres, non demones solummodo, sed affectus. Profecto
in hominis mente eternus est amor ad divinam
pulchritudinem pervidendam, cuius gratia et
philosophie studia et iustitie pietatisque officia
sequimur. Est etiam in generandi potentia occultus
quidam stimulus ad sobolem procreandam. Isque amor
perpetuus est, quo assidue incitamur, ut superne
pulchritudinis illius similitudinem in procreate prolis
effigie aliquam effingamus. Hi duo amores in nobis
perpetui duo sunt demones, quos Plato nostris animis
semper adesse vaticinatur, quorum alter ad superna
erigat, alter deprimat ad inferna, alter
Amorem esse demonem ex copia et inopia genitum et quinque in speties dividi hactenus declaravimus. Quales autem in amantibus affectus ex huiusmodi amoris natura nascantur, deinceps ex Diotime verbis tractabimus.
, inquit,
Hec Diotima. Nos ea quam brevissime poterimus, explanabimus. Hec licet omnibus insint amorum generibus, in tribus tamen mediis tamquam nobis manifestioribus clariora videntur.
Preterea cum vita omnium animantium atque arborum
et terre fertilitas in humore et calore consistat, ad
demonstrandam amoris inopiam utrumque deesse illi
tam humorem quam calorem Diotima innuit, cum
Quin etiam diuturno amore pallidi et macilenti mortales efficiuntur. Quippe ad duo simul opera vis nature ferme non sufficit. Animi amantis intentio in assidua amati cogitatione tota se versat. Illic et naturalis complexionis vis omnis intenta est. Ideo neque cibus in stomaco perfecte conquoquitur. Quo fit ut maior pars in superfluas reliquias emictatur, minor et ea quidem cruda trahatur ad iecur. Illic etiam eadem ratione male concoquitur. Ideo sanguis paucus crudusque inde per venas diffunditur. Quare membra omnia inopia cruditateque alimenti extenuantur et pallent.
Preterea, quocumque animi assidua fertur intentio, illuc et spiritus, qui animi sive currus sive instrumenta sunt, advolant. Spiritus in corde ex subtilissima sanguinis parte creantur. In amati imaginem phantasia infixam ipsumque amatum amantis animus rapitur. Eodem trahuntur et spiritus. Illuc evolantes assidue resolvuntur. Quapropter frequentissimo puri sanguinis fomite opus est ad consumptos spiritus recreandos, ubi subtiliores et lucidiores partes sanguinis quotidie in reficiendis spiritibus exalantur. Propterea puro et claro sanguine resoluto, maculosus, crassus, aridus restat et ater. Hinc exsiccatur corpus et squalet, hinc et melancolici amantes evadunt. Ex sicco enim crasso atroque sanguine melancolia, id est, atra bilis efficitur, que suis caput vaporibus opplet, cerebrum siccat, animam tetris horrendisque imaginibus diu noctuque solicitare non cessat. Quod Lucretio philosopho epicureo propter amorem legimus accidisse, qui, amore primum insania deinde vexatus, sibi tandem ipsi manus iniecit.
Hec illis accidere consueverunt qui, amore abusi, quod contemplationis est ad amplexus concupiscentiam transtulerunt. Videndi enim desiderium facilius quam et videndi et attractandi cupidinem toleramus. Que cum medici veteres observassent, amorem esse dixerunt passionem morbo melancolico proximam. Eumque Rasis medicus cohitu, ieiunio, ebrietate, deambulatione curari precepit. Neque solum tales amor homines reddit, verum etiam quicumque natura sunt tales ad amorem procliviores existunt. Tales autem sunt ii, in quibus bilis quam coleram vocant, vel atra bilis quam melancoliam, ceteris humoribus prevalet. Bilis calida et sicca est, atra bilis, sicca et frigida. Illa ignis, hec terre locum in animantium corpore tenet. Aridi ergo melancolici et sicci, ad terre similitudinem, squalidi et pallentes colerici ad similitudinem ignis intelliguntur. Colerici propter ignei humoris impetum in amorem precipites perferuntur. Melancolici ob terrei humoris pigritiam tardius amant. Verum propter humoris ipsius stabilitatem, postquam illaqueati sunt, diutissime perseverant.
Merito igitur aridus et squalens fingitur amor cum homines qui tales sunt, pre ceteris amori soleant indulgere. Quod ex eo potissimum fieri arbitramur quia colerici bilis incendio exuruntur, melancolici atre bilis corroduntur asperitate. Quod Aristoteles in septimo libro
Quis item neget amorem
Hec inopiam amoris matrem secuntur, copiam vero patrem eius contraria. Que vero contraria sint, intellectis superioribus quivis agnoscet. Supra descriptus est simplex, incautus, vilis, inermis. Horum hic contraria inducuntur. Callidus enim dicitur. Venator, sagax, machinator, insidiator, prudentie studiosus, philosophus, virilis et audax, vehemens, facundus, magus atque sophista. Idem amor qui in ceteris negotiis incuriosum et inertem facit amantem, in rebus amatoriis astutum reddit et calidum, qui miris modis amati gratiam aucupetur, seu dolis implicet, seu captet obsequiis, sive eloquio mulceat sive cantu deliniat. Idem furor, qui obsequio blandum fecerat, idem, inquam, furor arma ministrat, indignantibus adversus amatum ferocitatem, pro eo pugnantibus securitatem roburque invictum.
Amor, ut diximus, ab aspectu ducit originem.
Aspectus inter mentem et tactum est medius, hinc
semper contrarias in partes amantis distrahitur animus
et sursum vicissim deorsumque iactatur. Interdum
amplexus cupido suboritur, interdum vero pudicum
celestis pulchritudinis desiderium et modo illa, modo
istud pervincit et ducit. In his qui honestissime educati
sunt et ingenii pollent acumine, istud, in aliis illa
sepius superat. Quicumque in feces corporis se
prosternunt, merito aridi, nudi, humiles, inermes et
inertes esse censentur.
Tantum profecto munus amoris a patre ipsius copia proficiscitur, quoniam pulchritudinis radius, qui et copia est et pater amoris, hanc habet vim ut illuc unde venerat reflectatur secumque trahat amantem. Descendit autem a deo primum inque angelum et animam, quasi vitreas materias transiens, et ab anima in corpus eius susceptioni paratum facile demanans, ab eo ipso iunioris hominis corpore presertim per oculos, animi phenestras lucidissimas, emicat. Advolat per aerem protinus et senioris oculos penetrans, transfigit animam, appetitum accendit, sauciam animam appetitumque accensum in medelam eius et refrigerium ducit, dum eodem rapit secum unde ipse descenderat, gradatim quidem in corpus amati primum, in animam secundo, tertio in angelum, postremo in deum, primam splendoris huius originem. Hec utilis venatio est, hoc felix amantium aucupium. Hanc utique venationem apud Platonem in Protagora Socrati nostro familiaris quidam eius attribuit. Unde nam inquit, o Socrates? Arbitror equidem a venatione illa redire te ad quam honesta Alcibiadis indoles provocare te solet.
Preterea
Sed cur
Accedit ad hec quod et ferinus et humanus amor sine indignatione esse numquam potest. Quis illi non indignetur, qui ipsi abstulerit animum? Ut enim pre ceteris grata libertas ita servitus onerosa. Itaque fomosos odis simul et amas odis tamquam fures et homicidas, tamquam specula celesti fulgore micantia mirari cogeris et amare. Quid agas, o miser? Quo te vertas nescis, heu, o perdite, nescis? Cum tui hoc homicida esse nolles. Nolles etiam sine beato spectaculo vivere. Cum hoc esse non potes qui te perdit, qui enecat. Sine hoc non potes vivere qui tam miris illecebris te tibi surripit, qui totum te sibi vendicat. Hunc fugere cupis, qui suis te flammis adurit. Huic etiam cupis herere, ut ipsi te possidenti proximus tibi quoque cohereas. Te ipsum, o miser, extra te queris, heresque raptori, ut captum quandoque te redimas. Amare quidem nolles, o insane, quia emori nolles. Nolles etiam non amare, quippe qui celestium simulacro iudicas serviendum. Quapropter hac alternatione fit, ut singulis, ut ita dicam, momentis arescat amor et revirescat.
Ponitur etiam a Diotima
Hec, inquit Diotima, est amoris conditio. Ipsius autem
Postquam vero que sit amoris origo et qualis ipse sit, Diotima ennaravit, iam quorsum tendat et ad quid conducat hominibus aperit. Omnes quidem bona habere cupimus, nec habere solum sed semper habere. Singula vero mortalium bona mutantur atque deficiunt, ac cito cuncta vanescerent, nisi abeuntium loco nova quotidie fierent. Ut ergo bona semper nobis quoquomodo perdurent, pereuntia cupimus recreare. Generando recreatio fit. Hinc innatus est omnibus generationis instinctus. Generatio autem cum mortalia divinis continuatione similia reddat, munus est profecto divinum. Divinis utpote pulchris deformia contraria sunt, formosa similia et amica. Iccirco generatio divinum opus in eo quod pulchrum est perfecte et facile consumatur. In contrario contra. Quapropter generationis ille conatus formosa poscit, contraria refugit.
Quid hominum amor sit postulatis? Cupido generationis in pulchro, ad servandam vitam mortalibus in rebus perpetuam. Hic hominum in terra viventium amor est, hic nostri finis amoris. Enim vero eo ipso in tempore quo animalium unumquodque vivere dicitur, idemque esse ut a pueritia ad senectutem, quamvis idem dicatur, numquam tamen in se eadem continet, sed novum semper efficitur, ut Plato inquit, et vetera exuit, secundum pilos, carnem, ossa et sanguinem et corpus penitus universum. Neque in corpore solum, sed etiam in anima id contingit. Mores, consuetudines, opiniones, cupidines, voluptates, dolores atque timores iugiter permutantur nec aliquid ex istis idem et simile perseverat; priora quidem abolentur, nova succedunt atque adolescunt. Quin etiam quod mirabilius est, scientie quoque non solum alie evanescunt, alie surgunt, neque semper secundum scientias iidem sumus, verum etiam unaquevis scientiarum ferme idem patitur. Meditatio enim et reminiscentia quasi pretereuntis scientie resumptio est. Oblivio namque scientie exitus esse videtur. Meditatio vero, novam semper memoriam abeuntis loco restituens, scientiam servat, ut esse eadem videatur. Hoc utique pacto quecumque in animo vel corpore mutabilia sunt servantur, non quia semper omnino eadem sint, hoc enim divinorum est proprium, sed quoniam quod tabescit et abit novum et simile sibi relinquit. Hoc certe remedio mortalia immortalibus redduntur similia.
Est igitur in utraque anime parte, tum ea que ad cognitionem spectat, tum ea qua regitur corpus, amor generationis innatus ad vitam perpetuo conservandam. Amor qui in hac parte est ad corpus regendum accommodata statim ab initio nos impellit ad cibum potumque sumendum, ut iis alimentis generentur humores, quibus quod a corpore iugiter defluit resummatur. Qua generatione nutritur corpus et crescit. Adulto corpore, semen ipsum lacessit et procreande sobolis libidinem provocat, ut quod in se ipso semper manere non potest, reservatum in prole sibi persimili maneat sempiternam. Amor etiam generationis parti anime cognoscenti tributus efficit ut anima veritatem, alimoniam propriam, concupiscat, per quam suo modo nutriatur et crescat. Ac siquid per oblivionem animo excidit aut torpet propter desidiam et incuriam, recordationis et meditationis studio quasi regenerat revocatque in mentem quod vel per oblivionem perierat vel torpuerat per ignaviam. Adultum vero iam animum flagrantissima docendi atque scribendi stimulat cupiditate, ut scientia, vel in scriptis vel in discipulorum animis generata, preceptoris intelligentia et veritas inter homines eterna permaneat. Atque ita amoris beneficio, cuiusque hominis tam corpus quam anima in rebus humanis post mortem semper superesse posse videntur. Amor uterque pulchra sectatur. Nempe qui corpus regit atque gubernat corpus proprium ex epulis quam delicatissimis, iocundissimis et pulcherimis alere concupiscit et prolem formosam cum spetiosa femina generare. Et qui ad animum pertinet, eum ornatissimis gratissimisque disciplinis studet imbuere ac scientiam sue simillimam scribendo, ornato pulchroque in stilo edere et docendo in animo quodam pulcherimo generare, puro, inquam, animo acuto et optimo. Animum quidem ipsum non cernimus. Ideo neque eius inspicimus pulchritudinem. Corpus autem umbram animi imaginemque videmus. Itaque ex eius imagine suspicantes, in corpore formoso spetiosum esse animum conijectamur. Quamobrem formosos homines libentius erudimus.
De amoris definitione satis iam diximus. Nunc autem
que apud Platonem sit ex animi corporisve fecunditate
de amore distinctio declaremus.
,
inquit,
. Corpori semina suorum
omnium ab initio sunt inserta. Hinc statutis curriculis
temporum dentes erumpunt, prodeunt pili, barba
profunditur, procreationis semina defluunt. Si
fecundum corpus est gravidumque seminibus, multo
magis animus prestantior corpore uberimus est, atque
suorum omnium ab initio semina possidet. Igitur
morum, artium, disciplinarum rationes iam diu sortitus
est animus suosque fetus inde, si recte colatur, statutis
temporibus promit in lucem. Quod autem rationes
suorum omnium ingenitas habeat, ex appetitu eius,
inquisitione, inventione, iudicio, comparatione
cognoscimus. Quis neget animum statim a tenera etate
vera, bona, honesta, utilia exoptare? Optat autem
nullus incognita. Ergo insunt istorum alique, etiam
antequam appetat, in animo notiones, per quas ceu
formas rationesque ipsorum ea iudicat appetenda.
Idem ab inquisitione et inventione probatur. Si in turba
hominum querat Socrates Alcibiadem sitque illum
aliquando reperturus, necesse est Socratis menti
aliquam Alcibiadis inesse figuram, ut sciat quem
hominem querat pre ceteris ac repertum in cetu
multorum Alcibiadem ab aliis discernere valeat. Ita
neque indagaret ea quatuor animus neque aliquando
inveniret, nisi haberet illorum, id est, veritatis,
bonitatis, honestatis, utilitatis aliquam notionem, per
quam illa quereret inventurus, ut, quotiens reperit que
investigaverat, recognoscat atque ab eorum discernat
contrariis.
Neque solum ab appetitu, indagatione, inventione, sed etiam a iudicio id probamus. Quicumque enim aliquem sibi amicum iudicat vel inimicum, quid amicitia quidve malivolentia sit, non ignorat. Quonam igitur pacto multa vera vel falsa, bona vel mala, ut solemus, quotidie iudicaremus et recte iudicaremus, nisi esset nobis veritas quodammodo bonitasque precognita? Quomodo rursus structure, musice, picture et artium ceterarum opera nec non inventa philosophorum, multi etiam in his artibus non versati probarent sepissime recte et reprobarent, nisi illarum rerum forma quedam esset et ratio illis a natura tributa?
Comparatio quoque idem nobis ostendit. Quicumque enim mel vino comparans, alterum altero prenuntiat dulcius, quis dulcis sit sapor agnoscit. Et qui Speusippum et Xenocratem conferens ad Platonem, Xenocratem censet Platonis similiorem quam Speusippum, Platonis figuram proculdubio novit. Eodem modo cum e multis bonis aliud alio melius recte existimemus et maiori minorive bonitatis participatione aliud alio melius deteriusve appareat, necesse est bonitatem non ignorare. Preterea cum e multis et diversis philosophorum aut etiam aliorum opinionibus, que veri sit similior et probabilior sepe optime iudicemus, oportet non deesse nobis aliquem veritatis intuitum, ut que sint illius similiora non nesciamus. Quapropter non nulli in adolescentia, aliqui etiam sine preceptore, plerique ex paucissimis doctrine rudimentis a preceptoribus demonstratis doctissimi evasisse traduntur. Quod numquam nisi multum, ut diximus, iuvante natura, fieri potuisset. Hoc abunde Socrates Phedoni, Theetheto, Mennoni, pueris demonstravit docuitque posse pueros recte in singulis artibus respondere, si quis prudenter eos interroget, quippe cum a natura sint artium disciplinarumque omnium rationibus prediti.
Quo autem modo huiusmodi sint in animo rationes, apud Platonem videtur ambiguum. Si quis eos libros sequatur quos iunior scripsit Plato,
Eodem pacto deus animam procreat eique mentem, vim ad intelligendum largitur, que vacua esset atque obscura, nisi dei sibi lumen adesset, in quo rerum omnium inspiciat rationes. Unde per Dei lumen intelligit atque ipsum divinum duntaxat lumen agnoscit. Diversa tamen videtur agnoscere, quia sub diversis rerum ideis et rationibus ipsum intelligit. Quando quis oculis videns hominem in phantasia hominis imaginem fabricat diutiusque in ea iudicanda revolvitur, mentis sue aciem tollit ad hominis rationem in divino lumine existentem suspiciendam. Inde scintilla in mente protinus emicat ac revera natura ipsa hominis intelligitur. Atque de ceteris omnibus eodem pacto. Itaque per dei lumen omnia intelligimus. Ipsum vero purum lumen eiusque fontem hac in vita videre non possumus. In hoc plane tota anime consistit fecunditas, quod in eius penetralibus lux illa dei fulget eterna, rerum omnium rationibus ideisque plenissima, ad quam anima, quotiens vult, vite puritate et summa studii intentione convertitur, conversa scintillis emicat idearum.
Ita pregnans hominum corpus est, ut Plato vult, pregnans et animus, et ambo amoris incitamentis stimulantur ad partum. Ceterum alii vel propter naturam vel educationem ad animi fetus sunt quam corporis aptiores, alii, et quidem plurimi, contra. Illi celestem secuntur amorem, isti vulgarem. Illi natura iccirco mares et illos quidem iam pene adultos potius quam feminas aut pueros amant quoniam in eis magis admodum viget mentis acumen, quod ad disciplinam, quam illi generaturi sunt, propter excellentiorem sui pulchritudinem est aptissimum. Alii contra, propter congressus venerei voluptatem et corporalis generationis effectum. Quoniam vero genitalis illa vis anime, utpote cognitionis expers, sexum nullum habet discrimen, natura tamen sua totiens incitatur ad generandum, quotiens formosum corpus aliquod iudicamus, contingit plerumque ut qui cum masculis conversantur, quo genitalis partis stimulos sedent illis se misceant. Hi presertim in quorum genesi Venus in signo masculino et cum Saturno fuerit, vel in Saturni finibus vel Saturno opposita. Oportebat autem animadvertere partis illius incitamenta non irritum hoc iacture opus, sed serendi et procreandi officium affectare atque a masculis ad feminas eam traducere. Huiusmodi quodam errore nepharium scelus illud exortum putamus quod in
Verum de gemina ubertate anime geminisque amoribus hactenus. Deinceps quibus gradibus Diotima Socratem ab infimis ad supperna evehit disseramus. A corpore in animam, ab anima in angelum, ab angelo reducit in deum. Hos quatuor rerum gradus in natura esse debere ita licet argumentari.
Omne corpus ab alio quodam movetur; movere autem se ipsum natura sua non potest, cum nec agere per se quicquam valeat. Sed propter anime presentiam se ipso moveri videtur et propter animam vivere et, presente quidem anima, se ipsum movet quodammodo, absente vero, ab alio duntaxat movetur, utpote quod hanc ex se ipso naturam non habeat sed anima proprie vim se ipsam movendi possideat. Nam cuicumque adest, vim ad se ipsum movendum impertit. Quod autem ipsa sui presentia impertit aliis, hoc ipsa multo prius magisque debet habere. Est igitur anima supra corpora, utpote que se ipsam secundum essentiam suam movere queat atque iccirco supra illa debeat esse, que non ex se ipsis sed aliorum presentia ut se moveant assecuntur. Cum dicimus se ipsa moveri animam, non transitive, ut ita dixerim, quemadmodum a Platone accipi voluit Aristoteles, sed absolute verbum illud proferimus, ut cum stare per se deum, lucere solem per se, calere ignem asseveramus. Non enim pars anime movet, pars agitatur, sed tota ex se ipsa, id est, sua natura, movetur; hoc est, ab alio in aliud ratione discurrit ac nutritionis, augmenti, generationis opera per intervalla temporum transigit. Temporalis ista discursio ex se ipsa competit anime, quia quod super eam est, non aliis momentis alia sed uno eternitatis punto simul intelligit omnia. Quapropter recte primus a Platone motus et primum temporis intervallum in anima ponitur, unde et motus et tempus in corpora transeunt. Quoniam vero ante motum statum esse necessarium est, cum status sit motione perfectior, supra rationem anime mobilem oportet stabilem aliquam intelligentiam reperiri, que secundum se totam intelligentia sit et actu semper intelligentia. Anima enim non se tota neque semper, sed ex quadam sui parte et quandoque intelligit, neque certam habet sed ambiguam intelligendi virtutem. Ut ergo quod perfectius est illud quod est imperfectius antecedat, super mentem anime que mobilis est, que pars, que intermissa, que dubia, ponenda est angeli mens, stabilis, tota, continua atque certissima, ut quemadmodum corpori ab alio agitato anima per se mota precedit, ita anime per se agitate mens stabilis per se precedat. Et quemadmodum corpus per animam habet ut sese moveat, atque ideo non omnia corpora sed animata sponte sua moveri videntur, ita anima per mentem habet quod semper intelligat. Si enim suapte natura anime intellectus inesset, omnibus etiam bestiarum competeret animabus, quemadmodum sui ipsius agitandi potestas. Non igitur anime intellectus per se primoque competit. Quare eam antecedat oportet quod per se primoque mentis est compos. Huiusmodi angelus est, animis excellentior. Sed angeli mentem, rerum illud principium summumque bonum quod in
Ergo a corpore in animam, ab hac in angelum, ab hoc in deum ascendimus. Deus super eternitatem est; angelus in eternitate est totus. Sane tam eius operatio quam essentia stabilis permanet. Status autem eternitatis est proprius. Anima partim in eternitate est, partim in tempore. Eius enim substantia eadem semper absque ulla incrementi aut decrementi mutatione perdurat. Operatio autem ut paulo ante monstravimus, per temporis intervalla discurrit. Corpus tempori omnino subicitur. Nam et substantia eius mutatur et operatio eius omnis temporis spatium exigit. Igitur ipsum unum supra statum motumve existit; angelus in statu, anima in statu pariter atque motu, corpus solo in motu locatur. Unum rursus super numerum, motum locumque manet; angelus in numero super motum et locum ponitur; anima in numero motuque sed super locum, corpus numero, motui, loco subicitur. Siquidem ipsum unum neque numerum ullum aut compositionem partium habet neque ullo pacto ab eo quod est mutatur neque loco clauditur ullo. Angelus numerum quidem habet partium vel formarum, sed a motu locoque est liber. Anima partium habet et affectuum multitudinem et raciocinationis progressione perturbationumque varietate mutatur; sed a loci limitibus est exempta. Corpus autem iis omnibus est obnoxium.
Eadem vero inter quatuor hec et eorum formas est comparatio. Nempe corporis forma in multarum partium compositione consistit, loco astringitur, tempore labitur. Speties animi, temporis quidem vicissitudines patitur et partium continet multitudinem, sed a loci terminis est absoluta. Angeli vero speties numerum habet solum, a duobus aliis immunis existit. Dei autem, nihil istorum perpetitur. Corporis utique formam vides. Vis ne animi quoque spetiem intueri? Detrahe corporali forme ipsius materie pondus limitesque locorum, relinque cetera: anime iam spetiem habes. Vis et angeli? Deme obsecro non loci spatia solum, sed temporis quoque progressum, compositionem multiplicem retine: eam protinus nancisceris. Cupis etiam dei pulchritudinem cernere? Auferas insuper multiplicem illam formarum compositionem, simplicem prorsus relinque formam: confestim dei spetiem fueris consecutus. Verum quid mihi tandem subtractis istis reliquum supererit? An tu esse aliud quam lucem pulchritudinem ducis? Porro corporum omnium pulchritudo lumen istud est Solis, quod vides tribus illis infectum, formarum multitudine, nam multis id aspicis figuris coloribusque depictum, loci spatio, temporali mutatione. Tolle sedem eius in materia, ut preter locum reliqua duo retineat: huiusmodi prorsus est animi pulchritudo. Tolle hinc temporis, si lubet, mutationem, mitte reliquum: lumen restat sine loco, sine motu clarissimum, sed omnibus insculptum rerum omnium rationibus. Id angelus est, id angeli pulchritudo. Tolle postremo diversarum illum numerum idearum, unam simplicem ac meram relinque lucem, instar lucis eius, que in globo Solis ipso permanet, per aerem non dispergitur: iam dei pulchritudinem quodammodo comprehendis. Que tantum saltem formas reliquas antecellit, quantum lux illa Solis in se ipsa, mera, una, inviolata, splendorem Solis per nubilosum aera disiectum, divisum, infectum, obscuratum exsuperat. Fons itaque totius pulchritudinis deus est. Fons ergo totius amoris est deus.
Lumen preterea Solis in aqua umbra quedam est ad
clarius eiusdem lumen in aere. Splendor in aere,
umbra similiter ad eiusdem in igne fulgorem, fulgor in
igne, umbra ad lucem Solis eodem ipso in Sole
fulgentem. Eadem etiam inter quatuor illas, corporis,
animi, angeli, dei pulchritudines comparatio. Deus
numquam ita decipitur ut sue spetiei umbram in
angelo amet quidem, propriam sui ac veram negligat
pulchritudinem. Neque angelus usque adeo
capitur anime spetie, que ipsius est umbra, ut sui
umbra detentus, figuram propriam deserat. Anima
tamen nostra, quod summopere dolendum est, hec
enim est totius nostre infelicitatis origo, anima,
inquam, sola ita corporalis forme blanditiis delinitur ut
propriam posthabeat spetiem, corporis vero formam,
que sue umbra est, sui ipsius oblita sectetur.
Hinc crudelissimum illud apud Orpheum Narcissi
fatum. Hinc hominum miseranda calamitas.
Agite, o convive carissimi, Diotimam fingite ita
Socratem alloquentem. Nullum corpus, o Socrates,
undique pulchrum. Nam aut hac in parte formosum,
illa deforme, aut hodie formosum, alias
minime, aut ab alio pulchrum, ab alio turpe
censetur. Ergo corporis pulchritudo, turpitudinis
contagione coinquinata, pura, vera et prima
pulchritudo esse non potest. Quin etiam
pulchritudinem ipsam turpem esse nemo aliquando
suspicatur, quemadmodum neque sapientiam esse
insipientem, corporum vero dispositionem quandoque
spetiosam quandoque turpem putamus. Eodemque
tempore de illa alii aliter sentiunt. Non igitur prima et
vera est in corporibus pulchritudo. Adde quod multa
corpora uno pulchritudinis vocantur cognomine. Una
igitur est in corporibus multis pulchritudinis natura
communis, per quam similiter pulchra denominantur.
Unam vero naturam huiusmodi, sicut in alio est, id est,
in materia, sic ab alio dependere putato. Quod enim in
se ipso substentari non potest multo minus a se ipso
pendere. Numquid a materia dependebit? Minime.
Nihil enim deforme et imperfectum se ipsum ornare
potest atque perficere. Quod autem unum est ab uno
debet oriri. Quapropter una multorum corporum
pulchritudo ab uno aliquo incorporali pendet artifice.
Artifex unus omnium deus est, qui per angelos atque
animas pulchram quotidie reddit omnem mundi
materiam. Propterea veram illam pulchritudinis
rationem in deo eiusque ministris potius quam in
mundi corpore reperiri putandum. Ad eam rursus iis
gradibus facile, ut arbitror, ascendes, o Socrates.
Si oculos tibi linceos natura dedisset, mi Socrates, ut
aspectu quelibet occurentia penetrares, formosissimum
illud extrinsecus Alcibiadis tui corpus tibi
turpissimum videretur. Quantum est quod amas, o
amice? Superficies duntaxat, immo color, te rapit,
immo quedam reflexio luminum et umbra levissima.
Seu te vana imaginatio decipit, ita quod somnias
potius quam quod videas amas. Ceterum ne tibi videar
penitus adversari, sit sane Alcibiades iste formosus?
At enim quota parte formosus? Omnibus profecto
membris preter quam naso simo et elatioribus quam
deceat superciliis. Hec tamen in Phedro spetiosa sunt.
Sed crurum in eo crassitudo non placet. Decora hec
apud Carmidem, nisi gracile te collum offenderet. Ita
si homines singulos observabis, nullum ex omni parte
laudabis. Quicquid ubique rectum est colliges, figuram
apud te integram ex observatione omnium fabricabis,
ut absoluta humani generis pulchritudo, que in
multis reperitur sparsa corporibus, in animo tuo sit
unius imaginis cogitatione collecta. Cuiusque hominis
figuram parvipendes, o Socrates, si ad istam
contuleris. Istam vero non tam corporum quam animi
tui beneficio possides. Itaque istam potius quam tuus
animus fabricavit et animum ipsum eius artificem
quam exteriorem illam mancam dispersamque amato.
Quid autem in animo amare te iubeo? Animi
pulchritudinem. Lux autem est pulchritudo corporum,
lux est et animi pulchritudo. Lux animi veritas, quam
solam, amicus tuus, Plato in votis suis a deo postulare
videtur.
, inquit,
. In iis Plato declarat
pulchritudinem animi in veritate sapientiaque
consistere, eam a deo hominibus tribui. Veritas una et
eadem nobis a deo tributa in variis eius effectibus
variarum virtutum cognomenta sortitur. Prout divina
demonstrat sapientia quam a Deo pre ceteris Plato
poposcit, prout naturalia, scientia, ut humana,
prudentia, ut equos facit, iustitia, ut invictos, fortitudo,
ut tranquillos dicitur temperantia.
Ex iis duo virtutum genera numerantur. Morales, inquam, virtutes et intellective illis prestantiores. Intellective sunt sapientia, scientia, prudentia; morales: iustitia, fortitudo et temperantia. Morales propter operationes earum civiliaque officia notiores sunt. Intellective propter reconditam veritatem, occultiores. Preterea, qui honestis moribus educatur, utpote purior aliis, facile ad intellectivas virtutes erigitur. Ideo pulchritudinem animi, que consistit in moribus, primam considerare te iubeo, ut intelligas unam esse morum omnium rationem, per quam similiter honesti vocantur. Unam scilicet vite purissime veritatem, que iustitie, fortitudinis, temperantie actionibus ad veram nos perducit felicitatem.
Unam igitur hanc veritatem morum lucemque animi spetiosissimam primum diligito. Scito quin etiam supra mores ad sapientie, scientie, prudentie lucidissimam veritatem te protinus adscensurum, si considerabis hec animo optimis moribus educato concedi atque in eis normam moralis vite rectissimam contineri. Quamvis autem varias sapientie, scientie, prudentieque doctrinas contuearis, in cunctis tamen unicam esse veritatis lucem existimato, per quam omnes pulchre similiter apellantur. Eam tibi utpote suppremam animi pulchritudinem summopere amare precipio. Sed enim una hec in doctrinis plurimis veritas, prima omnium veritas esse ideo nequit, quoniam in alio est, cum sit in multis distributa doctrinis. Quicquid autem iacet in alio, ab alio certe dependet. Neque tamen veritas una a doctrinarum multitudine nascitur. Quod enim unum est, ab uno debet oriri. Quare oportet unam quamdam esse super animam hominis sapientiam, que non per diversas sit divisa doctrinas, sed una sapientia sit, a cuius unica veritate veritas hominum multiplex oriatur.
Illam, o Socrates, unicam unice sapientie lucem, angeli pulchritudinem esse memento, que tibi super animi spetiem sit colenda. Ea ut in superioribus demonstravimus corporum spetiem antecellit, quia neque loco astringitur neque secundum materie partes dividitur neque corrumpitur. Antecellit et animi spetiem, quia eterna est penitus neque temporali discursione movetur. Quoniam vero angeli lux in idearum complurium serie micat ac supra multitudinem omnem unitas sit oportet, que est numeri totius origo, necesse est eam ab uno rerum omnium principio, quod ipsum unum vocamus, effluere. Ipsius itaque unius lux penitus simplicissima infinita pulchritudo est, quia nec materie sordibus inquinatur, ut corporis speties neque ut animi forma temporali progressione mutatur neque ut angeli speties multitudine dissipatur. Omnis autem qualitas ab extraneo additamento secreta dicitur apud Phisicos infinita. Si in se ipso sit calor, frigore et humore non impeditus, materie pondere non gravatus, calor dicitur infinitus, quia vis eius libera est neque ullis additionis limitibus coarctatur. Similiter lumen ab omni corpore liberum, infinitum, nam sine modo ac termino lucet, quod natura lucet sua, quando ab alio minime terminatur. Itaque dei lux et pulchritudo, que mera est prorsus, ab aliis omnibus absoluta, absque dubio infinita dicitur pulchritudo. Infinita pulchritudo immensum quoque requirit amorem. Quapropter te obsecro, o Socrates, ut certo quodammodo et termino cetera diligas; deum vero amore diligas infinito neque ullus divino modus assit amori. Hec Diotima Socrati.
Nos autem, o viri clarissimi, non solum sine modo deum, ut iubere Diotima fingitur, sed deum solum amabimus. Ita enim mens ad deum ut ad Solem acies oculorum. Oculus autem non modo lumen pre ceteris sed et solum appetit lumen. Si corpora, si animos, si angelos diligemus, non ista quidem sed deum in istis amabimus. In corporibus quidem dei umbram; in animis dei similitudinem; in angelis, eiusdem imaginem. Ita deum ad presens in omnibus diligemus ut in deo tandem omnia diligamus. Nam ita viventes eo proficiscemur ut et deum et in deo omnia videamus amemusque et ipsum et que in ipso sunt omnia. Et quisquis hoc in tempore sese deo caritate devoverit, se denique recuperabit in deo. Nempe ad suam, per quam creatus est, redibit ideam. Ibi rursus, si quid ipsi defuerit, reformabitur; idee sue perpetuo coherebit. Verus autem homo et idea hominis idem. Ideo quisque nostrum in terris a deo separatus, non verus est homo, cum a sui idea sit formaque disiunctus. Ad eam nos divinus amor pietasque perducet. Cumque hic discerpti simus et mutilati, idee tunc nostre amando coniuncti, integri homines evademus, ut deum primo in rebus coluisse videamur, quo res deinde in deo colamus, resque in deo ideo venerari, ut nos ipsos in eo pre ceteris amplectamur, et amando deum, nos ipsos videamur amasse.
Postremo Christophorus Marsupinus, vir humanissimus, Alcibiadis personam gesturus, his ad me verbis convertitur. Gratulor equidem, o Marsili, Iohannis tui familie plurimum, que inter multos et doctrina et rebus gestis clarissimos equites, Guidonem philosophum peperit, de re publica bene meritum et aculeis dialectice cunctis suo seculo precellentem, qui hunc amorem socraticum tam moribus quam carminibus imitatus, brevi quecumque a vobis sunt dicta perstrinxit.
Phedrus enim amoris originem tetigit ex cahos visceribus emanantem. Pausanias iam natum amorem, geminam divisit in spetiem, celestem scilicet et vulgarem. Eryximachus eius aperuit amplitudinem, dum cunctis in rebus eum sic inesse monstraret in partes geminas distributum. Aristophanes quid agat in singulis tam amplissimi dei presentia declaravit, ostendens per hunc fractos homines refarciri. Agathon quanta sit eius virtus potentiaque tractavit, cum ab eo solo beatos fieri homines disputaret. Socrates tandem, a Diotima edoctus, summatim quid sit amor et qualis, unde ortus, quot habeat partes, quorsum tendat et quantum valeat explicavit.
Guido Cavalcantes philosophus omnia hec artificiosissime videtur carminibus suis inseruisse. Quemadmodum Solis radio speculum modo quodam percussum splendet iterum et proxime sibi appositam lanam reflexione illa splendoris inflammat, ita ille partem anime quam obscuram phantasiam vocat atque memoriam, ceu speculum, pulchritudinis ipsius Solis locum habentis simulacro tamquam radio quodam per oculos hausto, censet ita pulsari ut ipsa sibi ex illo alterum effingat simulacrum, quasi simulacri primi splendorem, quo appetendi vis non aliter quam lana accendatur et amet. Addit amorem hunc primum in appetitu sensus accensum a forma corporis per oculos inspecta creari. Sed eam ipsam formam non eo modo quo in corporis materia est, in phantasiam imprimi sed sine materia, ita tamen ut certi cuiusdam hominis signato in loco et tempore positi sit imago. Rursus imaginis huiusmodi spetiem aliquam statim in mente lucere, que non amplius unius cuiusdam humani corporis, ut erat in phantasia, videatur esse similitudo, sed totius eque generis humani ratio communis et definitio. Itaque sicut ex phantasie imagine a corpore sumpta, in appetitu sensus corpori dedito, amor ad sensus proclivis exoritur, ita ex hac mentis spetie rationeque communi tamquam a corpore remotissima, amor alius in voluntate nascitur a commertio corporis alienissimus. Illum in voluptate, hunc in contemplatione locavit. Illum circa particularem corporis unius formam revolvi putat, hunc circa universalem totius humani generis pulchritudinem. Hos utique amores sibi ipsis in homine repugnare et illum deorsum ad ferinam et voluptuosam depellere, hunc sursum ad angelicam vitam contemplativamque attollere. Hunc absque perturbatione vult esse et in paucis reperiri; illum multis passionibus anxium ac plurimos occupare. Ideo istum paucis verbis absolvit, in alterius passionibus enarrandis prolixior.
Quoniam vero eadem apertissime, que et vos in
superioribus narravistis, hic explicat, ea in presentia
recensere opus esse non censui. Verum cognovisse
sufficiat philosophum hunc aliquam chaos
informitatem, qualem supra vos posuistis, in amoris
procreatione miscuisse, dum diceret obscuram
phantasiam illuminari atque ex illius obscuritatis et
huius luminis mixtione amorem originem ducere.
Amorem preterea geminum illum celestem scilicet et
vulgarem quis in eius verbis non videat? Originem
quin etiam illius primam in divinorum, secundam in
corporum collocat pulchritudine.
De amore hactenus. Ad Alcibiadem et Socratem veniamus. Postquam convive satis amantium deum laudaverant, reliquum erat ut dei huius cultores legitimi laudarentur. Maxime omnium legitime amasse Socrates ab omnibus perhibetur. Is cum per omnem vitam palam sine ulla prorsus dissimulatione in castris Cupidinis militasset a nullis unquam notatus est, quasi minus honeste quemquam dilexerit. Huic vite severitas et alienorum scelerum correptio frequens multos et magnos viros, ut solet veritas, infensos reddiderat, Anitum, Melitum, Liconem presertim, cives in Republica potentissimos, Thrasymacum, Polum et Calliam oratores. Aristophanem preterea comicum acerimum habuit insectatorem. Sed neque cives illi in accusatione qua Socratem in iudicium traxere inhonestos amores inscripserunt neque oratores eius hostes tale quicquam Socrati obijecere. Neque Aristophanes comicus, licet alia multa ridicula et absurda in Dionysiis colligat in Socratem maledicta. An censetis eum si tam feda se labe coinquinasset, immo nisi fuisset ab huius criminis suspitione remotissimus, venenosas talium detractorum linguas evasurum fuisse?
Numquid, o optimi viri, illud in superioribus
animadvertistis, quod dum Plato ipsum fingit amorem,
Socratis omnem pingit effigiem ac numinis illius
figuram ex Socratis persona describit quasi verus amor
ac Socrates similimi sint atque ideo ille pre ceteris
verus sit legitimusque amator? Agite iam amoris
picturam illam in animum revocate. Videbitis in ea
Socratem figuratum. Socratis personam ante oculos
ponite.
Quas ob res Socratem amori similimum ideoque verissimum amatorem post amorem ipsum laudandum Alcibiades iudicavit, ut in eius laude intelligamus omnes qui similiter amant esse laudatos. Que Socratis laudes sint, hic audivistis et in Platonis verbis Alcibiadis ore patent clarissime. Quo etiam pacto amabat Socrates, cognoscere potest qui Diotime doctrine meminerit.
Verum interroget forte quispiam quid hominum generi Socraticus amor iste conducat, cur tantis sit laudibus celebrandus, quid obsit contrarius. Dicam equidem, altius aliquanto exorsus.
Plato noster furorem in
Vos autem aurium ac mentis intentionem dicendis accommodate. Sanguis in adolescentia subtilis est, clarus, calidus atque dulcis. Procedente enim etate subtilioribus partibus resolutis fit crassior, propterea fit et obscurior. Nempe quod tenue rarumque est, purum est atque perlucidum; contrarium vero contra. Cur calidus atque dulcis? Quia vita et vivendi initium, ipsa scilicet generatio in calore et humore consistit ac semen, prima viventium genitura, calidum est et humidum. Natura talis in pueritia et adolescentia viget. In sequentibus etatibus paulatim in contrarias qualitates, siccitatem et frigiditatem, necessario permutatur. Ideo sanguis in adolescente subtilis est, clarus, calidus atque dulcis. Quia subtilis, clarus, quia recens, calidus atque humidus, quia calidus et humidus est, ideo dulcis esse videtur. Dulce enim sit in calidi et humidi mixtione. Quorsum hec? Nempe ut intelligatis spiritus in hac etate subtitles et claros esse, calidos atque dulces. Hi enim cum a cordis calore ex puriori sanguine generentur, tales in nobis sunt semper qualis est et sanguinis humor. Quemadmodum vero spirituum vapor huiusmodi creatur ex sanguine, ita et ipse similes sibi radios per oculos quasi vitreas phenestras emictit. Atque etiam sicut cor mundi Sol suo circuitu lumen perque lumen virtutes suas ad inferiora demictit, sic corporis nostri cor motu suo quodam perpetuo proximum sibi sanguinem agitans, ex eo spiritus in totum corpus perque illos, luminum scintillas per membra diffundit quidem singula, per oculos autem maxime. Ad altissimas quippe corporis partes spiritus, maxime cum sit levissimus, evolat, eiusque lumen per oculos, cum ipsi perspicui sint atque omnium partium nitidissimi, uberius emicat.
Inesse vero oculis et cerebro lumen aliquod, licet exiguum, animalia multa que noctu vident, testimonio esse possunt, quorum in tenebris coruscant oculi. Ac etiam, si quis certo quodam modo oculi angulum digito presserit contorseritque, circulum quemdam videtur intra se lucidum intueri. Fertur et divus Augustus oculos adeo claros et nitidos habuisse ut, cum acrius quemquam intueretur, cogeret eum quasi ad Solis fulgorem vultum submictere. Tiberius quoque pregrandibus fuisse oculis traditur et qui, quod mirum esset, noctu et in tenebris viderent, sed ad breve, et cum primum e somno patuissent, deinde rursus ebescebant. Quod autem radius emissus ab oculis vaporem secum spiritalem trahat et vapor iste sanguinem, ex eo perspicimus quod lippi et rubentes oculi spectantis proxime oculos radii sui emissione cogunt morbo simili laborare. Ubi apparet et radium usque ad obvium illum protendi et cum radio una vaporem corrupti sanguinis emanare, cuius contagione oculus spectantis inficitur.
Scribit Aristoteles, mulieres quando sanguis menstruus defluit, intuitu suo speculum sanguineis guttis sepe fedare. Quod ex eo fieri arbitror quia spiritus, qui vapor sanguinis est, sanguis quidam tenuissimus videtur esse, adeo ut aspectum effugiat oculorum, sed in speculi superficie factus crassior clare perspicitur. Hic si in rariorem materiam aliquam, ceu pannum aut lignum incidat, ideo non videtur quia in superficie rei illius non restat, sed penetrat. Si in densam quidem, sed asperam, sicuti saxa, lateres et similia, corporis illius inequalitate dissipatur et frangitur. Speculum autem propter duritiem sistit in superficie spiritum; propter equalitatem lenitatemque servat infractum; propter nitorem, spiritus ipsius radium iuvat et auget; propter frigiditatem, rarissimam illius nebulam cogit in guttulas. Eadem ferme ratione quotiens hiantibus faucibus obnixe hanelamus in vitrum, eius faciem tenuissimo quodam salive rore conspergimus. Siquidem alitus a saliva evolans in ea materia compressus relabitur in salivam.
Ergo quid mirum, si patefactus oculus et intentus in
aliquem, radiorum suorum aculeos in adstantis oculos
iaculatur atque etiam cum aculeis istis, qui spirituum
vehicula sunt, sanguineum vaporem illum, quem
spiritum nuncupamus, intendit? Hinc virulentus
aculeus transverberat oculos cumque a corde
percutientis mictatur, hominis perculsi precordia,
quasi regionem propriam repetit, cor vulnerat, inque
eius duriori dorso ebescit reditque in sanguinem.
Peregrinus hic sanguis, a saucii hominis natura
quodammodo alienus, sanguinem eius proprium
inficit. Infectus sanguis egrotat. Hinc duplex sequitur
fascinatio. Aspectus fetidi senis et mulieris menstrua
patientis puerum fascinat. Aspectus adolescentis
fascinat seniorem. Quoniam vero senioris humor
frigidus est atque tardissimus, vix dorsum cordis
attingit in puero et ineptus ad transitum, cor, nisi
propter infantiam sit mollissimum, parum admodum
commovet. Hec ideo levis fascinatio est. Illa vero
gravissima, per quam iunior transfigit precordia
senioris. Hoc illud est, o amici optimi, de quo
Platonicus Apuleius conqueritur: «
,
inquit,
.
Ponite obsecro ante oculos Phedrum Myrrinusum et
Thebanum illum eius amore captum, Lysiam
oratorem. Lysias in Phedri vultum inhiat, Phedrus in
oculos Lysie scintillas suorum defigit oculorum
cumque scintillis una transmictit et spiritum. Radius
Phedri radio Lysie facile copulatur, spiritui quoque
facile iungitur spiritus. Vapor huiusmodi a Phedri
corde genitus, Lysie statim petit precordia,
quorum ebetudine fit compactior et in priorem Phedri
relabitur sanguinem, ita ut Phedri sanguis, quod
mirum est, iam in corde sit Lysie. Hinc ad clamorem
confestim prorumpit uterque Lysias ad Phedrum: O
cor meum, Phedre, carissima viscera. Phedrus ad
Lysiam: O spiritus meus, o meus sanguis Lysia.
Sequitur Phedrus Lysiam, quia cor suum poscit
humorem. Sectatur Phedrum Lysias, quia sanguineus
humor vas proprium postulat, suam exigit sedem.
Verum Lysias Phedrum sectatur ardentius. Facilius
enim cor sine minima humoris sui particula quam
humor ipse sine corde proprio vivit. Rivus fonte magis
quam fons rivulo indiget. Igitur ut ferrum qualitate
magnetis accepta ad lapidem hunc trahitur quidem,
lapidem vero non attrahit, ita Lysias Phedrum magis
quam Phedrus Lysiam sequitur.
An potest, dixerit quispiam, tenuis radius, levissimus
spiritus, pauculus sanguis Phedri tam cito, tam
vehementer tam pernitiose totum Lysiam inquinare?
Hoc utique mirum non videbitur, si ceteros morbos qui
contagione nascuntur considerabitis, si pruritum, si
scabiem, si lepram, pleuresim, phtisim, disenteriam,
lippitudinem, epidimiam. Amatoria vero contagio
facile fit et gravissima omnium pestis evadit. Quippe
spiritalis vapor ille sanguisque ab adolescente seniori
prorsus iniectus, quatuor habet, ut supra diximus,
qualitates. Clarus est, subtilis, calidus atque dulcis.
Quia clarus, oculorum et spirituum claritati in seniore
maxime consonat, blanditur et allicit. Quo fit ut avide
ab illis hauriatur. Quia subtilis, celerime convolat in
precordia. Inde facilime per venas et arterias in corpus
permanat universum. Quia calidus, vehementer agit et
movet et fortius senioris sanguinem inficit eumque in
suam convertit naturam. Quod ita Lucretius tetigit:
Preterea, quia dulcis, fovet viscera quodammodo,
pascit atque oblectat. Hinc fit ut totus viri sanguis, in
invenilis sanguinis naturam mutatus, iunioris illius
appetat corpus, quo suas venas inhabitet et recentis
sanguinis humor, venas quoque recentes et teneras
illabatur. Fit etiam ut voluptate simul et dolore eger
iste tangatur. Voluptate propter vaporis illius et
sanguinis claritatem atque dulcedinem. Illa siquidem
allicit, hec oblectat. Dolore, propter eiusdem
subtilitatem atque calorem. Illa quippe viscera dividit
et discerpit iste homini quod suum est aufert et in
alterius mutat naturam, per quam sane mutationem
eum in se quiescere non permictit, sed ad eum semper
a quo infectus est trahit. Hoc ita Lucretius innuit:
In his carminibus Lucretius non aliter vult sanguinem
hominis oculorum radio vulnerati in vulnerantem
prolabi quam hominis gladio cesi sanguis relabitur in
cedentem. Huius, ut ita dicam, miraculi si rationem
requiritis, afferam. Vulnerat Hector Patroclum ac
perimit. Patroclus Hectorem inspicit vulnerantem.
Unde eius cogitatio iudicat ulciscendum. Confestim ad
vindictam bilis accenditur; ab ea sanguis inflammatur
et ad vulnus e vestigio properat, tum ut partem illam
corporis foveat, tum etiam ad vindictam. Eodem
currunt et spiritus, hi quia leves sunt, ad Hectorem
usque volantes in eum migrant; eius calore servantur
ad tempus, puta ad horas septem. Eodem ipso in
tempore si Hector cadaveris vulnus cominus intentus
inspiciat, vulnus cruorem versus Hectorem eicit, potest
enim cruor versus hostem quodammodo effluere, tum
quia non dum calor omnis extinctus est, non dum
agitatio quievit interior, tum quia paulo ante in eum
concitus fuerat, tum denique quia sanguis spiritus
repetit suos atque etiam spiritus suum attrahunt
sanguinem. Simili quodam pacto hominis amore saucii
sanguinem festinare inferientem et Lucretius innuit et
nos summopere comprobamus.
Dicamne, o viri castissimi, quod sequitur, an potius
pretermictam? Dicam certe postquam res ipsa postulat,
et si dictu videtur absurdum. At enim quis turpia non
turpiter dixerit? Tanta permutatio senioris hominis
vergens ad iunioris similitudinem facit ut iste totum
sui corpus in illum transferre et totum illius in se
transfundere studeat, ut vel recens humor vasa
recentia, vel vasa teneriora teneriorem consequantur
humorem. Hinc multa inter se turpissime facere
compelluntur. Cum enim genitale semen a toto
corpore defluat, solo huius iactu vel tractu totum
corpus tradere se posse confidunt et totum accipere. Id
in se ipso philosophus epicureus ille persensit
Lucretius amantium omnium infelicissimus:
Hec Lucretius Epicureus. Quod etiam totum in se
capere amatum amantes cupiant, Arthemisia Mausoli
regis Carie uxor ostendit, que supra affectionis
humane fidem virum suum amavisse dicitur, eiusque
defuncti corpus redegisse in pulverem et aque inditum
ebebisse.
Esse vero hanc in sanguine passionem, illud argumento est quod estus huiusmodi alterna requie caret, continua vero febris a Physicis in sanguine ponitur; que autem horas sex quieti relinquit, in pituita; que diem unum, in bili; que duos, in atre bilis humore. In sanguine igitur illam merito collocamus. In sanguine videlicet melancolico, ut in oratione Socratis audivistis, hunc sanguinem cogitationis semper affixio comitatur.
Ideo nemo vestrum miretur, si quem amantem audiverit amati sui similitudinem aliquam vel figuram suo in corpore contraxisse. Pregnantes sepe mulieres vinum, quod avidissime cupiunt, vehementer excogitant. Vehemens cogitatio spiritus movet interiores atque in iis excogitate rei pingit imaginem. Isti sanguinem movent similiter et in mollissima fetus materia vini imaginem exprimunt. Amator autem ardentius quam pregnantes suas cupit delitias vehementiusque et firmius cogitat. Quid mirum si usque adeo herentes et infixi pectore vultus ab ipsa cogitatione pingantur in spiritu, a spiritu statim in sanguine infigantur? Presertim cum in Lysie venis iam mollissimus sanguis Phedri sit genitus, ut facilime possit Phedri vultus in sui ipsius sanguine relucere. Quoniam vero membra corporis singula ut quotidie arescunt ita sumpto alimonie rore quotidie revirescunt, sequitur ut in dies corpus cuiusque hominis quod sensim exaruit paulatim reficiatur. Reficiuntur autem membra a sanguine ex venarum rivulis emanante. Ergo miraberis si certa similitudine pictus sanguis eamdem membris impresserit, ut Lysias tamdem Phedro in non nullis vel coloribus vel lineamentis aut affectibus aut gestibus evasisse similis videatur?
Queret forsitan aliquis a quibus precipue et quo pacto illaqueentur et quomodo solvantur amantes. Femine profecto viros facile capiunt, facilius autem ille que masculam quandam indolem pre se ferunt. Et tanto facilius masculi quanto similiores sunt viris quam femine et sanguinem spiritumque habent lucidiorem, calidiorem, subtiliorem, qua in re amatoria consistit illaqueatio. Ex maribus autem illi viros seu mulieres velocissime fascinant qui sanguinei sunt potissimum et quadam ex parte collerici; oculos amplos habent, glaucos atque nitentes, precipue vero si casti vivant, neque per cohitum claro humorum suco exhausto serenos vultus fedaverint. Hec enim ad ipsas sagiptas proprie emictendas que cor vulnerant, ut supra tetigimus, requiruntur. Irretiuntur preterea cito quibus nascentibus Venus fuerit in Leone, vel Luna Venerem vehementer aspexerit, et qui eadem complexione sunt prediti. Flegmatici in quibus dominatur pituita, numquam. Melancolici, in quibus atra bilis, vix quidem captantur, sed capti numquam postea liberantur. Quando sanguineus devincit sanguineum, leve iugum est, suave vinculum, similis namque complexio mutuum creat amorem. Huius preterea humoris suavitas spem et fiduciam prestat amanti. Quando colericus colericum, intolerabilior servitus. Vicissitudinem quidem nonnullam benivolentie in iis facit complexionis similitudo, sed igneus ille bilis humor crebra illos iracundia turbat. Quando sanguineus colericum aut contra, propter suavis simul et acris humoris commixtionem, alternatio quedam provenit iracundie et gratie, voluptatis atque doloris. Cum sanguineus melancolicum ligat, nodus perpetuus, non miserimus. Sanguinis quippe dulcedo melancolie amaritudinem temperat. Cum vero collericus illaqueat melancolicum, pestis omnium pernitiosissima. Acutissimus adolescentis humor, senioris viscera passim illabitur. Est mollis flamma medullas. Uritur infelix amator. Colera ad iracundiam cedesque provocat. Melancolia ad merorem et perpetuam querimoniam, his sepe idem qui Phillidi, Didoni, Lucretio amoris est exitus. Flegmaticus autem seu malencolicus adolescens propter sanguinis et spirituum crassitudinem capit neminem.
Quo autem pacto fascinentur amantes, satis supra dixisse videmur, si modo illud addamus mortales tunc summopere fascinari quando frequentissimo intuitu aciem visus ad aciem dirigentes, lumina iungunt luminibus et longum, miseri, combibunt amorem. Huius profecto morbi, ut Museo placet, causa omnis et origo est oculus. Ideo siquis nitore polleat oculorum, licet minus, in reliquis membris compositus sit, sepius intuentes ea ratione qua diximus, insanire compellit. Qui contra dispositus est, ad moderatam quandam benivolentiam invitat potius quam ardorem. Reliquorum preter oculos membrorum concinnitas non cause vim ad egrotationem huiusmodi, sed occasionis impulsum videtur habere. Talis quippe compositio eminus prospicientem, ut propius accedat, hortatur. Deinde cernentem cominus, in ipsa sui consideratione diutissime detinet. Immorantem vero solus ipse ferit intuitus. Ad moderatum autem amorem illum divinitatis participem, de quo in hoc convivio ut plurimum disputatur, non oculus solus ut causa, sed partium cunctarum concordia iocunditasque concurrit.
Hactenus quomodo et a quibus irretiamur tractavimus.
Restat ut quomodo solvamur paucis doceamus. Solutio
vero duplex: altera quidem nature, atera diligentie.
Naturalis est que certis temporis intervallis perficitur.
Que non ad hunc solum sed ad omnes attinet morbos.
Siquidem in cute pruritus eatenus permanet quatenus
tabidi sanguinis fex in venis, aut salsedo pituite viget
in membris. Defecato sanguine et pituita demollita
pruritus desinit et fede cutis macule abolentur.
Evacuationis tamen natura diligentia confert
plurimum. Repentina evacuatio vel unctio
periculosissima iudicatur. Inquietudo quoque
amantium tam diu necessario perseverat quam diu
infectio illa sanguinis per fascinationem iniecta
visceribus permanens, gravi cor premit cura, vulnus
alit venis, cecis membra flammis adurit. A corde
siquidem in venas, a venis in membra fit transitus. Hac
denique expurgata amantium immo vero amentium
cessat inquietudo. Id longum in omnibus requirit
temporis spatium; in melancolicis vero longissimum,
presertim si Saturni influxu fuerint irretiti. Adde et
amarissimum, si Saturno retrogrado vel Marti
coniuncto vel Soli opposito mancipati sint. Egrotant
illi etiam diutissime, in quorum nativitate Venus in
domo Saturni fuerit, vel Saturnum Lunamque
vehementer aspexerit. Addenda est naturali huic
purgationi diligentissime artis industria. Cavendum
in primis ne immatura evellere vel amputare
tentemus neque summo cum periculo discindamus que
tutius dissuere possumus. Consuetudinis intermissio
facienda. Summopere vero cavendum ne lumina
oculorum luminibus coniungantur. Si quid in amati
animo vel corpore vitii est, diligenter animo
revolvendum. Plurimis, variis, gravibus negotiis
animus applicandus. Sepe minuendus sanguis est.
Vino utendum claro; non numquam etiam ebrietate, ut
veteri sanguine vacuato, novus sanguis accedat, novus
et spiritus. Exercitatione sepe ad sudorem usque uti
prestat, per quam corporis meatus ad expurgationem
faciendam aperiantur. Ea insuper omnia, que Physici
ad cordis presidium adhibent et cerebri alimentum,
prosunt quam plurimum. Sepe etiam coheundum
Lucretius precipit:
Sed ne diutius de insania loquentes insaniamus, sic breviter concludamus. Insanie speties quedam est anxia illa solicitudo qua vulgares amantes diu noctuque vexantur. Qui amore durante bilis incendio primum, deinde atre bilis adustione afflicti, in furias ignemque ruunt, et quasi ceci quo precipitentur ignorant. Quam pernitiosus adulterinus hic amor tam amatis quam amantibus sit, Lysias Thebanus et Socrates apud Platonem in
Divino autem furore super hominis naturam erigitur et in deum transit. Est autem furor divinus illustratio rationalis anime, per quam deus animam a superis delapsam ad infera, ab inferis ad superna retrahit. Lapsus anime ab ipso uno rerum omnium principio ad corpora, per quatuor gradus efficitur, per mentem, rationem, opinionem atque naturam. Nam cum in omni rerum ordine sex gradus existant, quorum summum tenet ipsum unum, infimum, corpus, media vero sunt quatuor que prediximus, necesse est quicquid a primo ad ultimum labitur, quatuor per media cadere. Ipsum unum, rerum omnium terminus et mensura, confusionis et multitudinis expers. Mens angelica, multitudo quidem idearum sed stabilis et eterna. Ratio anime, multitudo notionum argumentationumque mobilis, sed ordinata. Opinio autem inordinata et mobilis imaginum multitudo sed substantia puntisque unita, cum anima ipsa in qua est opinio una substantia sit, nullum occupans locum. Natura, id est, nutriendi vis ab anima, et animalis complexio similiter, nisi quod per corporis punta diffunditur. Corpus autem indeterminata partium et accidentium multitudo, subiecta motui et substantia puntis momentisque divisa.
Hec omnia respicit anima nostra. Per hec descendit, per hec et adscendit. Ut enim ab ipso uno, quod omnium principium est, producitur, unitatem quamdam sortita est, que omnem essentiam eius, vires operationesque unit, a qua et ad quam ita cetera que in anima sunt, se habent, sicut a centro et ad centrum circuli linee. Unit vero non modo anime partes invicem et ad totam animam sed animam totam ad ipsum unum, rerum omnium causam. Ut autem divine mentis radio claret, rerum omnium ideas per mentem actu stabili contemplatur. Ut se ipsam respicit, rationes rerum universales cogitat et a principiis ad conclusiones raciocinatione discurrit. Ut corpora respicit, particulares rerum mobilium formas atque imagines per sensus acceptas opinione volutat. Ut materiam attingit natura velut instrumento utitur, quo unit materiam movet et format. Unde generationes, augmenta et eorum contraria proficiscuntur. Cernitis igitur quod ab uno quod super eternitatem in eternam multitudinem labitur, ab eternitate in tempus, a tempore in locum atque materiam. Labitur, inquam, quando ab ea puritate qua nata est, longius corpus amplectendo discedit.
Quapropter sicut per quatuor descendit gradus, per quatuor ascendat necesse est. Furor autem divinus est qui ad supera tollit, ut in eius definitione consistit. Quatuor ergo divini furoris sunt speties. Primus quidem poeticus furor, alter mysterialis, tertius vaticinium, amatorius affectus est quartus. Est autem poesis a Musis, mysterium a Dionysio, vaticinium ab Apolline, amor a Venere. Redire quippe ad unum animus nequit nisi ipse unum efficiatur. Multa vero effectus est, quia est lapsus in corpus, in operationes varias distributus et ad corporalium rerum multitudinem respicit infinitam. Ex quo partes eius superiores pene obdormiunt, inferiores aliis dominantur. Ille torpore, iste perturbatione afficiuntur. Totus autem animus discordia et inconcinnitate repletur. Poetico ergo furore primum opus est, qui per musicos tonos que torpent suscitet, per harmonicam suavitatem que turbantur mulceat, per diversorum denique consonantiam dissonantem pellat discordiam et varias partes animi temperet. Neque satis hoc est. Multitudo enim adhuc restat in animo. Accedit ergo mysterium ad Dionysium pertinens, quod expiationibus sacrisque et omni cultu divino, partium omnium intentionem in mentem, qua deus colitur, dirigit. Unde cum singule animi partes ad unam mentem redacte sint, iam totum quoddam unum ex pluribus factus est animus. Tertio vero adhuc opus est furore, qui mentem ad unitatem ipsam, anime caput, reducat. Hoc Apollo per vaticinium efficit. Nam cum anima supra mentem in unitatem surgit, futura presagit. Demum cum anima facta est unum, unum, inquam, quod in ipsa natura et essentia anime est, restat ut illico in unum, quod est super essentiam, id est, deum se revocet. Hoc celestis illa Venus per amorem, id est, divine pulchritudinis desiderium bonique ardorem explet.
Primus itaque furor inconcinna et dissonantia temperat. Secundus temperata unum totum ex partibus efficit. Tertius unum totum supra partes. Quartus in unum, quod super essentiam et super totum est, ducit. Plato in
Omnium potentissimus et prestantissimus est amatorius, potentissimus, inquam, propterea quod omnes alii ipso necessario indigent. Neque enim poesim neque mysteria neque vaticinium sine ingenti studio, flagranti pietate et sedulo divinitatis cultu consequimur. Studium vero, pietatem, cultum, quid aliud dicimus quam amorem? Igitur omnes amoris potentia constant. Est etiam prestantissimus quoniam ad hunc tamquam ad finem alii referuntur. Hic autem proxime deo nos copulat. Hos utique furores quatuor, totidem adulterini affectus falso imitari videntur. Poeticum quidem musica ista vulgaris que auribus duntaxat blanditur. Mysterialem vana multorum hominum superstitio. Fatidicum, fallax prudentie humane conijectio. Amatorium libidinis impetus. Verus enim amor nihil est aliud quam nixus quidam ad divinam pulchritudinem evolandi, ab aspectu corporalis pulchritudinis excitatus. Adulterinus autem ab aspectu in tactum precipitatio.
Queritis quid amor socraticus conferat? Primo quidem ipsi Socrati plurimum ad alas recuperandas, quibus in patriam revolet, deinde civitati sue magnopere ad honeste feliciterque vivendum. Civitatem profecto non lapides sed homines faciunt. Homines vero a tenera etate, quemadmodum arbores a tenerioribus curandi sunt et ad frugem optimam dirigendi. Puerorum curam parentes habent et pedagogi. Adolescentes autem limites parentum et pedagogorum non prius transgrediuntur quam iniqua vulgi consuetudine depraventur. Superiorem quippe vivendi normam domi inbibitam sequerentur, nisi ab ea improborum hominum, eorum presertim qui illis blandiuntur, usu consuetudineque deflecterentur. Quid ergo Socrates faciet? Num permictet ut flagitiosorum contagione adolescentia, que future rei publice semen est, corrumpatur? At ubi patrie caritas? Succuret itaque patrie Socrates filiosque illius, suos autem fratres, a pernitie liberabit. Leges fortasse conscribet, quibus lascivos viros ab adolescentum consuetudine segregabit. Sed non omnes Solones aut Lycurgi esse possumus. Paucis legum condendarum datur auctoritas; paucissimi legibus latis obtemperant. Quid ergo? Vim inferet et manu iniecta seniores a iuventute depellet? At solus Hercules monstris dicitur decertasse; ceteris periculosissima est huiusmodi violentia. Forsitan scelestos homines monebit, coripiet, obiurgabit? Ceterum perturbatus animus monentis verba contemnit et, quod deterius est, sevit in monitorem. Qua de causa ab alio pugno, ab alio calce, dum id tentaret, percussus est Socrates. Unica restat iuventuti via salutis, Socratis consuetudo. Huic ergo, Grecorum ille sapientissimus, caritate devinctus, sese miscet ubique et magna incendit adolescentum comitante caterva. Ita verus amator, utpote pastor, agnorum gregem a falsorum amantium ceu luporum voragine ac peste tutatur. Quoniam vero pares cum paribus facilime congregantur, parem se facit iunioribus puritate vite, verborum simplicitate, ludis, iocis atque facetiis. Seque ex sene puerum facit imprimis ut pueros qnandoque reddat domestica et iocunda familiaritate seniles. Ad voluptatem prona iuventus sola voluptate tenetur, rigidos effugit preceptores. Hinc noster adolescentie tutor ad patrie sue salutem, rerum suarum amministratione neglecta, iuniorum suscipit curam eosque primum iocunde consuetudinis captat suavitate. Ita illaqueatos monet, deinde paulo severius, postremo censura rigidiori castigat. Hoc pacto Phedonem adolescentulum lupanari publico prostitutum ab ea calamitate redemit fecitque philosophum. Platonem poesi deditum coegit tragedias igni tradere et studia pretiosiora capessere. Zenophontem a vulgari luxu ad sapientum traduxit sobrietatem. Eschinem et Aristippum ex pauperibus divites, Phedrum ex oratore philosophum, Alcibiadem ex ignorante doctissimum reddidit. Charmidem gravem fecit et verecundum, Theagem iustum fortemque in republica civem. Euthydemum ac Menonem a sophistarum captiunculis ad veram transtulit sapientiam. Quo factum est ut non tam iocunda quam utilis fuerit Socratis consuetudo, ac multo ardentius ab adolescentibus, ut Alcibiades ait, dilectus fuerit Socrates quam dilexerit.
Iam igitur, o convive optimi, quid amor sit, quis verus amator, queve amantis utilitas ex vestra primum, ex mea deinde disputatione feliciter comperisse videmur. Huius autem inventionis felicissime causam et magistrum, eumdem ipsum amorem, qui et compertus est, fuisse proculdubio existimate. Amore namque, ut ita dixerim, inveniendi amoris accensi, amorem quesivimus et invenimus, ut eidem inquisitionis et inventionis pariter habenda sit gratia. O miram numinis huius magnificentiam! O incomparabilem amoris benignitatem! Cetera siquidem numina vix tandem postquam diu quesiveris se parumper ostendunt. Amor etiam quesituris obcurrit. Quapropter huic multo magis quam ceteris homines se debere fatentur. Sunt autem qui divinam potentiam sepe audeant execrari, scelerum nostrorum fulminatricem. Nonnulli etiam sapientiam oderunt, nostrorum omnium exploratricem flagitiorum. Amorem vero divinum, bonorum omnium largitorem non amare non possumus. Nos autem amorem hunc adeo nobis propitium ea mente colemus, ut veneremur sapientiam et potentiam ammiremur, ut amore duce totum, ut ita loquar, Deum habeamus propitium, ac totum amoris flagrantia diligentes, toto etiam Deo amore perpetuo perfruamur.