Questa risorsa digitale è liberamente accessibile per uso personale o scientifico. Ogni uso commerciale è vietato
Tutti i materiali paratestuali della fonte cartacea non riconducibili alla responsabilità dell'autore dell'opera sono stati soppressi nella versione digitale
Livello medio: controllo a video con collazione con edizione di riferimento
I simboli di citazione e di discorso diretto presenti sulla fonte cartacea sono stati rappresentati sulla versione digitale
I trattini di sillabazione a fine riga sono stati soppressi e le parole ricomposte
Auctor commentarioli de studiis moribusque Didymi, biennium abhinc Pisis editi
libellum exiguum quem vides, Iuli, ut aliis perpaucis, sic etiam mihi permiserat exscribendum, ea
lege, ut ne publici iuris fieret: id quod hactenus a me cautum fuerat. Erat enim periculum ne
importunissimus quisque scriptorum novam arriperet lucri commoditatem; cum admodum constet,
versari inter Italos mercaturam quandam iurgiorum. Quae lues Italiae principio ex aemulatione
municipiorum, sua quorumque peculiari libertate florentium, sed armis et moderatore uno
carentium, orta est. Deinde ubi aemulatio in discordiam paullatim degeneravit, malignitas in litteris,
tamquam necessitas superingruentis servitutis, coaluit. Nunc demum, ab bisce praecipue
duodeviginti annis, ex quo Britannia tua communia humani generis iura tueri se profitetur, nos
interim nostro
utrum mores servitutis litteras depravarint, an litterae servitutem, haud facile tibi dixerim. Sed cum
Musae te raperent in Italiam, ubi adhuc ara et igne gaudent antiquo, nostrasque miserias solantur,
aliquid etiam pro nobis apud feliciores populos intercedunt; tunc nonnullos cernere potuisti earum
sacerdotes palam in assentationem, clam saepius in obscoena convicia, prostare ad cuiusque
novorum dominantium utilitatem, vel ad servorum impotentem dicacitatem verniliter provolutos. At
adulatio paucioribus grata, eoque minus fructuosa scribentibus: Mercurio benigniore reciprocantur
lucrum ac probra, et quae magis
At quod verebar, id evenit. Quidam enim de natione illa grammaticorum, quae est
obnoxia librariorum stipendiis, cum carptim Hypercalypseos, nescio quo pacto, aliquot capita
compilasset; paraphrasin vernaculam, prolixis explicationibus oneratam, vulgavit: tanta insuper
virorum nomina ingenio doctrinaque praestantium insectatus est, ut legentibus difficilius sit
stomacho temperare. Tu autem, Iuli, qui comitatem Senensium et perspectam nuper habuisti, et
gaudes meminisse, gravius feras, interpretem atque typographum occultasse sua nomina, et
tantummodo Senensium civium personam prae se ferentes, civitatem politiorihumanitate
religioneque hospitalitatis sane spectatissimam, esse calumniatos: utpote Senenses apud sese
paterentur eosdem viros lacessitum iri, quos, si adirent, honestissime amplecterentur. Quamquam in
illa paraphrasi neque paginam, neque fortasse lineam reperies, quin Insubrem
Gratia quaedam nativa sua sponte fluit ex ore populi Florentini: verba tamen, quamvis
felicioris naturae, ut in scriptis niteant, exquisitam diligentiam, atque meditationem assiduam
scriptoris desiderant. Verum nonnulli, qui in urbe Florentia et proximis civitatibus dant operam
libris, sic scribunt, ut lingua nostra potius notha, praepostera servilisque Gallicae linguae soror,
quam Romanae linguae primogenita filia, atque haeres locupletissima, suaeque originis iure libera
videatur: sive quod ritu mortalium abundantiam negligentia corrumpunt; sive quod propria,
tamquam communia cum plebe, expolire fastidiunt; aut potius quod consulere malunt lectoribus
suetis loquentiae Francogallorum; quam, magnificis quidem titulis, philosophicam atque
universalem concelebrant. At contra Bononienses, Mediolanenses, Veronenses in primis, quique
alibi ferulam Orbilianam adfectant, archaismos atque deridiculos logos, a fabulatoribus ex industria
in ludicro genere scripturae admissos, nullo discrimine sibi colligunt; persaepe etiam stribligines
quae Davo alicui, aut Syro, aut monacho lenoni in comoedis vetustissimis ex ore profluunt; ipsa
aliquando exscriptorum et typographorum errata, quae in primis maiorum editionibus irrepserunt.
Igitur non ex arbitrio usus, aut aurium consensu, neque ex analogia, neque ex fecunditate ingenii,
neque ex materiae decoro; sed ex superstitione scholastica rationem sibi sumunt atque imperium
loquendi. Sed cum res pessima factu, optimo persaepe consilio se tueatur, istas sordes verborum in
historiis atque in altioris generis oratione permiscere, exemplis atque lege sanxerunt: scilicet oportere pristinas vires et germanam speciem sermom reddere; idque assequi omnino
neminem posse, nisi in honorem revocentur innumera vocabula immerito obliterata. Nae
lingua potius miserrimam speciem decrepitae praebeat! Lepide hos homines poeta Senensis irridet:
cui versiculo plane Horatiano, Venusini tripodis oraculum addam; eo libentius, quod ex Didymi
codice peculiari novissimam lectionem sum nactus (nondum a quoquam animadversam, ne a Rich.
quidem Bentleio I; quod tamen non, hercule, miror; de aris enim et focis suis ageretur)
Sed haec quoque vitia ex ingeniis delapsis in omne genus servitutis fluxerunt. Sic, dum alteri
novitati, alteri antiquitati obligantur; vis illa genialis et, ut ita dicam, NOVA LIBERTAS,
MAIORUM LEGIBUS MODERATA eo tandem amissa est, ut turbae lectorum ne vel suspicione
quidem attingere queant, utrum Attice scripseris an more Cario:
Nonne vides, barbariem verborum irrisui fuisse Iliacis etiam temporibus? Nostris vero haud absurde
Pseudosenensis speraverat, dolum non posse ex indicio sermonis, nisi a paucissimis,
deprehendi.
Neque ego loquaculum istum animadversione mea dignum existimarem, nisi me ille, sinistra laude efferendo, eruditorum virorum (quos, ut dixi, grammaticus impudens notat) invidiae quam admodum reformido, devovisset. Invenit enim Didymus nescio in quorum monachorum bibliotheca acroama vetustum de
Hos igitur, Iuli, silentio meo non effugerim. Adde, quod Pseudosensis, ut me pluribus
certioribusque indiciis inligaret, meque adnuere suae fraudi cogeret, re et facto fidem mendacio
conciliavit; qui quidem fateatur, undecim tantummodo Hypercalypseos capitum
potestatem sibi factam fuisse; quocirca haud satis exploratas habere singulas ἀλληγορίας: verum, a me
uno obtineri posse. Mihi itaque maturandum videtur, ut Hypercalypsis prodeat, tum Hebraicae
latinitati suae restituta; tum nuda atque integra, minimeque noxia obiurgationibus commenticiis.
Etsi vereor, ne idem ille, qui meae libellum fidei commiserat, dissensum profiteatur: tamen si quae
venit ex necessitate, non aequa modo, sed veliustissima est excusatio: praesertim cum id quod alii
quaestus causa egerunt; nos invidiae detestandae gratia, destruere conemur. At exemplarium non
amplius quam CIV proelo tradidi: hac scilicet mente, ut sincera haec editio, abrepticiae versionis
inverecundiam magis arguere, quam auctoritatem aliquam ambagibus Didymi tribuere
videatur.
Molestiam equidem magnam, mi Iuli, ac minime profuturam arbitrator suscipere illum, qui Hypercalypseos rationem reddere professurus sit. Etsi, et suas inesse cuique vocabulo significationes, easque intelligentibus pulcherrime patefieri, multi fuerint qui prorsus arbitrarentur: quaedam etiam exquisita anecdota, ut aiunt, coniectura colligi posse pollicerentur: alii non item; quinimo existimabunt aut scurram, aut aegrotum, aut furentem, et quovis modo inficetum hominem, iocularia fudisse. Mihi tamen de hoc tantum liquet; rationem scripturae huius, omnibus numeris, suo consentire consilio: quod quale sit, fortasse aliquis probabiliter dixerit; prudenter, nemo. Me non pudet dicere non intelligere: id non fateor solum, sed et patior facilius quam abuti opportunitate hariolandi; et, aut falli et fallere; aut, si quid scriptor consulto ambagibus inumbraverit, parum caute ac minus honeste retegere; aut cum vate desipiente desipere. Interdum enim, num vaferrimus mortalium sit Didymus; interdum, num amentissimus, dubito. Marcus Iovianus Rainerus Marci F. municeps gentilisque meus, cui, dum sub Rege Vindelicorum stipendia merebatur, aliqua cum Didymo familiaritas intercesserat, enodationem Hypercalypseos, rogatu meo, ab eo flagitavit: sphingis responsum adepti sumus. En, Iuli, infra scriptum exemplum epistolae.
Didymo quondam antiquo accidit, ut cum historiae cuidam, tamquam vanae, repugnaret, ipsius proferretur liber qui eam continebat: quod et mihi hodie. at illi, quod plurima scripserat: mihi, quod fere nihil. quando et innumerabilia, et perpaucissima sint aeque eodem fato obliviosa. potissimum homini qui ab ineunte virili aetate nil amplius scribendum, nil legendum decrevit. tunc, nescio quo anno saeculi, iuxta castra Iulia ad Morinos, omnes schedas meas centurioni familiari tuo dono dedi atque arbitratu. Hypercalypsin (nomen auribus meis plane novum) dictavisse non memini. accepi a Iacobo Annonio sacerdote innocentissimo, optimo viro, me in adolescentia vigilem et valentem et siccum (sum enim abstemius) vidisse portenta: mox per triduum scriptitasse. haec quoque non memini. sed tunc forte libellum sibyllinum scripsisse, haud inficiar: non memini: neque legere aveo; neque, ut expostulas, enarrare sciam, neque velim. quinetiam de suscipienda editione, ad Apollinem Didymoeum ire iubeo. Veritas, si modo ulla in enigmatibus inest, latet quasi semen quod sine offensione praesentium, sine fraude posterum floreat, vi temporis: contra, si res ludicra est, aetas eadem et nugas, et auctores, coniectoresque ridebit. Verum, et mortalem vaticinari, et quae scripserat plane oblivisci: neutrum credibile tibi fuerit: ipse id satis habeo, multa saepe fuisse et vera et incredibilia. Quid? Nonne fuit Didymo coeco Iuliani lethum divinitus patefactum? — Plura rescripsi praeter consuetudinem meam: sed hisce litteris, tamquam edicto monere libuit, ne quis homini propediem morituro quietem irrumpat. Aveto. scrip. Ufenae ad Ulrici Hutteni sepulcrum.
Sed cum suo cuique vel Genio vel Fato, verum etiam libidine sit utendum, difficile factu
erit, quin aliquis exemplum Pseudosenensis libentius imitetur quam nostrum. Quis enim de se
confidentius non sentit? Quis ergo non sibi dictum putet versum Euripidis:
quem, me invito, in libri titulo circumscriptum effigiem Didymi vides? Vel quis singula Prophetae
minimi oracula ingenio proprio illustrata, ut singula testimonia posteritati non commendabit? Neque
ego abnuerim, alios scire posse, quae ipse nescio: at illis prorsus assentior, qui stultam scientiam
quae sapientia caruerit existimant:
Igitur, nisi religio mihi esset quidquam de autographo mutare in locum inscriptionis a Graeco
Tragico sumptae, sententiam Latini Comici sapientissimam surrogarem:
Fortasse hoc quaesito eiusdem litterae concursu Comicus carpit Euripidem, Sophoclem, aliosque
gravissimos poetarum, quibus interdum haec verborum schemata in deliciis erant: ut illud
Ennianum
His antiqui rhetores patrocinantur; haec recentiores mirantur; haec quis ausit dicere repudianda?
tantummodo a doctissimis viris verecunde petere ausim, ut verba Comici vetusti amplectantur; nec
sententiam aspernentur; scilicet: — Quisquis garrule promit omnia vel quae optima didicit,
stultissime res suas gerit. Caveant praesertim Hypercalypseos interpretes, ne adimpleatur in iis
verbum Prophetae minimi: Ignorantiam asinorum potiorem esse stultitia
doctorum.
Atqui non sum inscius (tametsi venalia atque invidiosa commenta defuerint) rem mihi
asperrimam fore cum illis, quibus satius est probro affici, quam omnino non nominari; qui quidem
non in alterius, sed in sui offensionem aenigmata excipient: quorum hominum tria genera novi.
Unum genus est eorum qui aliquantula bona fama non carent, at augendae impatientia miserrimae
anguntur: insidias quotidie pavent; hostes undique venire cernunt; quidquid anili suspicione
perviderint, pro comperto habent; queruntur sese insontes ac de re litteraria optime meritos,
calumniis peti; ad Maecenatem confugiunt; cognitionem ab Augusto institutam de famosis libellis
recolendam reposcunt; principis severitatem sollicitant; auxilia ephemeridum sibi adiungunt, et ad
aequitatem humani generis provocant: scilicet orbi terrarum maximum fore ex detrimento rei
litterariae periculum. Alterum genus est eorum quibus, cum neutram famam assequi possent,
quietem alienam movere magna merces videtur: belli caussas anquirunt, arripiunt; nec spes ulla
victoriae; at pacem metuunt: non tam sibi prodesse quam aliis obesse malunt. Tertium genus est
eorum quibus famosa sunt nomina, pudor attritus; nobilitari se audacia ac dedecore student; neque
suamet ipsi probra reticere vel dicere quidquam pensi habent, dummodo aliquo pacto innotescant.
Nam ut mortales qui a libidine laudis exagitantur, praeclara saepe, tamenetsi vana luctuosaque
humano generi, facinora moliuntur, ubi opes, fortuna atque ingenii vis adsint; sic alii qui his rebus
omnibus indigent, eademque ebrietate tument, nil adeo ridiculum, nil abiectum, nil foedum
excogitare possunt, quod statim non experiantur. Itaque doctissimus, et interdum (pace tua dixerim)
elegantissimus poetarum finxit laudem more Bacchantis quatientem thyrsum:
Igitur ex cathedra clamitabunt, Hypercalypsin temere atque maligne in trivia iactam
fuisse quasi semen rixarum: quas nihilominus alacri mente amplectentur. Tum me cavillari; causari;
in ius rapere; consistere litem; lege privata me interrogare; eversorem dicere rei litterariae, hostem
patriae; principis perduellionem me iudicandum: denique editorem aeque ut Hypercalypseos
scriptorem capite damnandos; typographum ac librarios magna pecunia multandos; lectores igni et
aqua prohibendos. At si praetor de accusatione cognosceret, lex illa Iustiniani Imp. sanctissima: Si quis agens intentione sua plus complexus fuerit quam ad eum pertineat, satis
praesidii mihi esset. Sed discrimen erit,
a quo iras et verba viri doctissimi mutuantur. Irarum telis, ex conscientia innocentiae, satis viriliter
obviam eam: verba tamen (postquam perlegi Eunuchomachiae dialogum) magnae mihi formidini
sunt. Itaque si quid erraverim, inire poenitentiam non recuso; praelia deprecor: obnoxium me
praebeo; et pacem, aut saltem inducias, oblatis vectigalibus, opto:
Quod si illi paci, vel gloriosae, turpissimas rixas praetulerint; ego malim mutus condemnari, quam
loquaciter triumphare. Chrysippus ille, quem Cicero vaferrimum, versutissimum, callidissimum
Stoicorum, appellat, cum nequiret frangere captiosos academiae soritas , aliud argumentum
dialecticum excogitavit quod vocabat
Neque ego intercedam pro Didymo, quem tantae suavitatis hominem novi, ut ne hostibus quidem suis gaudia iniquae ultionis invideat: praeterea rerum humanarum adeo incuriosum, ut nesciret qua tempestate, vel qua de re, vel quorum populorum armis, bella aetatis nostrae perpetua agerentur; neque Regum nomina nosceret; neque cuius sub ditione provinciae Europaeae essent: neque horologio aut kalendario uteretur: horas, dies, menses, saeculi annos non numerabat. Videant quoque viri eruditi, ne defunctum hominem adoriantur: nam post litteras illas quas M. I. Rainero Didymus scripsit, mortuus an vivus, quidve eo factum sit, adhuc quaero.
Ceterum, ne plura de Didymo ex me sciteris, reperies ad calcem libelli commentariolum
olim Italice editum quem initio epistolae memoravi t. Addam esse penes me codices autographos
duo, quorum alter est inscriptus: Q. F. F. S. NEMINIVE. FRAUDI. SCRIPTURAS. QUASQUE. ANTIQUITUS. SIVE.
ANTIQUO. SERMONE. VEL. CHARTIS. TRIBUS. SCRIPTAS. PROFERUNTO. SUMTUOSE.
EDUNTO. OPTUMATI. SIVE. DEXTERO. SIVE. SINISTRO. QUOIQUE. DECORAE.
GRATAEVE. SINT. DICANTO. PRAEFATIONE. MAXUME. LATINA. MINUME.
LACONICA. MAGNIFACIUNTO. IN QUA. PLERA. TAMENETSI. NEQUE. HILUM.
ATTINENT. DISSERUNTO. GRAECORUM. ROMANORUMQ. CARMINA. SINGULA. BINA.
TRINA. PLERA. EX. SANCTUARIO. INDICUM RECITANTO. VARIA. INAUDITA.
LECTIONE. RENOVATA ITEMQ. ALIQUOT. LINGUARUM. OMNIUM. VOCABULA. EX
THESAURIS SANCTIO OLLIS. QUI. HUIUSCE. LEGIS. ERGO. SEMEL. PARUERINT GRADUS. PRIMUS.
ADSCENSUS. AD. CATHEDRAM. ESTO. OLLOS. QUI. ITERUM. MAGISTROS. HABENTO.
QUOS. TERTIO HANY. APPELLANTO. SI. QUIS. SECUS. FAXIT. SPORTULAE
MINUUNTOR. CRIMEN. VIOLATAE. REI. LITTERARIAE. ESTOlibri memoriales quinque, de vita sua; quos
Didymus stilo Graeco–Alexandrino, nescio qua mente, serio tamen, perscripsit; et aliquando
edere, versione sive latina sive italica adiecta, in animo mihi est: alter, qui a scriptore commentarioli
appellatur:
at edendum non arbitror. Interdum satis urbane iocari Didymum in itinerario video; aliquando haud
inscite nugari; saepius tamen discinctum ludere et pueriliter ineptire: qui etiam testetur vidisse se in
abditas partes aedium academiae cuiusdam, legem in pila ahenea maioribus incisam litteris; sic:
Atque ego, quamquam hoc editoris pensum, instantibus fatis, invitissimo mihi obtigit; nihilominus conatus sum exsequi non nisi rite: scilicet, non ex lege fortasse a Didymo ficta, verum ex perpetuo Eruditorum consensu, qui, ut lex, valet: non enim tam nescire, quam insolenter capessere litteras pro dedecore habent. Itaque, ne communia philologiae iura videar migrare, scripsi ad te, Iuli Rich. Wortbi, epistolam; latinam, fortasse parum; verbosam, satis: in qua ne ratio ulla editionis Hypercalypseos te aliosve lateret, multa et varia complexus sum. En quoque libellum haud invenustis typis exscriptum, iisdemque illis exornatum figuris in manuscripto delineatis: bas praeterea curas adhibui, ut tibi omnium amantissimo elegantiarum, atque bibliothecis amicorum munusculum typographicum concinnarem. Vale. Scrib. Pisis. Kalend. Quinct. MDCCCXV.
1. Visio Didymi clerici super Hieromomum monachum.
2. Et factum est ut Hieromomus nondum diaconus scriberet diaria in adyto templi de rege, grege, lege et prophetis: Et spiritus eius obediebat pecuniae.
3. Gaudebat quoque funeribus et exsequiis villicorum: Et cum orphani et viduae non haberent cereum propter sepulturam consanguineorum, Hieromomus minabatur eis verbum Domini:
4. Vae villici! quomodo receditis ab oratione sanctorum? Ferte vinum, et triticum, et obolos eleemosynae ne sacerdos contaminetur in luctu: Nisi sacerdos et clericus precati fuerint pro defunctis vestris, diabolus devorabit eos in gehenna ignis.
5. Et ego Didymus recordatus sum verbum Dei: Vae vobis, scribae et pharisaeihypocritae: quia comeditis domos viduarum orationes longas orantes.
6. Propterea recessi a via Hieromomi: et tantummodo scribebam diaria cum eo.
1. Et factum est ut in undevigesimo anno, in sexto mense, in tertia mensis a baptismate meo, in die dominica, hora prima ante vesperas, contremeret arbor, et vidi visionem:
2. In terram transmigrationis Haramheorum, secus flumen civitatis Firzah, in agro qui dicitur Ptomotaphion: quod viri Haramhei interpretantur, sepulcretum quadrupedum.
3. Ego natus ad collem cyparissorum , loquar omnia quae vidi in visione et quae audivi in praesepia.
4. Qui audit, inquirat: et qui non habet oculos, quiescat in verba mea.
5. Et cum discumberem subter ficum, inhians labiis meis, si forte ventus qui agitabat ficum demitteret fructus in os meum: silentium stetit circum animam meam, et calor laxaverat mihi nervos et artus: erat enim mensis ficorum.
6. Et aures meae audiverunt tonitrua in somnio: et ictus quasi grandinis percutiebant mihi nasum.
7. Ego autem expergefactus prae dolore nasi aperui oculos, et terror invasit in ossa mea: arbor enim concutiebatur veluti per procellam, et coelum erat sine procella.
8. Et ficus acerbiores percutiebant mihi nasum: et lac eorum manabat amarius felle et absynthio: ficus autem maturiores pendebant ramis.
9. Cogitans cogitavi quod diabolus sederet in arbore, ut scriptum est per poetas in carminibus gentium et in libris metamorphoseon.
10. Et cum surrexissem vidi virum iuvenem militarem cum acinace et galea et crista, habentem manu sinistra cornu venatoris: dextera autem concutiebat truncum magnum ficus.
11. Et dixi: Apage Satan: et pedes mei currebant procul ab arbore, currebant veluti super renes equorum.
12. Tunc Sonitus terroris conversus paullatim in vocem hominis, clamavit: Sta: Ego autem cecidiin faciem meam et audivi vocem clamantis: Sta super pedes tuos et loquar tecum. Ego interim cum surrexissem currebam procul a voce.
13. Iterum vox appellans me nomine meo, et nomine patris mei, et nomine atavi mei, prosequebatur me: vir militaris currebat calceatus ocreis, et calcaribus ferreis: et sonus acinacis in vagina ferrea currentis super silices implevit frigore suras meas dum ingrederer praesepe bubulci contubernalis mei ad fugiendum terrorem inferni.
14. Et ecce ante oculos meos sedens super manipulum foeni cum calatho in manibus anicula quaedam quae vocabatur Margarita.
15. Vir autem militaris stans ad ianuam praesepis clangebat corno clangore turmarum in die proelii.
1. Signum quod factum est Didymo clerico ab anicula Margarita cum vir militaris clangore cornu arceret omnes animas puerorum lascivorum et filiarum agri a ianua praesepis.
2. Boves bubulci, cum tuba sonaret, timuerunt lanium et ploraverunt multo mugitu: Vis taurorum percutiebat cornibus praesepe, et virga generationis eorum extendebatur in ira: Agni lactentes currebant ad matres, et matres et agni stipabant ad invicem sese prae pavore: Et equi aratoris hinnitu inhiabant pugnam: Et sues grunnientes cursabant undique perterriti per praesepe: Canis autem pastoris longo eiulatu dixit omen triste. At anicula Margarita orabat sine pavore mentis ad Dominum.
3. Et cum viderem fortitudinem et fidem aniculae amplexus sum eam: et plorans velut infans clamavi Aa Aa.
4. Et cum tertio aperuissem os meum ad clamandum Aa, anicula illa posuit in gutture meo dulcedinem ficus quem unum habebat in calatho.
5. Et comedi ficum: et factus est in ore meo, sicut mel, dulcis.
6. Illa autem porrexit ante me calathum vacuum. Et vir militaris dixit ad me: Si plantaveris vineam et fructetum venter tuus quiescet, et cogitationes tuae sanabuntur.
7. Fac ut calathus iste quem ego do tibi impleatur sudore et labore tuo' in nomine Dei.
8. Quid enim resupinus expectas ventum et procellam ut deiiciant fructus in os tuum? somnus et mors deprehendent animam tuam.
1. Posthaec exorsus est iterum clangor cornu viri militaris, et audivi vocem illius: stabat enim ad ostium praesepis.
2. Verumtamen melior est somnus quam fraus: melior est mors vitae quam malum nomen et ignominia: optimum autem manducare panem opera manuum tuarum et vigilare in labore bono.
3. Expergiscere, Didyme, expergiscere: convertere oculos ad lumina coeli, et ad Dominum qui creavit coelum et terram, et hominem ut desiderio coeli operaretur terram.
4. Scriptum est: Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas ut dormias: et veniet ad te quasi viator egestas, et vituperium quasi vir armatus.
5. Et ecce tu captas viaticum insipientiae et desidiae et scandali: scribis enim ephemeridas adversus fratres tuos quaerens lucrum in adulatione et calumnia.
6. Tu es clericus: quid ergo diaria cum clericis? Doce parvulos orationem quam didicisti in tabernaculo sancto: lege tibi et agricolis parabolas veritatis:
7. Quia Deus diligit parvulos 6 et pusillos et pauperes: reddet ergo tibi bonum secundum caritatem tuam erga eos.
8. Evangeliza pauperibus orationem dominicalem: ut petant in quiete mentis et in sudore frontis panem quotidianum:
9. Ut in patientia cordis discant dimittere debitum debitoribus praedivitibus qui non reddunt operario mercedem:
10. Ut, cum leges, greges, reges filiorum Adam evertentur, subvertentur, revertentur super faciem terrae, agricolae et operarii adorantes clament: Fiat voluntas Dei sicut in coelo et in terra.
11. Sic pro labore iusto habebis panem et pacem in domo cordis tui.
12. Cave praesertim ne scribas diaria: melior est somnus quam fraus: melior est mors vitae quam malum nomen et ignominia.
13. Memoria scriptorum omnium ephemeridum in compositione adsentationis et obiurgationis fiet opus sterquilinii.
1. Onus Hieromomi.
2. Et vox viri militaris increpabat ultro: Homo homo de colle cyparissorum, fili Raphael filii Seraphim, scio opera tua, et adsentationem ad captandos improbos, et iurgia tua in prophetas, et insidias in animam meam2: tu es vivus et mortuus.
3. Sed quia odisti opera Hieromomi adversus viduas, remitto tibi peccata.
4. Revertere a via tua pessima: leges enim cum coecis, et scribes cum sycophanta: et tempus irae prope est.
5. Hieromomus fiet monachus et sacerdos in urbe transmigrationis Gallorum Senonum ad Austrum Alpis Penninae.
6. Et accinctus diploide impudentiae, docebit pueros doctrinas quas ne ipse quidem didicerat.
7. Et fiet apostata: ut confiteantur omnes quod scriptum est per sapientem: Homo apostata, vir inutilis; graditur ore perverso; annuit oculis; terit pede; digito loquitur; pravo corde machinatur malum; omni tempore iurgia seminat: huic extemplo venit perditio sua.
8. Ideo Hieromomus scribet diaria ad iniiciendum ignem inter stipulas civitatis quam manus Dei liberavit ab eversione et perditione licentiae.
9. Et replebitur maledictione populi sui: et sumens malitiam suam et atramentarium et baculum viatoris exulabit per gentes alienas, donec veniet in terra fertili, ubi sedet Babylo minima, ad populum epulantem, de quo vaticinatus est Iacob:
10. Asinus fortis accubans inter terminos: vidit requiem quod esset bona, et terra quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est serviens tributis.
11. Ibi coluber devorans infantem interfectus est a malo cydonio agricolae: et malum cydonium conterritum a lilio: lilium autem avulsum ab induperatore monacho cuius filii et abnepotes tenebant terram illam sub tributo per satrapas:
12. Mox Deus dominus exercituum dedit Viraginem principem populi: sicarii, publicani, et lenones moechati sunt eam, et facta est meretrix.
13. Et Vultur prae se ferens vexillum Aquilae venit et dixit pullo suo: Ego dominus: tu autem princeps populi huius; et dabo tibi alas Leonis; et cornu unum Tauri bellicosi; et Piscatoris litora: verumtamen tu contemne prophetas, quia ego multitudine stultorum sapientiam prophetarum obruam.
14. Principio Deus induit fortitudine ensem pulli; et mentem eius iustitia; et cor eius misericordia: et pulchritudo et castitas osculatae sunt in thalamo suo: et vidit virgines et matronas versantes rosas in lectulo filiorum suorum.
15. Deinde res nimis prosperae et adulatores, et Synagoga Doctorum, et Senatus Parasitarum inflaverunt animam suam, et in ebrietate gloriae suae reiecit prophetam; vocavitque Synagogam Doctorum, et Senatum Parasitarum, et dixit ad eos verba Baruch:
16. Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus, et facite manna, et veneramini Nabuchodonosor trium Babylonum, et me Baltassar filium eius: magnificate bellipotentem:
17. Ut omnes populi sileant sub umbra Nabuchodonosor: vos autem cantabitis eum sub umbra mea, ut serviatis mihi et servis meis multis diebus, et inveniatis gratiam in conspectu meo semper.
18. Et dedit Hieromomo grabatum et ferulam, et constituit eum paedagogum Chaldaeum epheborum atrii regis.
1. Onus Hieromomi.
2. Dixit spiritus Dei vivi: Necesse est ut veniant scandala.
3. Tradidit ergo Satanae scribas et paedagogos et anus poetrias libidinosas ut scandalizent.
4. Haec dixit vir militaris ad me: Gallus homo i satiabitur fructibus terrae pinguis, et vociferabitur:
5. Obliviscimini linguae patrum vestrorum quia profert inania: loquimini linguam meam quae habet verba sapientiae, et cantat mirabiliter in orchestra.
6. Tunc et Hieromomus bibet vinum in convivio Eden satrapae, et una cum Gallo vociferabitur: Expuam fel e iecore meo super facies filiorum populi ad sanandos oculos eorum, quia prophetae excoecaverunt civitatem.
7. Cives autem boni dicent Hieromomo: Extendis linguam tuam quasi arcum mendacii et non veritatis:
8. Comede et bibe in paupertate tua sub rege prodigo, et superpone digitum ori tuo : ne lictores equestres adducant te in castrum civitatis paludosae usque ad mortem.
9. Sed aures Hieromomi non erunt audientes verbo patientiae: et iterum subsannabit prophetas iustos terrae pinguis, ubi sedet Babylo minima.
10. Cives autem dicent iterum: Hieromome presbyter; exue vestes amatorias iuvenum, et indue te indumento nigro levitico:
11. Abiura sacrilegium adulterium et simoniam: mitte calamum sycophantae: tolle librum psalmorum, et cum sacerdotibus et populo dic canticum in templo Dei ad exoptandam pacem urbis , libertatem civium, et gloriam principis:
12. Noli, tu sacerdos, magnificare clades triumphales: minus enim a Domino Deo petimus regem bellipotentem; magis vero sapientipotentem:
13. Scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum 6.
1. Onus Hieromomi.
2. Audi, Didyme, quia cives boni facient tertio verba patientiae Hieromomo: filiusque Vulturis praetendet alas suas super eum.
3. Apostata autem obduratur in praevaricatione; nec habebit ultra medicinam: et cum tertio non audiet, et Vultur repulsus fuerit in nido ignominiae, onus ultionis corruet adversus eum.
4. Lictores equestres ligabunt manus eius in pollicibus ferreis, et circumdabunt eum vinculis.
5. Bibliopolae pro redemtione nummorum quos dederant ei ut scriberet cum atramento sycophantae ad liniendam libidinem improborum, venundabunt verromercatoribus papyrophylacium Hieromomi.
6. Lectores ephemeridum execrabuntur eum in amaritudine quia crediderunt mendacio, et persecuti sunt veritatem.
7. Ille recordatus dierum felicitatis suae, petet auxilium; et participes quoque sui recedent ab eo.
8. Phlyrias histrio, filius Benach; et Ghoes poeta, filius Horos; et Psoriona ludimagister, filius Pbthoniae; et Agyrtes bibliopola, filius Bethon:
9. Et alia genimina Mammonae quorum frons est attrita et cor non est carneum:
10. Qui dictabant diaria Hieromomo, et instaurabant eum testem fornicationis calumniae in prophetas vivos, et in reges mortuos:
11. Et prandebant cum illo agnum pinguem de grege, et vitulos Vaccae Pastoris boni:
12. Dicebantque Hieromomo: Affer vinum et bibemus: Et in crapula et ebrietate amplectebantur invicem clamantes: Pax: et non erat pax.
13. Tu ergo despice eos: neve convivia illorum adeas: quia manducant panem pollutum.
14. Neque sermones illorum audies: quia falsiloqui, et subversores, et irritatores sunt, et spiritus oris eorum multiplex.
15. Neque protuleris eloquium coram eis: quia increduli, invidi, delatores, et exasperantes.
16. Quam ob rem, illis audientibus, pone signaculum labiis tuis: praestolator intellectus sui venundabit veritatem, et mercenarius animae suae tradet animam fratris sui.
17. Iidem ergo omnes exprobrantes calamitatem Hieromomo, apponent peccata sua super eum.
18. Unusquisque autem in abscondito cordis sui obdurabit cogitationes suas in impietate.
19. Diu silet enim conscientia in praecordiis impiorum: conscientia impiorum leo dormiens.
20. Scriptum est: Iniquitas surrexit in virga crudelitatis: sed crudelitas, sero quamvis, sibi flagellum.
21. Ideo dum lictores equestres adducent Hieromomum in castrum civitatis paludosae usque ad mortem:
22. Ghoes, et Psoriona, et Phlyrias, et Agyrtes filius Bethon prosequentur eum iacentem in compedibus super plaustrum, et canent tuba: Io.
23. Et fricabunt faciem eius urtica ut discat erubescere.
24. Tria tantum; Ara, Aratrum, et Arbor patibuli, filiis Adam opus sunt: unus vero inverecundis hominibus paedagogus optimus; Carnifex.
1. Gladius quem vidit Didymus clericus.
2. Silentium circumstetit et tenebrae factae sunt in praesepia: vesperascebat enim dies.
3. Et audivi vocem dicentem: Sume calathum et accede. Et sumsi calatbum et dixi: Ubi es?
4. Et vir militaris evaginavit acinacem clamans: Sequere lumen fortitudinis.
5. Et vidi acinacem coruscantem nudum: et cecidi ad pedes eius tamquam mortuus.
6. Et apprehendit me in cincinno tonsurae meae: et adduxit me ad flumen urbis Firzah in aggere quirespiciebat ad aquilonem, ubi est sepulcretum quadrupedum.
7. Minae turbinis possidebant terram: et stellae retraxerant lumen: nox solitaria gradiebatur in circuitu sepulcreti: et in cursu aquarum tonitrua.
8. Gladius autem viri militaris, in aspectu aeris candentis, frangebat noctem.
9. Et ex utraque parte chalybis, velut stellae magnitudinis minimae, praefulgebant literae duodecim:
10. Ex parte una, literae sex: EST EST: ex parte altera, literae sex: NON NON.
1. Verbum super anum poetriam.
2. Et ecce similitudo mulieris nudae, annorum sexaginta: quae, quasi vulpis sitiens praedam per solitudinem, explorabat undique penetralia fovearum quadrupedum; et sub lumine aeris tenebrescentis veniebat,
3. Distorquens oculos, intuitu procaci, dentibus fractis, mammis attritis, femore foedo proluvie, ventre praegrandi, cruribus valgis:
4. In capite eius calvitium: et nesciebat consistere pedibus.
5. Et habebat manu sinistra calamum.
6. Et effodiebat morticina quadrupedum: congregabatque putredines conglutinans eas in ore suo.
7. Et expuebat conglutinatum: et coagulatum est in atramento scriptoris.
8. Post haec quatiens colubrum rubrum immanem, percutiebat manu dextera nates suas magno cachinno; 9. Et continuo oculi mulieris sexagenariae insaniebant libidine.
10. Et inhorruerunt pili carnis meae.
1. Mors Hieromomi.
2. Et ecce eunuchus quidam, ludimagister, nomine Philippus: homo spurius de terra transmigrationis Haramheorum.
3. Gradiens incessu anseris: et conspicilli equitabant nasum eius: erat enim varus et lippus.
4. Tenebatque ligonem vespillonis: et semitae eius erant involutae ambiguitate et caligine: quem cum conspexisset lamia clamavit currens obviam ei:
5. Ecce coagulavi secundum praeceptum Psorionae atramentum calamo suo et fratrum suorum.
6. Opus perfeci: veni et inebriemur amplexibus donec illucescat dies.
7. Eunuchus respondens ait: Anna soror Calamoboa, Hieromomus cinaedus tuus mortuus est nudiustertius in vinculis et blasphemia.
8. Phlyrias et Ghoes, et Psoriona filius Phthoniae, et Agyrtes filius Bethon, moechi tui, venient ad sepeliendum eum in Ptomotaphio: iidem enim exhumaverunt corpus eius de loco sancto ubi Synagoga Doctorum sepeliverant eum.
9. Et ecce hic ego fossor sepulturae rursum.
10. Et cum audivisset haec verba, poetria pererrabat ad similitudinem canis foetae lustrans tenebras et sepulcra:
11. Et eiulabat valde dicens: Venena latentia in putredine, et morticina pestifera:
12. Date mihi virus ad occidendos in convivio Ghoes, et Psorionam et Phlyriam, et omnes Apostolos eorum Iscariotes Hieromomi mei:
13. Stillate atramentum et scribam alphabeto flammeo maledictionem aeternam: optimates enim urbis crediderunt mihi:
14. Et sicut acuebam calumnias adversus maritos meos: et excoecavi Iustitiam calamo, et aperui aures suas lacrymis meis: Et e sacramento germinavit condemnatio mnocentium:
15. Sic scribam in libro imprecationem et iuramentum et vae ad perdendos etiam nocentes:
16. Quoniam participes et proditores cinaedi mei vivi, persecutores etiam facti sunt mortuo.
17. Et bacchabor in Synagoga Doctorum, et in templo, et in emporio populi nuda:
18. Conspicite me populi omnes quia etiam vestimenta mea tandem abominantur me.
19. Cognoscite immunditiam meam quam texi indumento virginis:
20. Numerate super frontem femoris mei oscula Phlyriae, et Agyrtes, et Ghoes, et Psorionae inquilini domus meae.
21. Confitebor omnia facinora mea et fornicationes, et calumnias, et infanticidia; quoniam adulteri mei, adiutores mei hypocritae, exultant in amaritudine luctus mei: et sepulcrum Hieromomi erutum est manibus eorum.
22. Corripite ergo me fune et igne et forcipe dummodo excrucientur adulteri mei mecum: et dulcificabo amaritudinem meam opprobrio adulterorum meorum, et consolabor in inferno.
1. Post haec mulier sexagenaria tinxit calamum atramento conglutinato in ore suo.
2. Et scripsit super convexum femoris sui multitudinem adulterorum suorum, numero arabico: nomina autem eorum litera Haramhea:
3. Et numerus et nomen convertebantur in ulcus: et nares meae abominatae sunt foetorem.
4. Et dum lamia illa eiularet, vidi lacertum viridem contorquentem sese ex ore suo: habebat enim lacertum pro lingua.
5. Et ex ore lacerti spicula mille: et in omni spiculo sulphur, et virus, et sanguis.
6. Eunuchus interea Philippus effodiebat foveam ligone.
7. Sedens autem fessus super aggerem glebae foveae deposuit ligonem in femore suo: et conserens manus suas, et emittens vocem tintinnabuli obtusi, dixit mulieri:
8. Audi, Anna Calamoboa: Synagoga Doctorum ne scandalizarent plebem et ecclesiam sepelierunt corpus Hieromomi in circuitu dormitionis fidelium:
9. Pavor autem viatoris vespertini obtulit hesterna nocte oculo suo similitudinem Hieromomi egredientis e tumulo, evertentis cruces defunctorum in pace.
10. Et simulacra eorum in aspectu legionis columbarum timentium accipitrem orabant
gementes ad Deum: Inimicus animae nostrae exterrens ossa pacifica.
11. Audi Anna, et parce mihi; quia conturbatio super conturbationem, et auditus super auditum i: etenim inhabitantes apud locum religionis audivere vocem Hieromomi:
12. Clamabat enim ab inferis: Fili Horos, fili Bethon, fili Phthoniae, fili Benach: et vos omnes qui tractabatis consilium mecum:
13. Ad quid dereliquistis solum in proelio?
14. Eia depellite prophetas de nido vitae; umbra mea autem evertet reliquias eorum, et ossa eorum ludibria aquilonis:
15. Ne viventes in posterum commemorent virtutes eorum super tumulos, et lugeant eos.
16. Cives igitur qui audiverunt haec, reaedificaverunt hodie oriente sole sepulcra fidelium: et instauraverunt cruces super ea, et maledixerunt Hieromomo.
17. Postea irruerunt adversus Ghoes et poetas; et adversus Phlyrias et scurras; et adversus Psorionam et ludimagistros; et adversus Agyrtem et bibliopolas, et genus omne scriptorum ephemeridum.
18. Et adversus Synagogam Doctorum.
19. Et etiam adversus me, quamvis custodiam vocemin faucibus meis, ne obstruantur in convivio Eden principis Parasitarum: quia esurio.
20. Neque calamum tinxi in atramentario, neque chirographum dedi typographo: quia paveo.
21. Verbum meum invisibile iactum in praecordia aurium irrisoris divitis: et cum germinaverit zizania de semine meo in ore alieno, ego dicam: Non novi.
22. Ego ergo recogitans consilium, dixi in concilio adulteris tuis: effodiamus cito corpus Hieromomi; sepeliemus illud in Ptomotaphio.
23. Futurum est enim ut locus sanctus sit in aeternum acies pugnae inter umbram Hieromomi et umbras fidelium.
24. Sicut dictum est per poetam: Curae non ipsa in morte
relinquunt.
25. Nam ubi rursus Hieromomus vocaverit vos ab inferis, revelans opera vestra, furor populi et lapides corruent m nos omnes.
1. Funus Hieromomi.
2. Et vir militaris dixit ad me: Convertere Didyme ad plagam orientis, et vide: Et continuo facta est lux lurida in circuitu aeris.
3. Et vidi et ecce ibi sexcenta millia alarum vespertilionum micantia sulphure accenso, et supernatantia per fluenta fluminis.
4. Et supervecta alis properabat ad nos cymba nuda velis et remis.
5. Et in cymba similitudines virorum sex, et feretrum.
6. Et cum adpropinquassent ligaverunt cymbam ad truncum arbuti in aggere.
7. Et primus egressus de cymba homo pusillus qui vescebatur spongiis et glycyrrhiza: hic Agyrtes filius Bethon.
8. Habebatque super humerum corbem voluminum, et in manibus cymbalum: et festinabat clamans loquaciter:
9. Ecce aromata mea, aere alieno magni parta ad comburenda ossa Hieromomi.
10. Secundum autem egredientem de cymba vidi hominem loquaciorem, capite tecto caliendro de pelle simiae; et larva personae in manibus eius; et alebatur cicadis: hic Phlyrias filius Benach.
11. Tertius veniens oculis et lacertis excoriatis, manducans apes et expuens aculeos in os hominum concinnabat verba achaica, et in labiis eius murmur loiolitae; et in manibus eius radices verborum: bic Psoriona filius Phthoniae.
12. Et vidi in fronte huius scriptos' cum fuco auripigmenti numeros arabicos undecim 19876543210.
13. Et cum adpropinquaret ad fulgorem gladii viri militaris, ecce numeri decem priores
facti evanidi: numerus autem postremus
14. Quartus autem egrediens intuitu tristi, manducans limaces et expuens salivam clamabat: Colligite argentum meum: Et commixta salivae exibant cornua limacis: hic Ghoes filius Horos.
15. Et posuit super aggerem vasum plenum papyris carminum: et cum spiritus venti rapuisset carmina et obtulisset illa omnia ante oculos meos:
16. Ego Didymus legens vidi: PRO LEGE, IN LEGEM: PRO REGE, IN REGEM: PRO GREGE, IN GREGEM.
17. Interea ille canebat carmina cum tumultu: et discordia personabat in cantico lirae suae:
18. Cumque dixisset carmen, circumspectans undique insidias'et aemulos, praetendebat palmam dexterae suae ad eleemosynam, veluti caecus in vestibulo templi.
19. Sequebatur eos quattuor pygmaeus quidam anagnostes: et frons eius velut tabula et caries; vescebatur enim tineis librorum; clamabatque voce ranarum: Miserere:
20. Et cum homo quartus proximus ei, plecteret illum valde crudeliter plectro lirae suae, anagnostes respondebat: Amen.
2I. Hic schismaticus est, et sine nomine.
22. Postremus autem et indutus vellere verris decoriati egressus est de cymba gigas: altitudinis quinque cubitorum et palmi:
23. Vorans reliquias coenae magnae coenaculi filiorum Carnificis Sancti:
24. Et ruminabat epulas velut Bos: et eructabat eas clamans:
25. Unus ego omnia scio quae vos omnes nescitis: nam Iudas Iscariotes qui tradidit Filium hominis in osculo sancto erat de stirpe David. David enim rufus erat'.
26. Tunc Vir militaris dixit ad me: Gigas ille indutus vellere verris nescit quod populi sciunt: etenim ipse quoque tradidit magistrum suum Synagogae Doctorum: Baltassar deceptus a Synagoga dedit quinque millia aureorum pretium proditionis, et constituit gigantem magistrum magistrorum.
27. Hi sunt viri sex quos ego Didymus vidi egredientes de cymba.
1. Et gigas ille erat sandapilarius: et deposuit feretrum prope foveam defossam ab eunucho.
2. Et cum subvertisset sandapilam ad eiiciendum cadaver, agnovi Hieromomum olim monachum, et lacrymae obortae sunt in oculis meis, et palpebrae meae caligavere.
3. Recordatus sum enim dierum innocentiae meae, et lusus pueritiae nostrae: et omnes cogitationes meae fractae sunt statim formidine mortis aeternae.
4. Et velavi manibus oculos meos ne forte vir militaris conspiceret veritatem adflictionis meae:
3. Ille scrutans praecordia mea dixit: Initium virtutis misericordia: scriptum est: Iusti omnes misericordes sunt; et Deus custos misericordiae:
6. Et si hi omnes qui stant coram te minati fuerint animae tuae, miserere eorum:
7. Et ubi omnes homines timeant eos, terebit eos tribulatio, et conscientia, sero quamvis, vallabit eos.
8. Inter haec filius Bethon instaurabat rogum de voluminibus corbis.
9. Mulier sexagenaria assumpsit planctum super cadaver:
10. Phlyrias autem cantabat iuxta eam voce meretricia cantiones melicas poetae exsecti: plorabatque lacrymis comoedi.
11. Later iacebat in Ptomotaphio, et gigas coelavit in eo unguibus effigiem Hieromomi,
atque epitaphium quod per alpha et beta pygmaeus anagnostes scripserat: sic:
12. Pygmaeus ne forte alii conspicerent quae scripserat, sedit super laterem: et illudens
illis locutus est sibi:
13. Et vir militaris, respondens illi, dixit ad me:
1. Eunuchomachia. Exorta est enim rabies aemulationis inter Psorionam et Ghoes: alter enim malebat Hieromomum laudare pro rostris: alter vero cantare in strepitu lirae epicedium.
2. Psoriona autem clamabat: Audi Ghoes; quia Nabuchodonosor rex trium Babylonum constituit me doctorem Synagogae suae minimae: quisquis igitur respuerit scripta mea, maiestatis reus erit; quippe qui subarguet ignorantiae Nabuchodonosor regem, qui me constituit doctorem.
3. Ghoes autem clamabat: Sile, fili Phthoniae; quia orationes tuae ambulant pedetentim; carmina vero mea pennis volucribus volant: idcirco Nabuchodonosor rex constituit me praeconem nominis sui, ut confiteantur eum populi omnes: quisquis igitur antefert orationes suas pedestres cantionibus meis, antefert gloriam suam gloriae Nabuchodonosor regis: tu ergo maiestatis reus eris.
4. Haec ego Didymus audivi in visione argumenta incredibiliter vera l: futurum est itaque ut tradantur laudata posteritati per hebdomadas Polygraphi.
5. Tunc interim in Ptomotaphio invidia et livor antiquus exarsere in furore novo inter Psorionam et Ghoes:
6. Et iurgia et minae et execrationes, et recriminationes scelerum: et Ghoes exprobrabat furta Psorionae; et Psoriona exprobrabat Ghoes lenocinia: et petebantur calumniis ad invicem.
7. Et Ghoes adiunxerat sibi auxilium Agyrtes: Psoriona vero auxilium Phlyriae histrionis.
8. Gigas percutiebat alapis tum Ghoes et Agyrtem; tum Psorionam et Phlyriam.
9. Pygmaeus sedens seorsum, altero oculo plorans, deprecabatur rixam: altero vero sobridens, exhilarabat hypocrisiam cordis sui.
10. Et Anna Calamoboa dum osculabatur proeliantes, vulnerabat eos omnes dentibus suis venenatis.
11. Et oriebatur rursum disputatio maligna, de lege, rege, grege: et in disputatione crimina maiestatis, et sanguis sine ense: saxa autem et ossa quadrupedum ministrabant arma.
12. Eunuchus interea Philippus exterritus fugiebat passibus anseris: meditabatur adire convivium Eden satrapae Pharisaei Doctoris Maximi: is enim ciebat Eunuchomachias, ut rideret Doctores rixantes, quibus tamen Pharisaeus iste Maximus praeerat.
13. Et sepulcretum versum est in tabernam ardelionum.
14. Et factus est terraemotus magnus.
15. Et scissa est fragore horribili terra: et similitudo asini decoriati exsurgens de tumulo cursabat undique:
16. Et ruditus eius longior eheu centum virorum bellatorum morientium.
17. Et cum spiritus asini, me praesente, transiret, perterrita sunt omnia ossa mea.
18. Rudor interim redactus est in cantilenam Synagogitae legentis ex cathedra sua.
1. Querimonia asini.
2. Loquente asino, viri omnes et eunuchus et mulier tacebant: et deambulante illo, stabant.
3. Haec locutus est asinus:
4. Patres mei et fratres mei, et equi et muli necessarii mei, et boves et oves aliique filii terrae noti mei:
5. Confecti labore, senio et tabe servitutis emortui sunt: et ad terram parentem nostram reversi, ubi pax.
6. Vos autem humanae belluae quod praeter omnes creaturas animalium habetis loquelam et manum, exactores et carnifices nostri facti estis:
7. Qui non reputatis vos filios terrae sicuti et nos, et affectatis viam coeli: sorduimus ergo coram vobis.
8. Concedite saltem nobis domum terrae: domum maternam atque pacificam omnibus in aeternum.
9. Quare conturbatis requiem nostram et in solitudine mortis nostrae vigilatis? 10. Scilicet congeries putredinis asinorum et boum videtur vobis cathedra digna sapientiae:
11. Vos enim, sicut audivi in lumine vitae meae, transvolatis nubes et luminaria firmamenti et Solem et septem moenia coelorum: Et oculo carneo, et cerebro carneo, et corde carneo, iudicatis Sanctum sanctorum in excelsioribus excelsi.
12. Verumtamen audivi etiam sapientes vestros dum portarem onus decimae et primitias villici mei ad ostium altaris:
13. Confitebantur enim haec tria in volumine sancto: Homo nihil habet iumento amplius: Unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque conditio: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum?
14. Nos vero novimus duo munera quae seiungunt vos a nobis et superbire vos faciunt, esse munera aerumnae: loquela facit vos loquaces, falsiloquos, delatores; in manibus gladius et calamus:
15. In ore vestro, fel; in manibus, sanguis: egetis ergo lege, quam fornicamini; et rege, quem adulamini; et vos estis grex devoratus aut devorans.
16. Nunc fons calumniarum vobis est: an lex sit ante regem et gregem; vel an rex sit ante gregem et legem; vel an grex sit ante legem et regem:
17. At ubi veritas? nonne dixistis scripta vestra esse aromata aere alieno magni parta ad comburenda ossa hominis? nonne venter vester devorat veritatem? nonne in statera praeponderat aurum?
18. Sed veritas ex ore meo quia ego asinus et mortuus.
19. Grex, est populus; lex, est canis vigilans; rex, est pastor: ergo rex primus et ante omnia, quia sine pastore neque canis neque pecus; praeterea habet baculum. Sed vulpes sunt inter pecora; et vos vulpes estis: nunc dicite in corde vestro: Ignorantia potior est stultitia; asinus novit nos.
20. Neque ego arguerem aenigmata vestra dummodo quiescerem cum fratribus meis: sed nunc vos coinquinatis reliquias nostras cadavere inimico.
21. Frater vester Hieromomus filius olim fuit agri huius.
22. Et cum carnifices nostri venirent ad mactandos nos per cultrum et malleum, Hieromomus puer laniabat nos longa morte:
23. Et excoriavit me senem et claudicantem admodum vivum cum scalpro librario, ad quaestum pecuniae: nolo ergo carnificem meum inquilinum esse domus meae sempiternae.
24. Vobis itaque nullus exitus de loco isto, quin prius sepeliatis in ventre vestro cadaver Hieromomi.
25. Saturamini carnibus fratris vestri' antequam fames deprehendat vos, et mors visibilis sternat corpora vestra convivia ferarum.
1. Sepultura Hieromomi.
2. Et factus est terrae motus maior: et scissa est terra rursus; et similitudo asini reversa in habitaculo suo.
3. Et lumen sulphuris accensi alarum vespertilionum vertebatur in fumum; et multiplicatae sunt tenebrae: et ventus rugiens arefecit gramina Ptomotaphii: et undae fluminis equitabant per tumulos.
4. Et quattuor viri et pygmaeus et gigas et eunuchus et anus clamabant eiulatu teterrimo: Vae:
5. Et cum vae hominum vox vulpis et lupae et canis foetae, et ranarum sexcentarum: et bubo et bufo et noctua et upupa, lugubri et funereo singultu: et chersydrorum, chelydrorum sibila, iaculorum, cenchrium, amphisbaenarum, aspidum, basiliscorum, parearum, et totius progeniei viperarum.
6. Homines autem quaerebant cymbam in aggere, et cursabant palpantes tenebras: cymba vero nabat per aequor Tyrrhenum procul ab aggere.
7. Et ecce legio corvorum super corpus Hieromomi: et omnia reptilia et animantia immunda cum eis.
8. Clamavitque eunuchus: Esurio: Fratres viri, adimpleatur verbum asini, antequam animalia coeli, amnis, et terrae devorent coenam nostram, et mors visibilis epuletur nos omnes in Ptomotaphio.
9. Timentes igitur filii hominis minas spiritus asini, comedebant carnes fratris putrefactas.
10. Vir militaris exhorruit epulas sceleratas et dixit: Attende. Cucurritque cum gladio et cornu in medio convivii:
11. Et ad fulgorem gladii, vidi Hieromomi carnes statim consumptas: et belluae rapiebant sibi ossa arida.
12. Vidi sex homines et poetriam et eunuchum madentes a vertice capitis usque ad plantas pedum sanguine bullienti, et lambentes sanguinem linguis ad potum:
13. Cumque vir militaris vibraret acinacem ad iugulandos eos, retraxit gladium, et abstinuit a caede, clamans voce magna:
14. Non ego ultor iniquitatum quas iniqui perficiunt super iniquos; et calix irae nondum superfluens:
15. Vivite nunc omnes a quibus ego aliquando immolatus fuero: tu autem, terra, ne operias sanguinem meum ante ultionem.
16. Et adposuit cornu labiis suis, et sepulcretum desolatum est a multitudine illa: et restituit ensem vaginae suae, et obtenebratus est aer, et silentium et umbrae steterunt circum animam meam.
1. Nuditas trium Babylonum.
2. Et cum mansissem una cum viro iuveni militari in solitudine obscuritatis, agnovi punctum medium noctis per duodecim ictus campanae turris urbis Firzah.
3. Et audivi voces commotionis magnae discurrentes per nubes coelorum sicut tonitrua: et tendebant ad alam sinistram Aquilonis, dicentes:
4. Babylo maxima, quia quaesivisti veritatem et invenisti et pervertisti eam, furiosa, in impietate libidinum populi tui; si sanguis effusus a te et per te refluxerit super te, fiet in te lacus sanguinis profundus altitudinis moenium tuorum, et latus latitudinis ter millia passum a Meridie ad septem Triones, et longus longitudinis sex millia passuum ab ortu ad occasum: Vae civitas! propter te veritas facta est execrabilis: ostendam gentibus nuditatem tuam; non recedet a te rapina.
5. Et voces commotionis conversae sunt retrorsum quasi fulmina repercussa: et properabant ad plagam intra Solis ortum et Austrum, dicentes:
6. Babylo perpetua, quia aperti sunt coeli et missa fuit lux super te; tu autem, vaferrima, super pulchritudinem collium tuorum offudisti nebulam commodam pastoribus tuis ut devorent greges alienos et tuos; et principes tui, septi obscuritate, in muneribus iudicant, et sacerdotes tui docent in mercede, et prophetae tui divinant in pecunia, dicentes: Numquid non lux in medio nostrum? Vae civitas! lumen habes divinum, et obtenebras id umbris terrae: ostendam gentibus nuditatem tuam; non recedet a te rapina.
7. Repente voces flexerunt cursus tonitruum ad plagam intra Solis occasum et Aquilonem, dicentes:
8. Babylo minima, quia stupida neque invenisti neque quaesivisti vias veritatis; sed aperuisti aures tuas ut satiarentur mendacio; obserasti oculos tuos ne cernerent lucem; et lingua tua promta in ebrietate, et mens tua lenta propter pinguedinem miscuerunt adulationem et iurgia; neque secernis iustos ab impiis, vel cives ab alienis; Vae civitas! piscina calumniarum, et invidiae dilaceratione plena: ostendam nuditatem tuam; non recedet a te rapina.
9. Nunc gloriare et laetare, Babylo dives, in nuditate trium Babylonum: ad te quoque perveniet calix; inebriaberis atque nudaberis.
10. Cum autem voces conticuissent, ego quidem stans admirabar: et sciscitatus sum a viro militari quid praenuntiarent; neque audivi responsum.
11. Ille enim sedens in terra plorabat abunde, in desperatione: et lacrymae suae manabant tacitae quasi pluvia verna matutina quae fallit oculos aratoris.
12. Propterea ego quoque sedens in terra iuxta eum non loquebar ei verbum: animadvertebam enim fletum suum esse sine consolatione.
1. Verba novissima.
2. Cum autem pertransisset dimidium primum noctis, et dimidium dimidii secundi, vir militaris adsurgens, statuit me super pedes meos;
3. Ut faceret mihi verba novissima: neque ego quibam cernere eum per opaca noctis; verumtamen accepiin corde meo vocem eius.
4. Et loquebatur ad me: Cum redieris ad collem cyparissorum, et plantaveris vineam et fructetum' ut impleas calathum labore tuo:
5. Revertere in urbem tuam, et vaticinare visionem quam vidisti: neque posces eleemosynam, neque accipies mercedem ab homine ullo: scriptum est: Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
6. Ego autem recordatus ludibria prophetarum, clamavi dicens: Ecce omnia vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula:
7. Concutit artus meus tremor: contritum est cor meum, et in cogitationibus meis sanitas.
8. Pusillus sum tamen et insipiens et adolescens et pauper et clericus: ideo irridebunt me multi; et si quis inclinaverit aures ad me, quaeret signum.
9. Respondit ille: Scriptum est: Lampas contemta apud cogitationes potentium parata ad tempus statutum. Requirentibus signum, signum sit fortitudo tua in paupertate.
10. Verumtamen ure ephemerides et volumina paedagogiae monachorum qui abutebantur pueritia tua: vade ad sacerdotem ecclesiae tuae paternae, et accipies VOLUMEN UNICUM in quo prophetabis, et non fies contemtibilis.
11. Igitur cum redieris in urbem aperi VOLUMEN, et dic Synagogae Doctorum: In antiquis est sapientia; audite quod dictum est antiquis:
12. Congregatio hypocritarum sterilis in vaniloquio: utinam taceretis, et videremini esse sapientes.
13. Deinde interroga Senatum Parasitarum qui aedificant sibi domos. Ubi est litura quam linistis?
14. Scriptum est enim: Erumpere faciam spiritum tempestatum, et imbrem inundantem, et perniciem hiemis ab Aquilone; et destruam parietem quem reges liniunt absque temperamento, et revelabitur fundamentum inane.
15. Propterea manus puerorum lascivorum diruet extemplo fastigium domus vestrae, et eiicient vos de sedibus vestris, et clamabunt: Non est domus; et qui modo aedificabant, non sunt.
16. Deinde dic praedivitibus: Quando alieni capient exercitum civitatis vestrae, et ingredientur portas eius, et super fratres vestros mittent sortes:
17. Nolite, confisi opibus vestris, laetari in die paupertatis fratrum vestrorum, neque magnificare os vestrum in die angustiae: Divites sumus et locupletati a patribus nostris, et nullius egemus.
18. Suadeo vos emere aliquantulum caritatis et verecundiae, et animadvertetis vos esse cives eiusdem miserae civitatis, et in vinculis et in opprobrio sicut et alii habitant civitatem; at abiectio vestra, propter opes vestras splendidior.
19. Quia vos estis aurei et argentei similes Diis idololatriae, qui dum caderent nesciebant consurgere; et cum superveniet vastatio, spoliati fueritis a potentiore: nonne bestiae agri meliores sunt vobis, quae possunt aut fuga aut furore prodesse sibi in die proelii?
20. Deinde in alios qui sedent in tabernis, et sub porticibus platearum potantes, vociferantes, reprobantes omnia, exprobrantes omnibus, mitte sagittas asperrimas LIBRI:
21. Vos estis nubes aqua carentes; arbores emarcidae, ventis omnibus circumactae, infrugiferae; undae maris efferatae, fallaces; lebetes bullientes et despumantes dedecora; aves excoecatae, clangentes quae alis errantibus quaerunt escam per caliginem tempestatum:
22. Murmuratores queruli: in libidinibus vestris incedentes; quorum os eructat praetumida; multa minantes, nihil perficientes; dominationem iustam reiicientes; dignitatem quam timetis, probris secretis exagitatis: quaeque non nostis vituperatis:
23. Inermes, inertes, flagitatis redemtionem ab alienis; libertatem poscitis, et irritabitis plebem ad seditionem; regem desideratis, et adulamini, utilitatis vestrae gratia, tyrannidem:
24. Virtutem quaeritis et omnia recta pervertitis; qui neque scitis vulnerare hostes gladio, sed neque non calumniari victori: contradictione peribitis.
25. Deinde et aliis, qui disserentes in concilio tenebrarum, praeclara moliuntur, dic tantum: Nil praeclarum in tenebris.
26. Deinde illis omnibus qui cubantes in lectulis suis somniant somnium de universali felicitate filiorum Adam in terris, et expectant libertatem civitatis ab aequitate potentium, abrumpe somnum et spem, et dic unicuique:
27. Novi te neque frigidum esse neque fervidum: utinam frigidus esses aut fervidus: itaque quoniam tepidus es, futurum est ut te evomam ex ore meo.
28. Deinde praenuntia civibus optimis perpetuitatem antiquae et hodiernae captivitatis; et lege illis omnibus LIBRUM:
29. Habeo adversus vos pauca; quia nimium laetati estis in spe redemtionis et gloriae: nunc estote animaequiores: nam reges terrae sedebunt loquentes adversus nos; servi autem excercebimur in iustificationibus: verumtamen in desperatione rerum unusquisque sibi dicat: Accingar zona fortitudinis, et patiens silebo.
30. Vade quoque ad seniores Ecclesiae ut a te sciant multos extare Hieromomos in arca salutis: videant ergo ne fiat arca naufraga; eo quod sustinet, et quidem multos, apostatas, pharisaeos, et Simonis magi discipulos inhiantes aurum morientis, inquisitiones et sanguinem:
31. Et in superliminaria aedium ubi satrapae novi aliquando congregabuntur, excribe de LIBRO: Eiicite adulatores, et exibit calumnia cum eis; eiicite delatores, et coniuratio quiescet; eiicite derisores, et cessabunt simultates et contumeliae.
32. Haec dices denique plebi: Sudor thesaurus innocentiae. Et cum plebs clamaverit, compesce clamores; et si nudaverit gladios, accipe eos in sanguine tuo antequam convertat eos adversus civitatem.
33. Post haec perge usque ad altitudinem iugi maximi Alpis mediae: et cum lustraveris oculis tuis universam terram patrum nostrorum, aperi rursus VOLUMEN:
34. Assume luctum lacrymarum insolabilium et lege; exarata sunt enim in LIBRO omnia quae fuere, sunt, fient; quaeque adimpleta sunt in praeteritum, et adimplebuntur in posterum. Lege ergo super terram patrum nostrorum:
35. Egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam: et habens fiduciam in decore tuo, exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut eius fieres.
36. Et tulisti filios tuos et immolasti eos adulteris alienis: numquid parva est fornicatio tua?
37. Et aedificasti tibi lupanar in omnibus civitatibus tuis: ad omne caput viae, ab umbilico usque ad sepes montium tuorum et ad duo maria tua, sustulisti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum, quia multiplicasti et multiplicabis fornicationes.
38. Et ecce vapulas ab adulteris tuis, et nuda, et confusione plena, et petis auxilium filiorum tuorum quos tradidisti adulteris tuis; et ululas conculcata in sanguine tuo.
39. Facta non es quasi meretrix fastidio augens pretium: tu es mater adultera quae super haereditatem pupillorum suorum inducit extraneos:
40. Omnibus meretricibus dantur mercedes fornicationis: tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus, et lumen quoque oculorum tuorum donabis, ut intrent extranei ad te undique ad fornicandum tecum: et quos reieceras, petis.
41. Propterea, meretrix, audi verbum Dei:
42. Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua, et abominationes tuae in sanguine filiorum tuorum:
43. Ecce ego congregabo omnes amatores quibus commista es; et omnes super te undique quos dilexisti, cum universis quos oderas:
44. Qui revelabunt sibi invicem pudenda tua: et adulter tradet te adultero, quia sibi pignerati erant te carne sua.
45. Et iudicabunt te iudiciis adulterarum; et destruent lupanar tuum recens, et de maceriis reaedificabunt tibi postribulum vetus, et lapidabunt te lapidibus, et ex mammis tuis facient emulsionem lactis et sanguinis: neque desines fornicari, sed mercedes ultra non dabis.
46. Haec ter a te, Didyme, recitata sint super terram patrum nostrorum, ut misereantur sui omnes: nam sicut autumnus et hiems in singulos annos, sic gloria et calamitas visitant certis tempestatibus saeculorum singulos populos terrae.
47. Et cum descensum feceris de iugo Alpis mediae obsigna os tuum, atque abstine a civitatibus gressus tuos; et versare inter multitudinem agricolarum: et si ploraverint, plora cum multitudine, et dic:
48. FIAT VOLUNTAS DEI.
1. Et cum vir militaris dixisset haec tria verba tantum, ecce caligo illa domus mortis scissa ante oculos meos.
2. Et unda amnis sicut electrum; et murmur aquarum velut cantus longinquus tibicinae; et cursus earum nitentes claro sub lumine lunae:
3. Et spiramenta aeris suavia refrigerabant venas meas; et olentia florum in gyro aeris exhilarabant cor meum:
4. Et magnificentia et gloria per caerula firmamenti; dulcisque horror, et amor harmoniae, quies et intelligentia ex omnibus splendoribus noctis.
5. Et vir militaris clamavit: Hoc est tabernaculum Dei vivi; et conscius meus in excelsis. Et procidit in genua sua et adoravit.
6. Et conversus ad me dixit mihi: Non sum apostolus nec propheta nec angelus, sed centurio Draconum:
7. Et si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar: sed hora remigrationis meae instat.
8. Et cum consummasset haec verba, conscendit equum, et oculi non viderunt eum amplius.
9. Retuli pedes meos in praesepia ad aniculam Margaritam: et vidi eam dormientem super manipulum foeni.
10. Et cum pax et silentium sederent in praesepe, abii cum calatho vacuo in manibus meis.
DIDYMUS: est persona ficta hominis qui postquam litterarum studia coluit virosque doctos cognovit, multorumque hominum mores inspexit et urbes, intellexit denique et rerum humanarum vanitatem et itinerum librorumque inanitatem. Ab anno tricesimo noluit quidquam amplius legere aut scribere, aut se ad quempiam applicare, aut quo loco moraretur scire, in otio et tranquillitate suis unice vivens moribus et opinionibus, citra aliorum offensionem: cui quidem persuasum esset, non id agi in hominum vita, ut ipsum inveniretur verum, sed ut quaedam haberemus probabilia, quae sequi facile, affirmare vix possumus.
HYPERCALYPSIS: est satira in viros doctos Italiae, qui et disciplinam et veritatem cauponantes ipsius gentis litteras corruperunt; ambitionem atque errores Napoleontis aluerunt. In ea adumbrantur istiusmodi doctorum mores affectusque turpes et propria quorundam natura; eo consilio, ut intelligatur, calamitates rerum in Europa conversarum ac servitudinis Italiae ex litteratorum hominum natas esse mendaciis ad temporariam imperantium utilitatem promulgatis.
Vs. 1. HIEROMOMUS: nomen compositum ex
Vs. 2. Studium scribentis ephemeridas. — REX LEX GREX: vide cap. xv, 16 sqq. — Reliquum hoc caput omne describit mores sacerdotum catholicorum per agros Italiae, qui, specie religionis, spoliant agricolas in Italia, magis quam alibi, egenos.
Vs. 2. FIRZAH: Florentiae nomen vetustissimum, ut antiquarii volunt. Secundum eosdem, HARAMHEI sunt populi Arabiae qui ante Romam conditam terras incoluerunt Etruriae. FLUMEN: Arnus. PTOMOTAPHION: in ripa boreali fluminis Arni prope Florentiam infodiunt asinos, mulos, equos: haud longe ab isto ferarum sepulcreto vicus ubi natus est monachus Lampredius.
Vs. 3. COLLIS CYPARISSORUM: secundum notitiam de Didymo editam in Italia,
natus is fuit in loco
Vs. 5. sqq. Reliquum caput adumbrat inertiam et miseriam improbitatemque eorum, qui, quum nihil boni sciant, ephemeridas conscribunt.
Vs. 10. VIR MILITARIS: est
MARGARITA ANICULA, quae rerum ignara nihil fere extimescit, dum agrestes et animalia tubae viri militaris sonitu conterrentur, imaginem praebet hominum simplicium, qui nihil, nisi suas res agitant, atque interim infelices consolantur: itaque Margarita amplexu suo fractam Didymi mentem erigit.
Hoc toto capite comparatur improbum negotium scribentium ephemeridas cum honesto bonorum sacerdotum usu. Non enim ignorari licet, plerosque omnes ephemeridas per Italiam conscribillantium aut homines esse Ecclesiasticos, aut sacerdotio exutos, qui simul praetorum speculatores sunt.
Vs. 7–9. Vid. supra notam Cap.I, vs. 1. BABYLO MINIMA: est Mediolanum. TERRA FERTILIS: Longobardia.
Vs. 10. ASINUS: Populus Mediolanus.
Vs. 11. Domus Visconti in armis suae gentis habebat insignia colubri infantem tenentis mordicus. Deiecti fuerunt a F. Sforza, nepote cuiusdam rustici cuius erat scutum malo cydonio distinctum: Sforzae autem pulsi ab Gallis liligeris; hique rursus a Carolo V in monachorum ordinem transituro; cuius posteri primum Hispani, deinde Austriaci Longobardiam tenuere sub tributo per satrapas.
Vs. 12. VIRAGINEM: Libertatem.
Vs. 13. VULTUR:
Vs. 14. Tale Proregis ingenium fuit sub initia imperii sui.
Vs. 1;[–16]. SYNAGOGA DOCTORUM:
Vs. 18. Vid. not. 1, cap. 1, sub finem.
Vs. 4–5. GALLUS HOMO:
Vs. 6. EDEN SATRAPA: appellatur etiam cap. XI, vs. 19. PRINCEPS
PARASITARUM: et cap. XIV, VS. I2. PHARISAEUS MAXIMUs. Fuit is Comes
Vs. 8. LICTORES EQUESTRES (
Vs. 1–7. Quicquid de
Vs. 8. Quae hoc versu habentur nomina explicantur capite XII.
Vs. 9. sqq. En ipsissimum nulla amplificatione deformatum ingenium hominum
eruditorum, qui Mediolani ministrabant
In hoc capite omni GLADIUS VIRI MILITARIS est figura gladii, quam veritati tribuere
solemus. — EST EST: NON NON: sunt verba Evangelii apud Matthaeum V, 37; quae
annulo suo inscripsit
ANUS LIBIDINOSIOR: est omnium imago doctarum muliercularum, expressa tamen ad naturam cuiusdam mulieris: cuius nomen non temere prodendum videtur.
Vs. 2. EUNUCHUS: est quidam
Vs. 7. CALAMOBOA: ducta est appellatio ex nomine Demetrii cuiusdam
Vs. 14. ANNA CALAMOBOA duobus deinceps viris nupta, calumniis in utrumque sparsis, duplicem sibi hoc artificio conciliavit annuam pensionem; eoque pretio ab illius viperae nodis soluti sunt. Sane incredibilis quaedam magnitudo tum stoliditatis tum improbitatis coniuncta est in ista muliere.
Integrum hoc caput poeticae inventionis est, neque adhuc mortuus
Spectacula huius capitis et sequentium usque ad finem Hypercalypseos, peraguntur in Ptomotaphio ad ripas fluminis Arni.
Vs. 7. AGYRTES FILIUS BETHON: est
Vs. 10. PHLYRIAS HISTRIO FILIUS BENACH: est quidam nomine
Vs. II. PSORIONA FILIUS PHTONIAE:
Vs. 14. GHOES FILIUS HOROS:
Vs. 19–21. SCHISMATICUS ET SINE NOMINE: est qui suam ipse famam, nimia versutia, iugulavit: celabo nomen. Sed fuit talis, qualis hic describitur et amplius explicatur cap. XIII, vs. II sqq.;XIV, vs. 9.
Vs. 22. GIGAS RUMINABAT VELUT BOS: est pictor nomine
Vs. 23. IN COENACULO FILIORUM CARNIFICIS SANCTI: Leonardi Coena posita
erat in refectorio Dominicanorum propaginis Sancti illius qui invenit Inquisitiones et
Vs. 25.
Per se clarum est.
ARGUMENTA INCREDIBILITER VERA: iisdem prope verbis repetita legebantur in
diario litterario quod singulis diebus Solis prodiit inscriptum nomine
Sunt satis clara.
Vs. 4. BABYLO MAXIMA haec est
Vs. 6. BABYLO PERPETUA haec est
Vs. 8. BABYLO MINIMA haec est
Vs. 9. BABYLO DIVES haec est
Vs. 14. Scilicet haec est infelix illa in Ruthenos expeditio, cuius frigore adusti periere iuvenes exercitus Italici ad octies et quadragies mille: itaque post Gallorum cladem, Italiae regnum caruit defensoribus.
Vs. 18. [ma 15]. Sic profecto per lascivos ex nobilitate pueros, per famulos atque etiam per mulierculas illo motu Mediolanensi e curia Senatores eiecti sunt, Senatorum pueri tribunalia spoliarunt, et sicarii pretio Patriciorum concitati illas effecerunt turbas, quam rei publicae mutationem dici voluere: an. MDCCCXIV, die XX April.
Vs. [16–]19. PRAEDIVITES: Nobiles Mediolani, qui quidem Italico insultavere exercitui, quo die Austriaci Mediolanum urbem ingressi reapse civitatem extinxerunt, tuituros polliciti.
Vs. 22–24. Indoles
Vs. 25.
Vs. 26–27.
Vs. 28–29. Sunt boni Italiae cives imprudenter de patriae suae miseria
conquerentes, ut olim Thrasybuli temporibus fortius boni pro libertate
loquebantur, quam pugnabant.
Vs. 30. Sacerdotes.
Vs. 31. Gubernatores Austriaci qui animorum dissidia movent et coniurationes somniant.
Vs*33. VOLUMEN UNICUM: Biblia sacra.
Vs. 34 sqq. Usque ad finem capitis agitur de Italiae statu praesente, praeterito ac futuro, quem e sacris libris fatidico ore interpretamur.